Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 2

De angelis
1

DEANGELIS DISTINCTIO SECVNDA. Ed cum non obscura sit significatio exposita, generatum esse mundum, quae rendum modo uidetur, utrum sit ortu, corporea, an coelitum natura antiquior De quo quidem inter nostros est orta dissensio. nam Gregorius Na zianzenus Graeciae theologorum princeps, parentem, & generatorem putat, prius mente coelitum naturam fuisse complexum, eamque meditationem opus fuisse arbitratur, quem subsequitur eius auditor, praeclarus auctor. Hieronymus, ei que sententiae non defuit homo doctus Damascenus. Nomnullis autem uisum est corpoream naturam genitam esse a deo, ministris primigenis coelitibus. Graecorum uero pertinax credulitas est, ortu antiquiores esse coelites. Sed Basilio princi pe. Ambrosius, Cassiodorus. Dionysius, & Beda, cuncta simul generata esse uoluerunt, quae quidem sanorum est hominum opinio. Apud superiores autm philolophos tanquam disiecto ponte amnis transmitti nequiret, nemo quicquam a natura seiunctum esse censuit. nam Thales Milesius, qui primus inter sapientes fustem quatit, hume rotenus lacertos nudans, aquam dixit initium esse rerum. Heradito initium ignis. Dio geni aer est uisus, quasi nihil uacans corpore, sub sensuum notionem cadere posse uideretur. Anaxagoras aunt quamquam ut caeteri corporea initia esse uellet, primus tamen decidenti sarcinae succurrit, dum Hylae mentem adiecit, intelligentiam materiae expet tem initium commentus. Post Plato haustos luto sustulit, & semiamictos philolo phos uestiuit. nam cum uideret ueri iudicium ignorari, tum meatu, & perennitate rerum concretarum, tum sensuum fallacibus indicijs quibus corpora internoscuntur, naturas quasdam a rebus meantibus semotas esse uoluit, e quibus nuda ueri integritas eliceretur, easque mathematicas, & ideas nominat. In ideis autem ordinem esse opinatur, nam quo quicquam esset in, intelligentia purius, eo id dicebat esse ordinem prius, idque unum principatu praestans, immensum & infinitum deum statuit, subque eius dominatu & nutu, uarios ordines coelitum naturae seiunctae constituit. At mul to melius nostri probant, a deo generatos esse coelites, eosque diuinae animationis immortali natura praeditos, uigere & sapere. Maximeque hoc loco perquirunt, an coelites materia & forma constare dicantur. In quo quidem plaerique qui multum ope rae in methodice Auerroea consumunt, aeque intelligentem naturam, ac sensilem ma teria & forma constare uolunt. Nos uero id Auerroim ad intelligentiam possibi lem(faciamus enim hoc uerbum tractando tritius) non ad coelitum intelligentiam referri uoluisse dicimus, etenim fieri nullo modo potest, ut coelitum generi ullum sit materiae genus admixtum. siquidem qualiscumque rei munus, naturae suae modo com stituitur, cum autem percipere, munus sit ab omnim materia secretum, intelligi potest omnem intelligentem naturam, materiae concretione uacare. Ex quo eorum licet insulsitatem & inscitiam accusare, qui Aristoteli uisum esse uolunt, spiritus naturam materia & forma constare. Itaque ob eam causam dicemus coelites, corporibus suapte natura uacare. quamquam non negemus ab his quandoque uaria esse corpora suscepta, ut est uatum elogijs & memoriae mandatum. Sed plus negocij hoc loco exoritur, an coelites in loco uersari dicantur. Nonnulli enim quibus magnae curae est, affir mare intelligentiam naturam esse quandam ab omni materiae concretione seiunctam, & liberam, nullum eam ad locum, aut ad corpus appulsum, nancisci uolunt, quandoquidem eam circa id sine intermedio moliri negent. ex quo sane magnum haereseos carcinoma obreperet, cum praedare notum sit, coelites circa hominum gen nus, sine intermedio moliri. At diuus quidem Thomas in hoc quaestionis gener sic agit, ut coelites in loco nisi contactu, aut uirtutis appulsum, uersari neget, cui obsi stere cupiens grauis interpellator Scotus, dum eum postulat ex syngrapha, pu gnantia inducere confirmat, quod idem ei cum Gregorio comuenit, qui diui Tho mae sententiam in Parisiense execratum membrum incidisse opinatur, in quo quidem quaestionis genere, mauult ostentare quod habet, quam peruenire quo potest Sed exoritur repente magnus auctor Godofredus, qui ea male tornata membraincudi reddere iubet, diuumque Thomam telluris sal merum esse arbitratur. idemque prope Henrico, & Egidio uideri scimus. Itaque hoc consti tuto, cum intelligamus com lites intelligentiae complexu rationem bonorum uniuersam percipere, fateri etiam cooimur in eorum genere esse uoluntatem, & quemadmodum in his praestantior in telligentia, quam in hominum genere sit, ita excellentiorem esse optionem, & praestantiorem liberum uoluntatis motum. cumque in his nihil praeter intelligentiae appetitionem esse dicamus, satis notum esse debet, nullo modo eorum appetitionem iracundia, & cupiditate secerni. Atque etiam cum in eorum genere uoluntate naturalis prodiuitas dicatur, dubitari non potest, quin omnis eorum uoluntas naturalis, sit dicendus amor. Quo sane loco minutatim de coelitum numero quaeri solet. Aristoteles enim in eiusmodi quaestione Platonem ex formula postulat, que in tota illa philosophiae sylua inanius sit coelitum numerum persequutus. At Auerrois, qui in societatem gloriae uenire conatur, ad orbium numerum, coelitum summam deduxit, affirmans minus absolutos coelites uideri, si feriati naturae torpore consistere dicerentur. AuiĀ¬ cenna uero ambitiose egens, ne usquam a sensuum notione discederet, coelitum numerum, sphaerarum numero alligauit. Nomnullis autem qui in Neapolitana crypta inambulant, contractior numerus est uisus, alijs unigenum tantum coelitem esse placet. multi ea quae non extabescunt, plura debere esse negant, quasi multitudo, a praestamtia dissideat, ut praecare in sole & luna patet. In quo sane minime mirum uideri debet hallucinari hos quandoquidem perinde mens humana in coelitum natura ac no ctuae oculus in solis splendore hebescit. Itaque intelligendum est a coelitibus res corporeas non multitudine numeri, sed multitudine specierum sine collatione superari. nec enim coelitum numerum ut atomorum aut harenarum multitudinem describimus, sed plures coelitum affirmamus quam corporearum rerum species inueniri. Ob eamquam causam sciri potest, eos ab animarum genere discrepare proptereaque anima suapte est natura iugabilis, resque ratiocinando percipit, minusque intelligentiae lucis haurit. Sed quoniam extima foelicitas in deo contuendo uersatur, in promptu esse debet. dissimillimum esse eiusmodi obtutus genus siquidem perinde se deus, ut oculus micantem in pupilla lucem contuetur hominum uero genus haud secus dominatorem rerum deum aspicit, ac si quispiam hominem, speculum contuendo cernat, ex quo regestum hominis simulacrum excitetur at coelitum grex aeque deum uidet, ac si quispiam hominem fimilitudine sine intermedio ab eo suscepta cernat, in quo quidem foelicitatis genere coelites generatos esse dicimus. Eodemque modo affirmamus eos nullo corporis amictu suapte natura uestiri, sed quaedam interdum corpora arripe re, quae hominum generi spectabilia ipsa sint per se, eaque ex concreti aeris materia effici, que aer maxime sit ad comuersionem & transformationem aptus. itaque & in hominum hospitalia corpora obrepere, & imaginationem flectere possunt, eorumque munia ex aduentitio ad intelligentiam redundant proptereaque ei imaginatio tamquam color oculis obijcitur, atque hoc quidem usque ad uoluntatis optionem permeat, cum uoluntas ab omni sit corporeorum instrumentorum appulsum seiugata. Ex quo intelligi licet hominibus quasi peregrinantibus coelites speculatores & custodes, naturae ortu dari, qui non modo genus humanum in ultimum tutiore itinere deducant, sed etiam nocitura depellant nec ita unquam ab excubandi munere discedunt, ut funditus tuem di conseruandique procurationem deserant sed tantisper interdum excubias iuuandi causa intermittunt, quemadmodum haud quaquam interdum obest, ut homines in criminum, aut aerumnarum genera incurrant. Nec multo quidem secus perquirimus, num eorum sit dissimillima conditio naturae, num sit informata praesensio rerum futurarum. Dein ceps etiam centuriatim descriptos ordines persequimur, ac utrum utatur deus ad obeunda officia turmatim, an singulatim bonis. Quae quidem ab omni philolo phorum genere sunt tractata ieiunius, a nobis uero non tam sunt rationis comple xu, quam coelitus hausta, & patefactione percepta.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 2