Text List

Prev

How to Cite

Next

Prooemium

1

PAVLI CORTESII PROTONOTARII APOSPO LICI APOLOGETICVM PROHOEMIVM IN LIBRVM TERTIVM SENTENTIARVM AD IVLIVM. II PONT. MAX. Vm multis in rebus ueritatem Christianam Pont. Max. tum praesertim in aduersariorum oppugnatione splendescere uidemus. siquidem contrarij unius notitia, alterius perceptio eruitur. quemadmodum quibus notum est album, continuo etiam ab his atrum per nosci potest. Nam si uolumus singulorum dogmata recensere, facile reperiemus, quantum sit hominum lippitudo in ueri ignoratione uersata. Etenim illi ipsi philosophi cum naturae admonitu, aliquid extra con spectum maius esse suspicarentur, quasi angusti animi uideretur, uitae contentum esse terminis, confidentia uirium humanarum perquirebant finem, eumque sensuum praesidijs indagare conabantur, tanquam omnis nostra cognitio oriretur a sensibus parum intelligens improuida mortalitas, naturam diuinam sub eorum sensus cadere non posse, qui concreta caligine offusi, ad solis splendorem hebescerent & quod non caderet in sensus, ab intelligentia percipi non posse, nisi quatenus cognitio e sensibus erueretur. Itaque ieiuna auiditate diu in exquirenda foelicitate uersati, quanto ingre di nitebantur interius, tanto retrorsum uicissim reiecti reflatu ferebantur, quando quidem natura prius uideretur statuendum esse de fine qui cum esset supra intelligentiae complexum, supraque mortalitatem constitutus, intelligi necesse erat, occultissime etiam abdita fuisse intermedia, quibus homines ad finem bonorum ducerentur. Quod cum ita sit, facile apparet sine aethereo haustu, mentis humanae naturam effoetam exaruis se, nec secus internouisse finem, quam qui noctu iter facit, cum procul aliquid eminens aspexerit, oculorum errore deceptus, urbem a monte non secernit, quod si nullus est ab his foelicitatis certus constitutus limes, quodnam religionis genus consequi potue runt, quae est ad foelicitatem iter: Atque notum quidem est a philosophorum errore ad imperitum uulgus superstitionem colendorum deorum emanasse. Nam quasi ex coeli motu satis numinum explorata cognitio uideretur, ex eorum natura commenti sunt deos. In quo quis non uidet quam insulsa sit deliratio hominum opinantium, fingentiumque deos; nam (ut caetera omittam) quid absurdius esse potest, quam digladiantes inter se deos inducere: qud turpius quam Venerem afferre deam, quae indusam, germanissimamque libidinem contineret, ex eaque Cupidinem matris excitatorem nasci, quo non modo ad adulteria & stupra, sed etiam ad puerorum amores inflammarentur dij, ne quid esset uetitum mortalibus, quod non appetere uideretur diuina natura. Quid item tam flagitiosum quam Bacchum deum opinari, quo deorum insania gigneretur, & iucundus furor. Aut quid postremo obscenius, quam pria pum deum audere comentari: In quo quis non uidet quantus sit ortus error hominum, cum sint ad tam nuda flagitia delapsi, aut non intelligit ubi sit ueritatis desperatio, ibi impunem esse licentiam fingendi: Quod si tamen dij fuisse dicantur, consentaneum etiam uideri debet, ab his foelicitatem hominum fuisse decretam quandoquidem permagni deorum intersit, hominum generi consulere. Atqui cum nulla fuerit ab his humanarum rerum suscepta procuratio, fateri necesse est, nullo modo fuis se deos. Atque etiam negari non potest deos optimos esse natura sed qui crebro flexi loquis cauillis inter homines seditiones intestinaque bella seruerint, nullo modo natura optimi dicendi sunt ergo nec etiam dij. Deinceps nihil potest tam abhor rens a deorum natura, quam mendacium putari. atqui cum saepe sint oracula mendacia reperta, quorum fallacijs hominum generi sit quaesita pernicies, perfacile iudicium est, utrum nominandi sint dij. Quod si rursum dij fuisse dicantur, quaerendum quidem est. cur Christi interuentu euanuerint, cur eorum sint fana, & oracula euersa, cur extincta disciplina sacrorum, cur flamines, Salij. Auguresque sublati, quod quidem quia negari non potest perinde, ut dicimus, contigisse, confitendum est etiam nullo modo fuisse deos. Atque etiam quid erit de perduellionum nostrorum secessione dicendum: qui quanquam Christum seruatorem colant, eum tamen opinionum prauita te discerpunt, faucesque ab orthodoxeo senatu retorquent. Quorum quidem peruersitatem maxime indicat tam dissidentium inter se claudicans opinio quando quidem omnis ueritas uicissim cum alia quoquo uersum congruat. Sed lethalis ambitio hoc transfugarum genus in tanta dissensione constituit, ut non modo inter aduer sarios, sed etiam ipae inter se familiae concursum collidantur, & quo multorum est ingenium foe cundius, eo inuolutiorem implicationem affert, ut terra quo est natura uberior, eo crebriores sentes profundit. Cum horum prauitate, Maumethis coniunctus est error cuius sera ambitio quamquam diuinitatis laruam induerit, minime tamen ita uecors fuit quin Christum statuerit deum. nam quasi eum librum qui Alcoranus inscribitur, ex nostro & compascuo uatum agro decerpat, neminem absolutum fore censet, nisi quiuatum elogijs, aut Christianorum consignatis decretis obstrictus teneatur, eumque li brum utrorumque sacrorum umbilicum esse confirmat. In quo quidem refellendo, non est ut Physiologiae mucrone utamur, honorificentius enim est haec bractearum genera praeterire contemnendo, quam argumentando prumpere. Nos uero multo certius Chri stum probamus esse deum, idque cum mirificis argumentorum molibus, tum maxime no strorum exemplis testibus obstringimus, qui turbinibus & fluctibus non modo non terrerentur, sed etiam in ipso eculeo, tanquam in epulari accubatione laetarentur, quod sane minime ex natura propter hormes nexus, intelligentiaeque angustias oriri po terat. Quo constituto intelligi debet, id donum esse dei supra intelligentiae obtutum situm, quo hominibus nostris, certa coelestis luminis alacritas, diuorumque beatitas ob oculos obuersaretur: idque ratione confirmatur Nam cum anima nostra una dicatur quae ulnis uires suas connexas continet, simulac uirium munus unum flagram tius obit, in alterum incumbere nequit Quemadmodum dum acrius seiunctarum naturarum inspectione occupamur, sensus munia amittimus. ac dum ardentius libidinibus inflammamur, dumque torminibus & morborum cruciamentis torquemur intelligentiae obtutu orbamur. Ex quo facile intellectu est nullo modo per naturam fas esse, ut homines in ipsis trucidationibus tormentisque carnificum, eam essent perferendi constantiam, animaeque laeticiam nacti, quam in nostris fuisse scimus, cum nefarius furor a Caudio Nerone manans, supra trecenties centum, in Christianorum necem exarsit. ldque mirabilius contigit, que uoluntariorum iugulos praebentium ad carnificinam erat concursus, & quo plures necabantur, eo plurium ignita morien di auiditas percrebescebat, quod quoniam a natura oriri non poterat, quandoquidem ab interitu & cruciatu natura abhorreat, erit confiteri necesse id a diuinitate manasse. Neque enim fieri poterat ut in ipsa carnificina, moriendi auiditas percre besceret, nisi unius spe atque nomine, corpus ut putamen mensi, ad aeternitatem incolumem animam exituram praesensissent. Quod si Chaldaeorum pugnacissima in sulsitas, qui tanquam pantherae aut lupi nunquam condocefiunt, eam necis auiditatem a Saturni sidere atram bilem gignente manasse confirment, quae ita hormes & intelligentiae aciem perstringat, ut saepe hominibus dira tetraque uisa obijciat, necisque consciscendae desideria excitet, ut de Milesijs uirginibus est memoriae manda tum, complodenda sunt nimirum in hac quaestione crepitacula, sibilisque exploden di Chaldaei, cum haud meminisse uideantur, trigesimo quoque anno a Saturmo cursum conuersionemque confici, & bustum Christianorum supra trecenties centum conflagrasse. Nihiloque secius depellenda est Auicennae ieiuna calumnia qui ingenij lassitudinem in Maumetheo puluere diluens, id ab imaginatione quam graeci φαμτασίαμ uocant, manare uoluit. idque est exemplorum similitudine probare conatus. Siquidem pueris usum uenire dixit, ut cum in uinariam cellam ueniunt, ima ginatione defluentis uini ad quadrantal meiant ex eodemque genere, trabis similitudinem adiunxit, quam fidenter ab hominibus humi stratam subiri dixit, & quadragenis cubitis sublatam, a nemine decurri, cum opinatione in praeceps delabendi imago pingatur refertque ualentes multos aegrotasse imaginatione opina ti morbi, contraque multos aegros conualuisse opinione receptae ualitudinis eodemquam modo dicit nonullos ad alieni oris hiatum oscitare, multosque ientantium exem plo ad edendum inuitari, quibus exemplis confirmatum iri putauit, fidem generatim Christianis erogatam in opinione quadam residere, qua Christum opinabilem colamus deum. Qui quidem si perinde lotium in matula internouisset, ut ue ri iudicium secreuit, male, actum esset cum aegris siquidem perspicuum esse potest. quae a natura proficiscuntur, interius rerum medullis inhaerere, quam quae extrinsecus accidant ob eamque causam notum est altius naturae, quam rerum accidentium per ceptionem insidere, cum autem ad sapientem phantasmatum inspectio pertineat, prae dare sciri potest, ea phantasmatu genera quae naturali intelligentiae perceptioniobsequuntur, aptius in opinationem influere, quam quae rerum accidentium comprae¬ hensioni morigerantur. Atqui cum Christi compraehensio, nullo modo sit natu ra insita perceptio, sed extrinsecus aduentitia dimanet quando quidem deum hominem ad humani generis luendam noxam in crucem actum dicamus, fateri cogere mur uehementiore esse rerum accidentium opinationem, quam naturae quando quidem tot saeculis genus humanum ab hac opinabili credulitate auelli nequierit quod sane dici, nullo modo posse, manifestum est. Atque etiam si id ab acri quadam opinatio ne ortum diceretur, confitendum quidem esset, id nullo modo tanta temporum longinquitate, tam disparibus naturis potuisse congruere. quare in hoc genere Auicenna tanquam longurium adurendus est, ut erigatur. Sed nimirum is collimandus est scopos, ut homines aut Christum seruatorem fateantur deum, aut ascriptitium, & nouum uelint. nam si deum fatentur, ex praelio praesidia deducenda erunt. si autem conmentitium statuerint, in eas angustias detrudenda est obtrectatrix inscitia, ut eum aut bardum, & uecordem, aut dolosum & tenebrionem fuisse, confirmare cogantur siquidem insulsae stoliditatis arguendum fuisse negari non potest, si dicatur homi nem egentem, fabri filium, ad diuinitatis honorem obrepere uoluisse, qui non mo do conuulsis dijs leges uetustate robustas abrogaret, sed etiam inusitato religionis nexu orbem obstringeret. At cum tantarum rerum munus, nullo modo deliri aut amentis hominis, negocium uideri possit, fateri necesse est, eum sapientem fuissequod si in sapientiae currum conijcitur, confiteri necesse est etiam, eam sapientiam aut philosophorum scientia partam aut coelitus haustam fuisse. Atqui cum praeclare notum sit, eum nec Platonicum, nec Stoicum, nec Peripateticum quidem fuisse, quo ex eorum manubijs alumnum dogma construeret, nec item ei per aetatem tantos pro gressus facere licuisse intelligatur, necessario sequitur, ab eo sapientiam haustam fuisse coelitus. Quod si uaferrimum eum ueteratorem fingere libet, qui praestigijs omne genus hominum in fraudem induxerit, perquirendum quidem est, quo nutu hoc confictum mendacij genus supra quindecies centum adoleuerit quando quidem & philolophorum acumen, & bustuariorum principum sicas retuderit, ac Imperium. P. R. deo rumque hospitalium fana euerterit, inter tot expulsiones, uexationes, neces. Quod si aetas quae doli est index, minime eiusmodi mendacij genus detexit, cur est id lupiter pater in mundi uigilia aspernatus; ex quo intelligi maxime potest, aut contra naturam, hoc mendacij phasma uiguisse, hominesque tot saeculis philtris a Christo fuisse pellectos, aut statori deo diem esse dicendam, qui procura tione rerum humanarum neglecta, orientem ignem non oppresserit, nec sit ei generis humani in hac mendacij impunitate pertesum. Cum autem haud consentaneum sit, tanta aeui diuturnitate in hominum oculos puluerem a Christo fuisse comniectum, quando quidem plures hoc interim spatio quam caeteris innumerabilibus saeculis sa pientes numerentur, qui non modo philolophia ueri iudicium indagare uoluerunt. sed etiam omnibus sophismatis sunt hanc pubescentem & adultam Christianam segetem peruertere conati, cumque perinsulsum sit ab auctore deo rerum humanarum patrocinium fuisse desertum, fatendum quidem est seruatorem Christum esse deum. Omit timus hoc loco commentaria sacrorum, & coelitus rorulentos uates, qui ad dei praescriptum syllabatim Christi fulsiones, & mysteria cecinerunt. Nec item sunt modo incredibilium miraculorum genera, tanquam Aristaei Proconesij, aut Amaris Hyperi borei, uel Clagomenij, uel Ceomenis, sera ostenta recensenda nec rursum Sibyl lina sunt elogia adeunda, quibus est Christi expressa conditio. Ex quo nihil est etiam cur aliquid de undecemuiris discipulis dicatur, quos uerricularios, & remiges, e plaebe secreuerat qui orbem quasi inter se sortitione partiti, dispares habitu & natura animos hominum, uno religionis genere agglutinarunt, in tanto principum, doctissimorumque hominum repugnantium, uel theatro, uel luce. Plusque ualuit in his quae sunt supra intelligentiae compiexum sita, rudium sponsorum flexianima concionalis uox, quam physica ratio, in his quae manu contrectantur. Quod ni fuisset coelitus informata notio, spiritusque afflator illapsus, nullo modo homines rudes id in hu drargyrio consequi poterant, quod non est in auro philolophia consecuta, Tu uero Pont. max. certum hoc religionis genus, quod tibi gentilitium est, sanctissime tueare.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium