Text List

Prev

How to Cite

Next

Prooemium

1

Diu Pont. Max. summa est hominum contentione certatum. Philosophorum ne esset studijs latini sermonis adhibendus nitor. Sunt enim multi philosophi, qui cum facultatem uerborum faciendorum uoluntariam esse opinentur, nihiloque minus eis in pariendo licere quam priscis illis licitum fuerit arbitrentur, negant quicquam esse causae, cur uerborum pariendorum licentiam, priscorum angustijs praefiniri uelint. Nonnulli autem cum philolophiam, quasi marmoream quandam aedem constituant, nullo modo ei tectorium induci debere censent, nec fas esse putant, pulcherrimi uultus candori illiniri fucum Quibusdam etiam seuerioribus, philolophiam squallidiorem & horridiorem esse placet, quae nec aspectu inuitet adeuntes, nec opes uulgo largiendo effundat. In quo quidem cum permagna res agatur utilitatis hominum, causa est contra eos arma capiendi. Siquidem si uerborum faciendorum licentiam sibi non negatam d cant, concessuros arbitror, idem perinde posteris, ut illis licere, & rursum aeque caeteris ac caeteris liberum futurum, ex quo in infinitum cursus dimanaret quo sanc nihil dici potest in omni philolophia inscitius. Atque etiam ab his, qui philosophiae omnia ornamenta adimunt, in tantula causa sciscitandum puto, num philolophiae speciem naturalem an artificiosam uelint: Nam si naturalem eam esse affirmant, perquirendum quidem est, utrum significetur nutu, an in mente & cogitatione uer setur proptereaque si eam in mente insidere dicant, nihil abest quin ab hac discepta tione recedant, cum de specie literata disputetur Si autem naturae pulchritudinem nutu significari opinentur, perfacile etiam fateri poterunt, frustra sermonem hominum generi a natura datum, quo uno belluis maxime praestamus. Siquidem ca terorum animantium natura, inscitia loquendi usque eo peruenit, ut uicissim inte se hilaritatem & tristitiam significent uoce naturae, ut praedare in rugitu leonum uel in canum latratu, siue equorum hinnitu apparet at homo qui rationis est conpos, sermone bonorum & malorum genera dedarat. Ex quo erit confiteri necesse, eiusmodi philolophiae speciem literatam & artificiosam uideri, quae ad naturae pulchritudinem statuatur. Quod si artificiosa dicatur, nemini dubium esse debet eam speciem philolophiae studijs esse aptiorem, quae suauis quam quae absona feratur proptereaque suauitas cum in intelligendi sensum irrepat, philosophiae studia am¬ plificat. Nam qui in aliquo doctrinarum genere cum oblectatione uersantur, sub tilius quicquam in eo genere diudicant, ut qui citharae artificio delectantur, perfaci se citharoedi boni fiunt. Ob eamque causam affirmamus in orationis ornatu, uer borum salubritatem non consectandum esse fucum quando quidem elegantia philosophiam, tanquam pulchritudo habitum corporis sequatur. Itaque his qui eloquem tiam cincinnis & fuco contineri credunt, iure negemus, eos rrunquam Rhetorum praecepta attigisse, cum uirtutum & uitiorum uicinitate non internoscant, quantum intersit inter orationem fucatam & sanam, ut lippi quibus omnia alba apparent marmor a topho non secernunt, que conoruere in candore uideantur. Nec multo quidem secus his intempestiue seueris dicendum erit, qui dum orationem ut nummum tantidem ubique ualere credunt, & horridiorem laudant amictum, ac soli perpe philosophari uolunt, non intelligunt causam esse eis, a philolophia desciscen di, cum usus sordidioris amictus ab ostentatione oriatur, ut scite Aristoteles obsoletiorem Laconum amictum uituperat quando quidem ostentatio nimium & parum nanciscatur. Atque ego non uideo cur publicam philolophiae haereditatem soli adire uelint, nec ad aequilibrium assem dispertiant. Aut enim sunt inuidiae, aut auaritiae postulandi. Sed nimirum hoc loco oppugnanda est eorum theo logorum arx, qui disserendi elegantiam a theologia seiungunt, propterea que a priscem poetarum oratorumque genere manarit, queque ostentatrix sit & in gloriando leuis & quamquam multos affirment ex diuorum coetu ualuisse dicendo, ab his tamem dicunt oratorium dissimulatum florem. Ego autem non intelligo si explodendam esse eloquentiam dicant, que sit ex priscorum fundo decerpta, cur non philolophiam quoque pellendam putent, que ex uberrimo priscorum fonte defluxerit cum tamen notum sit, multum saepe eam contra transfugarum repugnantiumque inficiationem profuisse. At cum affirmant in istius modi sermone, gloriae oriri uentum, quo homines tanquam utres & folles inflentur, causa non est, quin dicatur, uerius eam gloriam in scientiarum quam in uerborum genere uersari, cum huiusce gloriae limes sit praestantiae ostentatio. Quod si ita esset, intelligi etiam liceret, diuos qui in omni genere doctrinae praestiterunt, eiusmodi gloriae uento turgidiores extitisse quod tamen perabsurdum uideri debet. Atque etiam dicendum est ob eam causam ab his oratorium florem in disserendo caelatum, proptereaque artis intimae sit, artificium uelare dicendo. Quid enim erat causae cur dissimulare uellent, quod consectari uiderentur. nam si uitiosus in dicendo putabatur splendor, cur erat liberum dissimulare, quod esset turpe consectari. Ego uero nullo prorsus modo intelligo, quomodo diuis dissimulare licuisse opinentur, nisi eos mendaces fuisse fateantur. Sed nihil est quom diutius repugnent, si diuum Augustinum uadem accersam, quai non modo non sit limatius dicendi aspernatus genus, sed etiam. D. Pauli orationem ad Caes. Hieronymique methodicen ad troporum genera retulerit. Ac meo quidem iudicio Pont. Max natura semper pulchritudinem cum utilitate suopte quodam foedere comiungit. ut praecare in solis ac siderum genere ostenditur, quibus difficile est iudicare, utrum quicquam pulchrius aut utilius sit commenta natura. In animantium quoque ac arborum genere utilitas a specie non seiungitur quid est enim in hominis figura fabricatum, quod ad usum non aeque aptum ac uenustum uideatur: quid pulchrum caeterorum animantium utilibus partibus abest: lam arborum generi quae pertinax florum germinatio, quae fructuum procreatio deest: Eodem acceditque multa frustra pene a natura data uiderentur, nisi ad ornatum dicerentur naturae au ctoramento parta. Cur enim uel macula pardo, aut pauoni cauda, siue leoni esset adiecta iuba, nisi ad ornatum naturae pingentis ingenio inuenta dicerentur: Equidem eloquentiam in doctrinarum genere tanquam in celsissimo corpore pulchritudinem putarim, quae ab his uelut decora sanitate seiungi non possit. Quod sane maxime coniungere uoluit, totum illud priscum philolophorum genus quis enim uel amplitudinem Platonis, uel suauitatem Xenophontis, aut Theophra sti candorem, siue aureum Aristotelis flumen non agnoscit: Ex quo mihi quidem libet hos philosophorum oreges sciscitando urgere, qui sanctius Aristotelem quam Aegyptij ibim, aut crocodilum colunt, cur in eo splendidiorem uerborum usum & eloquentiam non reprehendunt, & si non uituperant, cur in hoc ab eo desciscunta Prorsus si non consectantur, damnare sane uideri possunt quando quidem eum in caeteris ut nautae elicem aut cynosuram sequantur. Atqui cum supra octodecies ceritum nihil in eo repertum esse dicant, quod iure obiurgari possit, inuolutius pugnantia efferunt, cum in eo nullum errorem uelint, & tamen aliquid ei inesse appareat, quod consectari nolint, cum in caeteris eum studiosissime sequantur Sed ego Pont. Max. multos arbitror hoc scribendi genus, non tam iudicio quam perficiundi inscitia, aut naturae quodam morbo refugisse, ut nonnulli saepe ea contemnere uideri uolunt, quae se assequi posse diffidant, ac icterici mel tanquam absynthium & rutam aspernantur. Quare cum uiderem philolophiam, ut euanescentem sine colore picturam explodi, & humaniores ut uerborum tympana contemni, perma gni aestimaui quoquomodo possem quod utrisque deerat adijcere. Itaque quamquam se paratim a nobis de principe tres scripti sint libri, multaque praecara in philolophia sint quae illustrioribus literis potuissent explicari, mea sum tamen magis in teresse ratus, Theologiam Christianam ex intima sententiarum aurifodina ad ex politiones reuocare. Nam cum finis bonorum, principis ueritatis contemplatio sit, facile intelligi potest, eam caeteris praestantiorem uideri quando quidem eius hypothesis princeps ueritas dicatur, quae sit deus supra naturae complexum notus. Itaque ut elegantiorum nostratum canora studia ad Theologiam reuocarem, quae est uelox ingeniorum excitatrix, Theologumenon omnium sententiarum typum, quatuor complexus sum libris nam de deo, de mundi ortu, de instauratione, ac de sacris separatim di sputatio explicatur. In quibus sane philolophi fateri cogentur cutem a carne seiunge re, qui elegantiam a philosophia secernunt. Et politiores solum in pinacidijs nostris intelligere poterunt, quantum eorum artifex sedulitas a rerum diuinarum altitudine distet in quo multa diuina poterunt diudicare esse uera, quae eorum rationi repugnare uidebantur, ut multi solem maiorem esse quam terram suspicari nullo modo possunt, nisi Mathematicorum circinum & decempedam attigerint Quos quidem libros tibi Pont. Max. dicare decreui. nam praeterquam que iam diu erat, a nobis hoc tibi aeris dissoluendum, percommode etiam accidit, que pontifex sis his proximis co¬ mitijs senatus consulto factus, cuius potissimum potestati haec theologica generam creduntur. Contigit enim tibi post hominum memoriam uni, ut pontifex putarere antequam fieres, eodemquam constanti consensum fieres, quo putabare. Siquidem ex candidatorum genere, multi potetifices sunt in interregno iudicati, qui puncto tem poris repulsa ceciderunt. at in his comitijs difficile fuit iudicare, utrum quicquam interesset inter pontificem factum & futurum. adeoque pariter consulta & festinata senatoria suffragia fuerunt, ut si quem poetificatus tui poeniteret, necesse esset eum conscientiae suae poenitere. Magna haec quidem laus, sed tamen sunt alia maioraproptereaque minus est negocij sacerdotium maximum consequi, quam adeptum tueri siquidem multis ad pontificatum uia obrependi patuit, in paucis laus bene gerendi fuit. At praeclarum est omnium sermonem celebrari, te nullos subscribere libellosnulla diplomata conficere, quibus aut quisquam de iure suo decaedat, aut sacrorum auctoritas minuatur, te pontifice nullum fieri muneralem ambitum, nullos licitatores reperiri, prouideri a te, ut cuncta e Re. pu¬ christiana fiant quo nihil est hominum generi ad temporum securitatem optandum maius. Quod si hos libros au ctoritate tui potissimum nominis celebrari uolui, cogitare debebis, me id licentius fecisse, non tam spe patefaciundi mihi aditum ad amorem tuum, cum in tuis iam diu sim, quam magnanimitate commotum. siquidem magnanimi est ingentem honorem, tanquam uirtutis testem expetere. Atque in cuiuspiam rei emissione, quo quippiam ad distantius genus emittitur, eo uehementius fertur, ut praecare patet in his, quae longo interuallo iactantur. In quo si hoc quantulumcunque est metiare. facile iudicare poteris, an id primus, aut cumipaucis susceperim, uel si hoc idem multi factitarint. Quod si melaudare uolueris, eorum comparatione laudare poteris, qui nondum sint hanc scribendi laudem assecuti.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium