Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 3

De daemonibus
1

DE DAEMONIBVS. DISTINCTIO TERTIA. Tidemque prope a nobis de daemonum genere exquiritur. In quo quidem affirmatur, nihil aliud esse delinquere, quam ab amussi dedinare actus sui nam sruel ex ferum nantura, uel ex moralium, aut ex artificiorum ratione peccatum elicitur, id solum a recto non torquetur, cuius est formula ipsa agentis uirtus. Diuinae autem mentis uoluntas sola est amussis actus sui, nullisque superiori bus finibus circunscribitur, at caeterorum, quorumcunque uoluntas, nullam actus sui formulam assequitur, nisi quatenus in rectum ab uniuersitatis parente dirigatur. Ex quo quidem assumitur, deum delinquere non posse, caetera autem delinquere posse, conditionis naturae suae modo, quo constituto probatur coelitum genus peccare potuisse. Itaque ob eam causam quaeri solet, quodnam eorum fuerit princeps peccati genus: Diuo quidem Thomae id a superbiae malo manasse placet, quod contra Scoto maxime displicet. Rationes enim inducit, quibus cum crimen daemonis maximum fuisse pro bet, proptereaque esset irreparabile malum, condudi putat, superbiam nullo modo maximum uideri crimen quando quidem ei obiecta humilitas e regione respondeat, quae nullo modo uirtutum maxima dicatur, atque etiam probabilius uideri dicit, in ferius daemonum genus, id imperium nullo modo concupisse, quod minus eorum naturae congrueret cum perspicuum uideri debeat, maluisse eos auctoris dei, quam Lucigeri dominatum pati ex quo satis liquere, haud quaquam id crimeni, a furentis supen biae malo manasse. In quo quidem multum ei a caesiorum genere plamuditur, cui tamen responderi potest, minime necesse fuisse, id daemonis maximum extitisse crimem, cum post etiam ab eo diriora sint scelerum genera patrata. dicique etiam nimirum posset, superbia tumentem, eodem hostimento malle superioris, quam inferioris generis im peria pati. at si quicquam praestantius in inferiori genere nanciscatur, quod in superiori consequi nullo modo posset, malle eum affirmamus, inferiori generi subesseQuo quidem modo dicendum esset haud quaquam contra stolidissimorum daemonum superbiam uideri, eos inferioris generis dominatum pati uoluisse, ut suapte scilicet natura extremum bonorum assequerentur, cum tum etiam coelitum principiessent subiecti lege naturae. Sed a doctissimis quaesitum & disputatum est, an nequam daemon continuo in ortu deliquerit, multis enim daemones in ipso statim ortu non natura, sed uoluntate malos fuisse placet. Aureolus autem qui Aquinateam sententiam delumbant, eum continuo in ortu delinquere potuisse censet, nec minus item telorum affert Gregorius Ariminensis, qui cum in huiusce rei discemptatione Chri stum anima continuo in ortum meruisse uelit, concedi sibi uult ut coelites etiam in ipso statim ortum merere, ac aeque delinquere potuisse dicantur. Cui etiam ne mora quidem ad respirandum d atur siquidem quemadmodum daemonem continuo in ortu nullo modo deliquisse concedendum est, ita concedi debet coelites in ipso statim ortu, foelicitatem nullo modo consecutos atque ita minus illis necesse fuisse putandum est, se mansuros praesagisse, quemadmodum nec daemones se casuros diuinasse, ante quam e coeli theatro deturbarentur. At cum inprimis coelitum foelicitas a deo dimanet cumque crimen a libero uoluntatis motu oriatur, erit confiteri necesse, ut auctor mum di deus coelites foelicitate afficere potuisse dicatur, eos in id impellens, quod sit su pra progredientem naturam situm. At uero nullo modo confitendum est coelites nisi post princeps illud momentum per se peruerse in id impelli posse, quod sit suprae progredientem naturam constitutum, quo posito, tamquam in integro res sit, affirmatur daemonem inuidiae felle & superbia caecum, diuinum honorem, ut foelicitatis finem concupisse, ac alios appetitionis contagione inquinasse, pluresque insontes reman sisse, quam cecidisse reos. Itaque affirmamus eos apud orcum, igni ultore mulctari, nec usquam nisi irritandorum oppugnandorumque hominum causa ex Ditis antro discederequanquam principi sententiarum placet, eos in hoc terrae proximo crasso & concreto aere uersari, quo propinquius irritandi fallendique retia iactent. Atque etiam faten dum est eos scelere occalluisse, nec sanabiles esse aetate, nec item his spacium reuo candi dari, cum ab ea peccati tabe auelli nolint, qua coelitum princeps, ut fex, in imum superba auiditate corruit. Ex quo nihil esse potest Origeni straboni lociqui daemonum aerumnas in tempus circumscribi putauit. soleo enim hominis om nium doctissimi, hallucinatione angi, que ab eo sit tanto melli, tam dirum aconitum satum. Atque etiam intelligendum est, eos ex quibusdam indicijs, occultarum rerum no ticiam elicere absentium uero distantiumque rerum in se cognitionem percipere cum haud quaquam propinquitas, aut longinquitas intelligentiae aciem perstringat. at futurarum rerum praesensionem in se nullo modo percipiunt. sed quodam causarum significationumque genere res futuras praesentiunt, quod idem hominum generi accidere posse dicitur, siquidem multi Astrologum causis. Gaeomanticum signis, futurarum rerum praesensionem consequi posse uolunt. nam cum Astrologos aequato coelo, siderum cognitionem elicere opinentur, quibus citeriora regantur, multa eos affirmant de uentis, de imbribus, de tempestate praesentire posse eodemque modo Gaeomanticos celeri manuum motu, punctorum multitudinem describere, qui ad orbium figuras referantur, nec multo quidem secus medicos ex lotio, aegritudinis naturam praesagire, multosque item ex auium gannitu, multos ex piscium natatu tempestatem praesentire. idque ex coeli motu accidere, a quo tempestates aut commutationes futurae gignantur. In quibus quidem cunctis pernoscendi generibus, daemones hominibus maxime praestant. nam & absolutius uim astrorum percipiunt, subtiliusque eorum copulationes dijudicant deinceps etiam ex patefactione insontium coelitum cognitionem elicere dicimus, quorum sint non uoluntatis congruentia, sed germanissima intelligentiae similitudine co gnati. postremo multa eosdem longinquo temporis usum, & consuetudine percipere uolumus. Itaque iure ob eam causam senatus promulgatione cauetur, nequa daemonum ad percontandum euocatio fiat, neue quis eorum nomenculator sit, neue etiam malum carmen incantetur, quo daemones, tanquam serpentes Psyllorum cantu, leniantur. Si quidem homines cum crassius intelligentiae obtutu hebescant, facile e uestigio conuulsi, artifici uipereo, nexu obligantur. Est enim daemonum genus natura noxium, inuidiae felle luridum, in fallendo uafrum, ac insidiosum uer riculum generis humani. Ideoque in hominum corpora obrepere, ac ultro citroque uexando concursare suapte natura possunt nec eorum quidem appulsus animantium genus ullum expers uideri potest, ni sit coelesti sera aditus praeclusus. Eodem accedit, que haud quaquam eorum est naturae negatum, quin possint corporum integumenta arripere, in uariaque figurarum genera transferri, quo callidius improuida hominum ingenia lacessant, ut saepe in diuorum pugilatu contigisse legimus, qui olfactu, aduentantium praestigias agnouerunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 3