Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 1

De incarnatione Christi
1

DE INCARNATIONE CHRISTI. DISTINCTIO PRIMA. QVemadmodum statoris dei absoluta natura diceretur, atque in creandis rebus admirabile architecti munus splendesceret, satis est supra a no bis expositum. Modo autem uentum est ad eam theologiae partem, in qua maxime Christi recentatrix opera elucet quo quidem loco uehementer est haereticorum morsibus discerptus deus. Siquidem improbissimus omnium Photinus. Christum merum hominem constituit, eumque dicit ob uitae integritatem, necisque perpessionem in diuinitatem esse receptum, qui quidem non natura deus, sed nominatione cooptatus diceretu. Nestorij autem inauspicata garrulitas est. Christum non modo cooptatione, sed natura esse deum, nec tim ita homini copulatum putat, ut una humanae & diuinae naturae persona dici possit, sed tanquam dei filij delubrum dicatur, & domus. Haereticorum autem gurges Arrius, quo esset multitudini & plaebi uendibilior, dei & homins unam personam, unamque naturam esse statuit. Sed praeter caete ros in integra dei opinione, gibber & strabo reperitur Manichaeus. nam is naturam humanam Christo adimit, totamque corpoream naturam a sonte daemone creatam esse censet. sed cum perabsurdum uideri posset dei filium, a daemone corpoream naturam arripere. Christum uoluit non humano corpe constare, sed imaginatione uideri nullumque omnino dixit eius esse corpus, quod tactile, & aspectabile oculorum obtutu cerneretur. quam quidem sententiam monstrosissima Christi simia Maumethes maxime probauit. Valentinus autem quanquam Christum humano corpore constare arbitretur, negat tamen purum ex uirgine arripuisse corpus, sed idipsum de coelo delapsum opinatur, qudper uirginem, tanquam latex per fistulam transiliret, haud inde quippiam arripiens. Caeterorum vero insulsitatem libenter hoc loco omittimus, cum perfacile iudicium sit, tacituros olim eos fuisse, si suspicari potuissent Parisium futuram Athenas Christianorum, in qua urbe non modo eorum argumenta adipe suillo crassiora putarentur, sed ipse etiam quandoque Aristoteles in imis disputationum gurgitibus uexaretur ut. hebes. Quare quoniam ueritatis incorrupta integritas. Christum humano corpore. ac anima rationis compote, praeditum esse statuit, hisque simul diuinitatem absolutam adiunxit, perquirendi sunt qui caliginem soli offundere conarentur. Nam multis qui¬ tanquam quidam corporum morbi non possunt nisi ustione sanari, parum consentaneum uisum est dominatorem rerum deum, carnis amictu uestiri, cum quod excellit in magnis, perabsurdum sit pusillis contineri. cum autem habeat rerum uniuersarum curationem deus, negabant eum cutis humanae operculo contineri debere, in tantillumque corpusculum procurationem rerum incudi. Quibus acerrime est ab Augustino responsum. negat enim ita cuti humanae suffusum fuisse deumut ab eo rerum uniuersarum procuratio desereretur, imbecillorum enim hominum sensum esse opinatur, qui nihil nisi ualentium pugilum athletarumque corpora expendunt. itaque deum dicit non tanquam colossum mole, sed ui & uirtute esse magnum, eiusque ma gnitudinem in exiguum etiam contractam, angustijs non urgeri. Quidam etiam quasi in easdem haereseos pedicas incidissent, minus necesse fuisse putauerunt, ut ad laxandos homines carnis integumento obduceretur deus. nam cum peccati ta bem culpa contractam affirmarent, negabant ad eam eluendam quicquam aliud quam hominis expiationem oportere requiri. In quo non uident meri hominis expiatione peccatum elui non posse, cum ita esset humanum inquinatum genus, ut nec unius. nec multorum quidem bonis, ad complexum generis totius, iactura aequari posset nec sentiunt id delictum ex interminata dei magnitudine, immensitatem nanciscicum eo sit grauior iniuria, quo cui infertur praestantior existit. Ex quo fatendum est, necesse fuisse ut ad id eluendum crimen, actus expiantis ui esset interminata praeditus, qui quidem dei & hominis copulatio diceretur. Contra autem nonnulli affirmant interfuisse dei cutis humanae operimento tegi, etiam si non esset ab ho mine eius mali facinus patratum. nam cum dei praesignationem aeternam esse dicant, concedi uolunt, ante noxam deum hominem futurum, quo dei praestitutio ad definitum perueniret. Pugnacissimus autem omnium Scotus probare conatur, ani mae Christi praesignationem non ob id tantum esse constitutam, ut compedibus, & uinculis laxarentur homines. nam cum liberandarum animarum gloriam, animae Christi gloria minorem opinetur, negat uerisimile uideri, ita summu excellensque bo num pusillioris boni gratia esse constitutum, quemadmodum uerisimile non uideri, prius hominem, quam Christum esse praestitutum. nam si deus inquit prius hominem, quam Christum praesignasset, prius hominem casurum praesensisset, quam seruatorem Christum praesignasset, si ea praesignatio liberandarum tantum animarum causa esset constituta, quod si ita diceretur, nihil affirmat dici posse hebetius, quod quidem argumentum tanquam funis nexum a capite dissoluere conatur non contemnendus theologus Capreolus. Veritatis autem sine fuco salubritas est, hominum genen sospitatorem Christum, tanquam uulneri medicamentum esse adhibitum negaturque a nobis ante pollutam naturam deum fuisse hominem futurum. Ab his autem sanorum hominum quaestio defluxit, num fieri posset, ut eiusdem humanitatis amictu trina diuina persona uestiretur. Locuples in primis auctor Anselmus negat fieri posse, ut trina persona eundem hominem asciscat. Durandus autem in census & acer theologus intellexisse Anselmum uoluit, a trina persona non eundem hominem posse sumi, ita ut uni personae copuletur, cum fieri posse neget, ut trina persona in eodem homine una persona dicatur. At Guillermus Ochan dis¬ cinictus, & funicatus cum thorocato Scoto congreditur, eandem enim naturam trinae personae agglutinari posse putat. Scoto autem minime placet eandem naturam a trina persona ascisci posse, ita ut primus glutini terminus personam dicatur. Sed accessit theologorum parcissimus diuus Thomas, qui non negat fieri posse ut a trinam persona sumatur una natura, sed fieri posse negat, ut una & eadem hypostasis humana, asciscatur a tribus. Nihiloque secius inquiritur, num in Christoanimae & corporis copulatio extiterit. In quo consentiens theologorum grex Christum hominum generi uniuocum esse probat, ad speciemque ait humanam pertifiere, ut anima corpori annectatur: Eodemque modo contentio exoritur, an uerbo riatura humana ex accidenti copulata fuerit, in quo sunt a nostris Eutichetis. Dioscori, Theodori, & Nestorij ingenia superba fracta quanquam eorum sententiae non sint ita penitus euulsae, quin eorum multi sint interpolatores inuenti. Nam auctos re sententiarum principe duplex est recentium hominum repertum genus, qui cum maxime ab haeresi abesse uoluissent, flexu in eandem haereseos noctem remigram runt. nam primum genus eorum esse dicit, qui cum unam seruatoris Christi peru sonam concessissent, duas tamen hypostases esse uolebant alterum esse eorum, a quibus cum personae copulatio seruaretur, animam tamem corpori annexam esse negabatur sed uicissim haec inter se duo seiuncta, uerbo ex accidenti agglutinatam esse censebant. Quorum utrunque male sanum genus in caenosam Nestorij latrinam incidisse dicit, negatque soliditatis, & sinceritatis esse Christianae, ex accidenti copulationem ponere. Ab his etiam dissidentium hominum pertinax certatio dimanat, num deus qualemcunque naturam sibi possit asciscere. Picus enim noster Mirandula, in ipso adolescentiae flore flagrans, & uibrans fulmina, cum feruidius theologiam esset complexus, argutiarum (ut opinor) exercitatione, negauit se eorum sententiae assentiri, qui dicerent deum qualemcunque sibi posse naturam asciscere, contram quem quasi suspitiosius locutum. Garsiae Pont. est pusillus, non rebus exilis libellus quanquam magnus homo Picus, quicquid fellis argutiarum gratia gu starat, referuefacto auiditatis ardore tanquam boletum medicatum expuit. Sed huius quaestionis augendae princeps fuit Godofredus, maximeque sufflator Henricus Crandensis turgidorum hominum folles inflarat, a quo & si minime omnipotens praefinitur deus, nodus tamem in asciscibili natura perquiritur. In qua sane sententia quanquam cruretenus haereseos salum ingrediatur, minime tamen ut Priamus suis superstes extitit. Maturius autem & uerius Durandus probat, ubi sit aequam agentis potentia, & aequa potentia obsequij naturae patibilis, inde continuo posse simillimum effectum sequi cum autem dei potentia haud secus in silicem, ac in humanam naturam, uim, & dominatum habeat, facile intellectu esse ait, si sibi nanturam humanam asciuit, ut silicis etiam naturam possit arripere, quod idem Scotus & loannes Neapolitanus, & Petrus Paludensis probant maximeque unus inter multos Bernardus Gannacus. Godofredum, & Henricum insequitur. At egregie uersutus scriptor Ochan, idem hoc modo condudit, deus aliquam sibi naturam asciuit, quae lemcunque igitur potest naturam arripere, cum maior ratio non sit, si unam arripue rit, quin possit plures afciscere. Cum autem omnes asciscibiles sint, fatendum est, ab eo qualemcumque posse naturam sumi, diuus auntm Thomas Lunensi marmore candidior deum censet mera & libera potestate quanlibet naturam rationis expertem arripere posse sed rato potentiae ordine, negat ab eo ullam praeter rationis compotem naturam posse ascisci, quam quidem sententiam integriores imis auribus excipiunt. Sed nascit de ipsis membrorum partibus certamen, in quo maxime praestigiator Manichaeus exploditur, qui negauit ullum omnino dei esse corpus, quod aspectabile oculorum sensum cerneretu. Nam si deus humanam naturam arripuit, consentaneum uideri dicimus, ut merum etiam humanum corpus asciuerit atque etiam negatur a nobis eius coeleste fuisse corpus, ut Valentinus uideri uolebat. nam cum forma hominis (ut ait Ar stoteles) res quaedam naturalis dicatur, quae circunscriptam materiam, id est cutem & ossa requirit, nullo modo fieri posse uolumus, quin ea debeat in hominis definitioneo poni. Praeterea si eum coelesti corpore constare diceremus, fateri cogeremur, neesurijsse eum unquam nec sitisse, nec moriturum quidem fuisse cum coelum eodem Aristo tele auctore, nec patibilem naturam habeat, nec tabescibile dicatur. Post etiam non mul to secus indagamus, num animam quoque asciuerit. Apollinaris & Arrius maximihaereticorum calcitrones, a dei filio uolunt sine anima ascitam esse carnem. In quo non uident se deo unam non binam naturam dare, quod quidem fieri nullo modo potest. cum satis exploratum sit, & iratum quandoque, & miratu esse eum, & dolore affectum. ex quo praeclare sciri potest, anima eum omnino praeditum fuisse, quod ni ita esset, nec caro quidem ab eo esset ascita quando quidem caro membraque hominis speciem ab anima suscipiant Eodemque modo dicimus ab eo intelligentiam & mentem esse ascitam.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 1