Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 45

1

Si magnes imbecillior fuerit, & superponatur polo lamina ferrea, vix versorium convertetur ad polum ipsius magnetis, sed convertetur, ad extrema lamellae. Cap. XLV.

2

Rem propono, quam notavit Gilbert. lib. 2. cap. 16. si nimirum sit ma gnes A. B. ad cuius polum applicetur lamella ferrea, si magnes fuerit valde infirmus, non confluet ad centrum lamellae versorium, ut prius confluebat ad polum magnetis ante interpositionem lamellae, sed divertet ad eius extrema. Rem sum ego expertus tam imbecillo magnete, ut nec ramentum ferri suspenderet, non tamen successit, ita clare, ut optassem, visus nihilominus mihi sum rei vestigia cernere, ac proinde non repugno, admissoque effectu, causam inquiro. A B plasticity woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow text letters physical objects concrete elements 900522-34375984-r7

3

Gilbertus loco citato suam sic exponit sententiam. Fusus enim per extremitates vigor magnetis imbecillioris, per medium minus permeat: Haec ille. contendit ergo impediri propagationem virtutis ab illa lamellae interpositione, ac proinde vult amplius versorium in polum cuspidem non dirigere ad magnetem, quia qualitas per medium diffusa non pervenit amplius ad illud, sed sistitur à lamilla. Hoc autem puto ego omninon falsum esse, neque hunc effectum ab ac causa ulla ratione provenire arbitror; tum quia in universum nunquam ferrum sistit actionem magneris; immo, si ferrum magneti superponatur iuvatur potius ad actionem magnes, nullum autem hic inducitur à lamella impedimentum; tum quia non potest timeri ne virtus illa imbecillioris magnetis non possit laminam pervadere. Si enim lamina illa formetur in nasum ferreum, optime pervadet, & versorium dirigetur ad polum: cur ergo non etiam pervadet lamellam complanatam?

4

Causam igitur desumo ex proxime dictis, quia ferrum ita magnetem adiuvat ad actiones magneticas, seu ita ferrum à magnete verticitatem concipit, ut potius versorium accurrat, & conformet se ad qualitatem magneticam ferri, etiam dum est intra orbem virtutis magnetis, quam ad virtutem ipsius met magnetis, in cuius orbe est, à quo vim concipit ferrum; praesertim si magnes fuerit infirmus: Patet hoc, tum ex eo, quod ferrum magneti surripiat obelos ferreos, ut supra demonstravi, tum ex eo, quod antea dicebam; quod si ferrum supra versorium ponas, trahit partem Australem versorij, si infra trahit Septentrionalem: si ergo in E. ponatur ferreus clavus, concipiet virtutem à tota terra, & à puncto polari A. ut C. dirigatur in Septentrionem D in Austrum, ac proinde ex lege magnetica C. tra het Australem versorij partem. Si ergo infra versorium collocetur ferrum, ut vides, trahet ad se cuspidem versorij, & disponet illud contrario situ, ita ut crux dirigatur ad Septentrionem contraria ratione atque virtus à terra diffusa imperet. Vides ergo, quod clavus in F. tantam concipit vim magneticam à terra (neque enim aliunde illam habet) ut quasi à ter ra rebellando faciat sibi potius, quam telluri obtemperare versorium. Dum enim concurrunt simul tellus, & ferreus clavus, & tellus vellet disponere versorium, ut cuspis dirigeretur ad A. clavus vero ibi positus crucem impellit pariter A. versus, & trahit cuspidem; vincit clavus contra actionem telluris, & suo imperio disponit versorium. Similiter obelus in E. traht ad se crucem, quicquid in contrarium niteretur A. plus ergo potest obelus suo extremo C. quam totus telluris globus polo A. quę tamen vis obeli est etiam ipsius telluris, ut explicatum est. D E C C F D A B physical objects woodcut integrated in the layout 3d and perspective light/shadow plasticity concrete elements arrows letters text 900522-34375986-r5

5

Hoc posito certum est lamellam ferream, si in medio tangatur à polo magnetis nequirere in centro tacto vim se convertendi ad polum oppositum, atque trahendi partem versorij oppositam ei, quam trahit polus, quem tangit lamella, ut supra demonstravi contra Gilb. Neque, dum taugit, unam ha bet faciem magneticam, dum removetur, illam mutat; sed semper si polus tangens trahit cuspidem versorij, ad centrum illud tactum ex virtute per contactum acquisita accurrunt cruces, & circum quaque ad extremitates lamel lae ferruntur cuspides: vel contra, si ad polum tangentem feruntur cruces, centrum lamellae tactae provocabit cuspides, periphaeria cruces. Et hoc etiam supra probatum est. Quibus positis iam vides, quod si contra polum ponitur lamella, illa verticitatem acquiret, ex illo contactu, & si magnes sit infirmus exiguę que virtutis, magis se se prodent effectus magnetici in la¬ mella, etiam dum existit intra sphaeram activitatis illius magnetis, virtus illius magis roborabitur, & prout est in illa lamella, efficacior erit quam in alio medio, & ideo magis versorium obediet qualitati à magnete per lamellam diffusae, quam illi, quae diffunditur à solo magnete. Quia igitur virtus à magnete diffusa trahit cuspidem ad polum, magnetis, virtus vero lamellae dirigit pariter cuspidem non ad centrum lamellae, sed ad extremam periphaeriam eiusdem, ideo cuspis non dirigitur ad polum amplius magnetis hoc est ad centrum lamellae, sed ad extremitatem lamellae, quia, ut dixi, iam plus potest lamella, quam magnes.

6

Non est igitur causa cur non feratur cuspis adhuc ad polum lapidis, ut prius, quia non diffundat amplius polus per medium suam qualitatem impeditus à lamella interpositat diffundit enim eodem modo, ut prius, sed causa: est, quia lamella etiam ipsa efficacius spargit suam virtutem, quam magnes ipse. Unde quamvis polus pergat trahere cuspidem, quia etiam lamel la sua extremitate incipit trahere, sed efficacius pariter cuspidem, effectus sequitur efficaciorem causam, & cuspis fertur ad lamellam relicto polo. Cur autem hoc solum in infirmo contingat magnete, & impuro, causa iam indicata est, quia ex illa impuritate, partes illae magnetis, quodammodo sunt dissipatae, ex admixtione alieni corporis, ferrum autem in tota sua mole corpus est magneticum, & ideo in pari etiam intensione qualitatis, quia quodammodo agens est magis, ut ita dicam, densum, ideo efficacius trahit ad se ferrum. Quae etiam causa est, cur terra minus efficaciter, ferro à se excitato, provocet ad se versorium, ut patere potest ex supradictis,

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 45