Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De divina electione

QVESTIO I. DE DIVINA ELECTIONE.

VIc quaeruntur quatuor. Primo de Diuina electione. Secundo de praedestinatione. Tertio de reprobatione. Quarto de praescientia.

Circa primum quaeruntur duo. Primo an electio sit in Deo ab aeteroo. Secundo quid sit.

Articulus 1

An electio sit in Deo ab aeternos

Articvlvs I. An electio sit in Deo ab aeternos

AD primum sic proceditur. 1. Ephes. 1. Elegit nos ante mundi constitutionem: ergo electio est in Deo ab aeterno.

2. In omni agente secundum rationabile propositum, operationem praecedit electio: sed Deus est agens huiusmodi: ergo omnem operationem eius in creatura praecessit electio: ergo ante mundi creationem fuit in Deo electio: ergo ab aeterno.

2. Praedestinatio est electio quaedam: sed prae¬ destinatio ab aeterno fuit in Deo: ergo & electio

Contra. 1. Damascenus. Electio est duobus propositis alterum alteri praeoptare: sed huiusmodi praeoptatio non est in Deo secundum affectum: ergo secundum effectum: ergo ex tempore

2. Electio est ex diuersis: sed ab aeterno non fuit nisi vnum: ergo non fuit electio

3. Secundum Philosophum 3. Ethic. Electio sequitur consilium, sicut conclusio eius: sed in Deo non est consilium, vt ait Damascenus. ignorantis enim naturae est consiliari: ergo nec electio.

4. Non esset electio nisi homo peccasset, quia omnes essent boni: ergo electio non est aeterna

Respondeo. Electio proprie est aliquonum quae in se permixta sunt, segregatio & praeoptatio: quia ergo finis vltimus in se determinatus est euidenter, ideo eius non est electio, sed eorum quae sunt ad finem: ea vero quae sunt ad fines contrarios diuersos, vt rationalia & irra tionalia, sufficienter separata sunt, vnde non est electio inter haec: sed rationalium ex rationalibus. Huiusmodi vero separatio duplicite potest esse, vel in proposito cligentis, sic dici tur electio aeterna: vel in executione, sic temporalis.

Ad 1. Damasceni. Resp. Praeoptare secundum effectum in proposito, vel in executione: & secundum hoc duplex est electio

Ad 2. Ab aeterno non fuit nisi vnum. Resp. Quamuis vnum esset in natura vel in actu, erant tamen multa in cognitione Diuina.

Ad 3. Electio sequitur consilium. Resp. Hoc non est essentiale electioni, sed accidentale prout est in nobis qui indigemus inquisitione

Ad illud, Electio non esset &c. Resp. Licet non esset electio bonorum ex malis, esset tamen meliorum ex bonis. Notandum vero quod vocatio dicit actum exteriorem solum, & ideo tantum est temporalis: praedestinatio solum interiorem actum, & ideo tantum est aeterna: electio dicit actum interiorem, vel per se, vel cum effectu exteriori, & ideo dicitur aeterna vel temporalis & dilectio similiter.

Articulus 2

Quid sit electio

ARTICVLVS II Quid sit electio.

AD secundum articulum sic proceditur. 1 Dicitur hic quod praedestinatio est electio qua elegit Deus quos voluit ante mundi constitutionem: ergo praedestinatio & electio idem.

2. Electi dicuntur praedestinati, & e conuerso: ergo praedestinatio est electio.

3. Vnum vni tantum opponitur: sed oppositum praedestinationis & electionis est vnum, scilicet reprobatio: ergo electio & praedestinatio est vnum.

Contra. 1. Electio est aliquorum malorum, vnde Ioan. 12. Ego duodecim vos elegi, & vnus ex vobis diabolus est: praedestinatio vero non est nisi bonorum: ergo non sunt idem.

2. Omne agens secundum propositum, dicitur agere secundum electionem: sed non dicitur agere se cundum praedestinationem: ergo electio non est praedestinatio.

3. Electio est de hominibus, praedestinatio etiam de angelis: ergo &c. Respondeo. Diuina electio duplex est, scilicet aeterna, & temporalis, haec duplex, quaedam ad gratiam, quaedam ad officium. Inter teporalem electionem & praedestinationem manifesta est differentia: praescientia vero Diuina propositum, electio, praedestinatio, idem sunt, secundum rem, sed differunt secundum rationem. Nam praescientia dicit solam praecognitionem: propositum addit voluntatis inclinationem: electi addit alicuius a suo opposito separationem: praedestinatio addit alicuius in finem vltimum destinationem

Ad 1. in contrarium de malis. Resp. Loquitur de electione temporali, vel ad gratiam, vel ad officium; non de eterna

Ad 2. Omne agens. Resp. Hoc est quia electio dicit solam separationem ab opposito, sed praedestinatio ordiuem in finem vltimum: quorum primum conuenit omni agenti secundum propositum, secundum non

Ad 3. Electio de hominibus est. Resp. Electio non tantum est hominum, sed angelorum, siue prout electio dicitur separatio bonorum a malis. siue prout dicitur praeoptatio meliorum.

PrevBack to TopNext