Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 1

De theologia
1

DE THEOLOGIA. DISTINCTIO I Taque quoniam tota est de theologia futura disputatio, primum de materia quaerendum arbitror. In quo cum uariae sint theologorum doctissimorum sententiae, explicandum erit, quid hij de hoc quaestionis genere senserint, qui tributim descriptis ordinibus, inter se theologorum sunt aciem partiti. Siquidem largo haustu diuinitatis compos diuus Thomas, cum omnia quae in theologia uersantur ad auctorem deum tanquam ad initium, aut finem referat, effici uult, ut deus theologiae materia dicatur. Contra quem ho mo doctus & argutus Aureolus, armatus prodit qui unus ex caesiorum familia magis uidetur conari uelle secundas arripere, quam ad primas aspirare eumque subsequitur alterius familiae Alphonsus Tulletanus, cui non est satis laudari, nisi cum summis theologorum comparetur. Sed est repente exortus Landulphus, qui fa bricatorem mundi deum, quatenus deus dicatur, theologiae materiam esse opinatur. Post homo acutus, & diligens, Iacobus Viterbiensis deum huiusce scientiae materiam, amabilissimi ueri ratione esse censet, in eandemque fere sententiam remigrat faciendorum argumentorum artifex praeclarus Garro. Nec ab his quidem lon ge abest Thomae Argentinae sententia, ab Augustini disciplina manantis. Nos vero materiam in scientiarum genere, tripertito metimur nam in aliquo scientiae ge nere, materiam esse dicimus, ad quam omnia tanquam ad initium & fontem reuocentur alteram vero esse, quam cuncta tanquam integrum totum contuentur tertiam au tem eam esse dicimus, ad quam omnia tanquam ad uniuersitatem totam referantur. quod quidem praecare in grammatica, & gaeometria ostenditur. In quarum altera quemadmodum materia, tripertito, in litera, oratione, & uoce seiungitur, in altera punctus, corpus, continuitasque secernitur, ita in hoc genere materia tripertita describitur quarum una ad parentem rerum deum, altera ad Christum tertia ad sacrorum genera refertur. Itaque ob eam causam nostrorum contentione certatur, an fidei membra, theologiae initia dicantur Aureolus enim aculeatorum argumento rum rapax, arcum totu contendit, ut ea Theologiae principia esse neget & in quo dam quasi conclusionum genere uersari putet, quod in theologia patefaciendum & tuendum sit. Nam nullum genus scientiae dicit ad initia sua condudenda progredi, sed potius ex his concludendi rationem nancisci. at cum diuum Thomam omnemque prope Theologorum coetum de his, quaestionum genera construere confirmet, ad eaque explicanda, patefacienda, concludendaque progredi dicat, ut cumquaeritur, tergeminus ne deus dicatur, fieriue possit ut cutis humanae amictu uestiatur deus, & quae eius generis sunt, fatendum esse censet, ea nullo modo theologiae initia debere dici, sed in quodam potius condudendi genere uersari. Quo quidem loco flos & robur Theologorum uaria armorum genera ad dimicandum affert, maximeque Bernardus. Oliuerius. Gerardus Senensis, & Thomas etiam Argentina, argumentorum genera, quocunque torquent inflectunt. Nos cum Aureolrationes deducimus, non multum ei prorsus, etiam subducta summa, concedimus. nam quanquam nullum scientiae genus dicamus ad initia sua probanda progredinullo tamemn modo interdictum esse uolumus, quin aliquod scientiae genus initia sua, aliquo similitudinum genere ostendat, eaque a labefactantium ratione tuea tur, aut doceat argumentorum genera contraria, euerti, & labefactari posse. Ex quo perspicuum uideri debet, ea non in condudendi, sed quasi in principiorum quodam genere uersari, quae a disserentium aduersariorum argumentatione defendantur, ut Aristoteles contra eos sibi faciendum putat, qui initia in disserendo negarint. Sec quaeri maxime hoc loco potest, an Theologia in aliquo scientiarum genere uerse tur. Nobis vero duplex placet scientiae esse genus. nam & unum esse intelligimus quod ab initijs naturali intelligentiae luce notis eruitur, quo in genere arithmetica, & gaeometria numerantur. Alterum vero id esse dicimus, quod ex antegredientis disciplinae principijs dimanat ut Musice & spectatrix, quae graece SπTικί nominatur, quarum altera ab arithmeticae, altera a gaeometriae principijs de promitur. Quo in genere intelligi debet, theologiam esse constitutam, cum ab initijs celsioris scien tiae luce notis oriatur, quae ab autoris dei, diuorumque patefactione dimanat. Quare non sine causa id scientiae genus, caeteris praestantius uideri potest siquidem omnis scientiae praestantia, aut materiae dignitate, aut ostendendi modo ostenditur ut perspicuum est astrologiam a gaeometria, certa ostendendi ratione superari eamque materiae dignitate excellere. Cum autem id scientiae genus, quod sit pro¬ grediente hominum solertia repertum, duplex omnino dicatur, unum quod genere, alterum quod specie continetur, nemini dubium esse potest, Theologiam omnibus scientiarum generibus, quae specie continentur, antecellere, cum plane bene notum sit, nullum genus earum deum materiam nancisci. Atque etiam in illud gurgustium, philolophorum sunt compingendi greges, ut eam multo Metaphysice excelsiorem esse fateri cogantur inuiti proptereaque non rationis modo, sed consignata patefactionis forma, sit opificis rerum dei contemplatrix. Itaque multa aethereo haustu arripit, quae assequi ratio nullo modo potest siquidem Metaphysice cum rato rationis ordine circumscriptam nanciscatur ad indagandum uiamcalcem euolandi habet, minusque se ad dei naturam pernoscendam effert. Ex quo illud etiam contendimus, caeteris eam sapientiorem uideri, cum sapientia sit rerum diuinarum cognitio. nam ea rite sapientia dici potest, quae eius rei indagatrix sit a qua rerum causae nascantur, siquidem quemadmodum auctore Aristotele ignem omnium calorum causam esse uolumus, ita est necesse confiteri nobis, princeps uerum, omnium uerorum esse causam. at cum theologia maxime sit principis ueri contemplatrix, perfacile sciri potest eam id maxime metiri, a quo rerum causae oriantur. Atque etiam eam sui causam esse dicimus. nam id liberum, & sui causa esse placet, quod ad quippiam externum, nullo modo constituitur. Ex quo efficitur, ut omnia scientiarum quoque genera, ad eam statuantur, siquidem perinde ea caeteris, ac medicina aromaticae arti comparatur, quae sit dominatrix, & rectrix earum, non a caeteris instruatur. Similique prope modo (ut mathematicis bilem moueamus) eam probamus in quodam certissimo genere uersari. nam res certae collatione dicuntur, quam ad perceptionem, aut ad mentis lucem nanciscuntur. etenim ea quae magis propria uideri possunt, propinquius in mentis lucem irrepunt. cuius offusum rerum genus, quod mentis obtutu percipi & compraehendi potest, actu sub cernendi aciem illabitur, magisque illud lucis genus arripit, ac altius mentis obtutu penetrari potest. Ex quo intelligi debet id rerum genus certius omnino uideri, certissimamque eam esse scientiam, quae illud rerum genus persequa, tur. Itaque ob eam causam, eam scientiam quae coelitum naturam seiunctam com plectitur, his certiorem esse dicimus, quibus earum rerum natura ostenditur, quae ab omni materiae concretione secreta, corpori annectuntur & tum rursum eam certiorem quam illam, quae in rerum corporearum natura indaganda uersatur, ut praedare Aristoteles animae scientiam his certiorem esse probat quae corpora natura mobilia persequantur. Nec tamen ob id minus est mathematicorum eruendus dauus, que rarius sit eorum decempeda metatrixque ratio fallax nec item minus est eorum puluere obruendus Ptolomaeus, que mathematicarum rationum certissimam scientiam uelit, eamquam certiorem, quam Metaphysicae disciplinam esse opinetur quandoquidem rerum diuinarum genera, disiecta phantasmatum caligine, magis in integram mentis aciem influere dicantur. Quemadmodum res corporeae, quae sunt splendidissimae natura, per se solisque splendore collustrantur, magis sub inte grum oculorum sensum cadunt. At hebetiore mentis acie, qualis est eorum qui sunt aliquo corporis morbo affecti, magis res phantasmatis obductae cernuntur. quemadmodum magis sub aegri hebetiorisque oculi sensum, atra aut caliginosa, quam alba, aut sole collustrata cadunt. Quocirca ab hominum intelligentia, qualis est modo in nobis, certissima mathematicarum rationum genera euocantur, ad eorumque perceptionem opinabilia phantasmata opitulantur, quae in cernendisensum irrepunt. At intelligentia quae in expleto absolutoque statu constituitur, certissima rerum diuinarum genera euocat quando quidem quo res puriores subtilioresque suapte natura sunt, eo certiores dicantur. Ex quo perfacile iudicium est theologiam unam ex omnibus, in quodam certissimo genere uersari, eamque ex uerissima quadam supra progredientem naturam luce manare, intelligique posse quantum ipse Aristoteles, hoc obtutu adempto lippiret, qui dum lac gallinaceum se putat inuenire posse, negauit quicquam sciri posse, praeterquam quod ab homi num intelligentia eruitur. Sed permagni refert, num theologia contemplatrix sit, an in actione, quam graeci πρασίμ uocant, uersari dicatur, nam diuus quidem Tho mas, cum eam in utraque poni posse opinetur, magis tamen eam contemplationem, quam praxin nominandam censet. In quo magna est ei cum Aureolo contentio, nec minus ei negotij contrahit Gregorius Ariminensis flagranti doctrina, S illustri gratia Theologus. Scotus uero mentis aestu e conspectu euolans, ita minutatim hoc descriptionis genus concidit, ut acrioribus blandiatur acumine, & ex interuallo regustatus adhaerescat multumque etiam Alexander Ales, Thomas Argentina, Roddonton. Godofredus. Henricus, & Garro, magni & nobiles theo logi, in hoc quaestionis genere uersantur. Sed praeter caeteros sapientissimus qui ritium Egidius, cum utrunque genus excludat, eam patheticam esse arbitratur, proptereaque charitas, qui sit theologiae constitutus limes, pathetica maxime existat Nos uero quanquam theologiam uideamus unum esse scientiae genus, id tamen ex pletum, & absolutum esse dicimus, uimque ad hominum absoluntionem, ex diuinitatis luce nancisci, hominemque maxime absoluere, cum ad munia recta, tum ad facultatem contemplandi ueri. ex quo eam partim praxin, partim contempla tionem esse uolumus. At cum omne scientiae genus, finis mensione expendamus, extremumque huius scientiae finem, in aethereis sedibus principis ueri contemplationem esse dicamus, constare debere inter sanos uolumus, eam in primis in contemplandi quodam genere uersari.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 1