Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 2

An Deus intelligi possit ab hominibus in vita
1

AN DEVS INTELLIGI POSSIT AEB HOMINIBVS IN VITA. DISTINCTIO SECVNDA. SEd cum uniuersa theologiae contentio eo deducatur, ut parentis rerum dei agnitio eruatur, perquirendum quidem est, an ab hominum um genere in uita itelligi possit deus. Prisci enim illi philosophi quasi deus u esset quiddam semicospicuum, & opinabile, dum comiecturis uaria imaginum genera effingebant, satis se exploratam cognitionem adeptos opinabantur, si quid simu¬ lacrum figulina creta conficerent, quod ad ueritatis similitudinem accederet. Si quidem Anaximenes deum ab unguibus pingere exorsus, aerem putauit. Parmenides uero ad circuli similitudinem lima & torno perpoliuit. At Pythagorae, ani ma commeans uidetur naturae uniuersae fusa. &enophon autem & Plato philo sophorum tympana tornant deum, affirmantes ex his quae sub cernendi sensum cadant, nullum esse dei simulacrum sole similius. Stoicis uero auctore &enone deus Aether est uisus. quanquam ex his Cleantes solem. Chrysippus mundum dominari putet. At in omni natura uaferrimus auctor Aristoteles, cum ad dei praehensionem consequendam claudicaret, conscientiae latibulo, dum non potest ingredi recta, flexu dedinat, nihilo sane longius pusillis & argutis oculis prospiciens, quam humani obtutus natura pateretur. Epicurus autem quem ego Paridem philosophorum uoco, deum atomorum nexu, quasi harenarum coagmentatione comstituit. idque ex Democriti pixide deprompsit. Reliquos autem philolophorum anteambulones, qui tanquam statuam membratim funderent, mundum corpus, & deum mundi esse animam dixerunt, aut eos qui homines partes esse dei opinati sunt, nihil attinet uocare hostiatim, cum satis notum sit eos omnes in dei natura pnoscent da excubare somniantes. Nos uero negamus interminatam magnitudinem, circunscripta intelligentia percipi posse, cum circunscripti ad interminatum, nulla esse possit decempedatrix collatio. Atque etiam nihil quod est definitum, circumscriben tis finibus exit. Si igitur hominum intelligentia dei naturam perciperet, tum dei natura, intelligentiae fines transilire non posset, quod fieri nullo modo potest. ergo intelligi etiam potest, dei naturam ab intelligentia percipi non posse. Praeterea omne specierum genus natura cognobile, quo alicuius rei natura pernoscitur, eam repraesentando percipit at cum fieri nullo modo possit, ut a quapiam genita simili tudine referatur deus, cum omne genitarum similitudinum genus, aliquo praefini to genere circumscribatur, confitendum quidem est, fieri non posse, ut quapiam similitudine genita pernoscatur deus. Etenim mens humana, naturae notione, phantasmata tanquam obiecta contuetur, ex quibus, ut ait Aristoteles, cognobilium simulacrorum genera euocat. Ex quo quidem intelligi necesse est quodcumque in uitae curriculo percipitur, id specie a phantasmatum genere seuocata percipi. At cum nullum eiusmodi specierum genus, uim ad dei naturam referendam nanciscatur, cum natura sensilium rerum longissime a dei natura absit, perspicuum esse debet, naturae notione nullo modo in uita ab hominum genere intelligi posse deum. Siquidem quod est superioris naturae proprium, nunquam assequitur natura inferior, nisi superioris actio consequatur, quemadmodum aqua nisi ignis actione non feruescit. Praeterea quodcunque ad id effertur, quod terminis naturae suae egreditur, necesse est, ut illius habitu informetur, quod fines naturae suae transit. Quando enim dei abdita abstrusaque natura, ab hominum intelligentia percipitur, tum sit ipsa natura intelligentiae forma cognobilis. Ex quo praedare intelligi potest informationem supra intelligentiae complexum esse necessariam qua tanquam quodam aestusupra mortanlitatem intelligentia tollatur, quae quidem, gratia, non natura paratur. Sed deum esse, rationibus probari posse dicimus. Nam cum oculorum approbatione rerum motum fateamur, rectissimis possumus motuum rationibus indagare deum. Siquidem cum confirmemus quodcunquam agitatur, alieno impulsum moueri, id ipsum quod primum mouet, quoniam alterius non agitatur motu(neque enim princeps motus esset, si ab alio impelli uideretur) fateri cogimur, ut consistere, aut se ipsum agitare dicatur. nam si alieno impulsum moueretur, necesse esse dicimus, id quoque a quo impellitur, ab alio antegrediente moueri, & rursum aliud ab alio impelli, ex quo effici, ut in infinitum sit progressura excursio. Neque enim unquam orsum primum inueniri posse affirmamus, si id quod putatur primumaliud semper antecedere dicatur. Praeterea scientius, exquisitiusque rationes colligimus, quicquid agitatur, alieno concitum impulsum moueri, & in impellentibus & pulsis in interminatum excurri nullo modo posse quodquidem hoc modo con nectimus. Si quicquam suapte ui agitatur, necesse est aut habeat motionis suae orsum, aut alio impellente agitetur necesse est etiam ut suapte ui, non nutu partis im pellantur, quemadmodum animantia pedum ingressum mouentur, quod si ita esset, facile sequi posset, non integritatem suapte ui, sed partem aliquam moueri, quod etiam confitendum est sectile esse & diuiduum, partibusque contineri. cum sectile sit, quod cunque mouetur. Quo constituto illud arripimus, quicquid ex se agitari dicatur. id intelligi debere primo esse motum. itaque ut pars una feriata consistat, totius quies & otium insequitur, nam si una torpescente agitaretur altera, tum minime putandum uideretur, totum primum esse impulsum, sed partem eius fuisse agitatam, quae altera consistente, moueretur, nihil autem consistens deside & torpescente alterosuopte nutu agitatur ex quo connecti potest, ab alio impelli quodcumque mouetur. Deinde etiam adiungimus, que in impellentibus & pulsis, in infinitum nullo modo indagatio decurrat. nam si in infinitum cursus manaret, necesse esset ut impellen tia & pulsa, innumerabilia corpora putarentur quando quidem quodcunque mo uetur, sectile sit, & corpus, omne autem corpus impellens, pariter dum mouet agitatur. igitur omnia infinita impulso uno mouerentur, at cum unum eorum sit circumscriptione definitum, praecare patet id circumscripto tempore moueri. ex quo sciri potest, caetera etiam tempore definito impelli, quod fieri nullo modo potest. ergo fieri etiam non potest ut in impellentibus & pulsis, in infinitum progressio dimanet. Eodemque modo rationes inducimus de ijs quae aut aduenticioaut ui, aut instrumento mouentur, infinitaque argumentationum genera colligimus, quibus rectissime probatur, aliena impulsione moueri, quaecunque mouentur cum autem sub cernendi sensum cadat, sidera moueri, fatendum esse dicimus ea afieno impulsum moueri. Si uero molitor & auctor motus non mouetur, necessario probamus, aliquem constituendum esse agitatorem immobilem si mouetur, aliquo impellente moueri, aut in infinitum emanaturam indagationem putamus, aut aliquem statorem impulsorem exquirendum. Sed quoniam perabsurda est in infinitum inqusitio, no cessario affirmamus aliquem agitatorem immobilem, initium & fontem esse motus, quem deum esse homines coacti fateantur. Eodemque modo cum fieri non posse uideamus ut qucquam ex se omnino gignatur, multaque cernamus eodem concurrere, & alia ab alijs superari, necessario nobis existimandum dicimus, ut aut in, infinitum emanaturam progressionem, aut aliquam principem causam exqrendam arbitremur, quo sit uniuersitatis generatrixQuinetiam cum agnoscamus ratione uacantia, constantissimo, & certo quodam ordine progredi, quod quidem casu fieri non posse scimus, cum continuata, eademque semper fere constantia progrediantur, ad ultimum statuere cogimur, id ab aliqua mente oriri, quae sit moderatrix, & rectrix rati ordinis naturae, quam deum esse concedendum sit. Itaque quamquam sensilium rerum notione nullo modo percipi dei natura possit, eo tamen effectuum ab eo manantium agnitione progredimur, ut illa naturae ratione pernoscamus, quae ei congruere necessario uideantur. Siquidem perfacile negemus parentem rerum deum corporea natura constare nam omne corpus, nullo modo mouetur, nisi externo agitatu impellatur cum autem deum statorem, esse impul sorem supra sit probatum a nobis, in promptu uideri debet asomaton esse eum ut Graeci dicunt, & corporea natura uacare. Nec item eum ulla coagmentatione con cretum esse dicimus cum quodcumque comnectitur, necesse sit aliquo omnino coagmentatore egere. atque etiam quicquid est coagmentatum & structum, euerti & labefactari potest deus autem labefactari nullo modo potest. Nam quidquid gignitur, naturam habet patibilem, commutationis & motus cum autem deus nullo modo moueatur, intelligi maxime potest, eum esse aeternum, orsu & fine uacantem. Ex quo etiam ratione certa colligitur, deum nullo potentiae nexu deuinciri, cum quod cunque potentia continetur, alicui sit herili naturae subiectum. at cum deus princeps causa dicatur, nullum nancisci potest praesidentem herum. igitur nec ulla potentia continetur, sed simplex est, & puritate pollens actus. Nec est item eius naturae ullum materiae genus admixtum quando quidem materia initium agendi nullo modo dicatur, Rectissime quoque probatur minime eum aduenticia pati. siquidem sui pol lens, & existens natura perose, nullius est particeps, quod non sit suaptae naturae pro prium, quae sui par, suique similis existit. Quod cum ita sit, necesse est nullius quoque corporis esse formam proptereaque nullius esse naturae potest, quae non eius esse naturae dicatur. Ergo nec fieri ullo modo potest, ut alterius corporis forma uideatur, nam omnis existens natura per se, omnino ea praestantior uideri debet, cuius natura in altero consistit at cum omnis alterius corporis forma in altero nitatur, praedare sciri potest principem causam alterius corporis esse formam nullo modo posse. In quo quidem facile superiorum Philolophorum ueternum agnoscitur qui dum princeps initium materia praeditum uolunt, non intelligunt se deo absolutionem expletam adimere cum princeps initium materia praeditum, longisi sime ab absolutione absit. Sed nos cum deum maxime in actu uersari dicamus, intelligi etiam uolumus, cumulata eum absolutione expleri. Nec minus est eorum philosophorum minuendus adeps, qui quanquam quod esset interminatum, deum esse censerent, non tamen uidebant aeque se in infinitate, ac in principis initij natura labi. Nam cum id materia praeditum efficerent, ei infinitatem quoque materiae compotem annecti uolebant, affirmantes aliquod omnino corporis interminati genus initium & fontem esse rerum. At nos cum dei naturam in altero nullo modo niti, sed existentem per se, suique pollentem uideamus, facile intellectu esse dicimus, eum interminatum debere credi¬

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 2