Quaestio 2
Quaestio 2
De causa praedestinationis
CIrca secundum articulum quaeruntur duo Primo an praedestinatio possit habere in homine praedestinato vel altero causam meritoriam Secundo an possit habere in Deo causam motiuam.
Articulus 1
An praedestinatio possit habere in homine praedestinato, vel altero causam meritoriam
AD primum sic proceditur. 1. Finalis perseuerentia in bono, & praedestinatio conuertuntur: ergo quod potest esse causa vnius potest esse causa alterius: sed meritum hominis potest esse causa perseuerantiae finalis: ergo & praedestinationis.
2. Duorum aequalium qui potest in vnum potest in aliud: saluari & praedestinatum esse aequalia sunt: ergo cum homo possit esse causa suae salutis, potest esse causa suae praedestinationis.
3. Gen. 25. Deprecatus est Isaac, facta est, promissio: ergo Sanctorum precibus adiuuanda est Dei praefinitio: ergo potest, ad hoc quod sit praedestinatus, iuuari quis merito alieno: sec multo plus valet vnicuique suum meritum quamalienum: ergo potest & iuuari proprio.
4. Augustiuus lib. de bono perseuer. Si non dum vocati sunt, pro illis vt vocentur oremus fortasse enim sic praedestinati sunt vt nostris ora tionibus concedantur: ergo praedestinatio potest iuuari merito alieno: ergo magis proprio.
Contra. 1. Omne meritum tempore vel natus ra praecedit id cuius est meritum: sed opus hominis cum sit temporale, nullo modo potest praedestinationem praecedere, cum sit aeterna, ergo non potest esse meritum praedestinationis
2. Omne meritum causa est eius quod per meritum acquiritur: sed temporale non potest esse causa aeterni: ergo &c.
3. Praedestinatio est causa primae gratiae: prima gratia est causa omnis meriti: ergo & praedestinatio, quia quicquid est causa causae est causa causati: ergo nullum meritum potest esse causa illius,
Respondeo. In praedestinatione tria intelliguntur, propositum Dei, collatio gratiae in praesenti, & collatio gloriae in futuro: primi nullum meritum hominis potest esse causa meritoria: secundi meritum hominis potest esse causa dispositiua de congruo non de condigno, siue proprium meritum siue alienum: vltimi vero meri tum hominis est causa meritoria. Quia vero essetia praedestinationis in primo consistit quod est principale eius significatum, efficacia vero eius in duobus vltimis, ideo meritum hominis non potest simpliciter dici esse causa praedestinationis, sed secundum quid quoad connotatum
Ad 1. quod opponitur de finali perscuerentia Resp. Non sunt idem, quamuis sint conuertibilia: & non in omnibus quod est causa vnius, est causa alterius, nam vnum conuertibrlium est causa alterius frequenter non tamen sui ipsius: vt veritas rei causa est veritatis propositionis, & homo causa risibilis
Ad 2. De duobus aequalibus. Resp. Hoc est verum quotiescumque ordinatus est ad vtrumque merendum, alioquin non: meretur enim homo gloria, non tameu gratiam quae minus quid est, quia ordinatus est ad merendam gloriam, sed non gratiam.
Articulus 2
An praedestinatio possit habere in Deo causam motivam
AD secundum articulum proceditur sic. 1. Rom. 9. Miscrebor cuius &c. Glos. dabe illi gratiam quem scio toto corde ad me reuer surum, hic est cui danda est: ergo praescientia meritorum causa est in Deo motiua ad praede stinandum.
2. Dicit Augustinus quod voluntas Dei iniusta esse non potest, venit enim de occultissimis meritis: ergo voluntas qua istum praedestinat, alium reprobat venit de meritis: sed non in actu existentibus: ergo in praescientia.
3. Sine ratione istum saluare vel reprobare, videtur acceptio personarum, & crudelitatis, & irrationabile: ergo Deus ex aliqua ratione facit hoc: sed ratio illa non est ex parte sui cum a parte eius nulla sit differentia: ergo est a parte. illorum: sed non in actu existens: ergo in praescientia.
4. Homo sapiens & bonus ad suum seruitium vel officium iuste & rationabiliter, propter ea quae in eis videt vel praeuidet, aliquos assumit, aliquos repellit: cum ergo in eo quod iustus, Deum imitetur, & Deus similiter facit.
5. Aut huiusmodi electio quorundam, & aliorum reprobatio causam habet solam voluntatem Dei, aut etiam meritum hominis: si primo modo, ergo causa damnationis non est nisi quia Deus non vult homines saluari, cuius contrarium dicit Apostolus. 1. Timoth. 1. si secundo, sed non habet causam merita existentia in actu: ergo in praescientia.
Contra. 1. Augustinus de praedestinatione Sanctorum, Non quia tales futuros nouit Deus ideo elegit, sed vt tales essemus: ergo praescientia meritorum non est causa praedestinationis
2. Ad Rom. 9. An non habet potestatem figulus &c. Ergo secundum apostolum sicut causa assumptionis vasorum ex edem massa ad ministeria vilia, vel honorabilia, non est causa nisi voluntas figuli: ita electionis hominis & reprobationis ex eadem massa, non est causa nisi voluntas Dei.
3. Bona voluntas Dei ad nos est causa prima omnis nostri meriti: ergo nullo modo meritum nostrum potest esse causa, vel ratio bonae voluntatis Dei, quia eius nulla alia debet causa quaeri.
4. Quare creaturas has, & non alias praeordinauerit Deus ad esse naturae, nulla est ratio a parte creaturarum: ergo a simili quare ad esse gratiae & gloriae.
5. Praeparatio mercedis propter merita praeuisa, non pure est gratuita: sed praedestinatio Dei est pure gratuita: ergo &c.
Respondeo. Agens voluntarium duplex est quoddam cuius voluntas est sua rectitudo, vt creator: quoddam cuius voluntas non est sua rectitudo, vt creatura. In primo agente nulla potest esse causa motiua sue voluntatis nisi ipsa: potest tamen esse ratio aliqua, id est, congrua ordinatio ad suum effectum. In secundo vero est causa motiua suae voluntatis & ratio. Quia ergo praedestinatio dicit actum voluntatis diuine quae est ipsa rectitudo, ideo eius nulla potest esse causa motiua: est tamen eius ratio aliqua, id est congrua ordinatio ad suum volitum. dicendum ergo quod praescientia ineritorum non est causa motiua voluntatis Diuinae ad praedestinandum, sed tamen est ratio secundum quam congrue fertur voluntas Dei ad praeparandum illi gratiam & gloriam cuius praescit futura merita: non tamen ipse mouetur ad hoc propter merita, sed mera voluntate sua.
Ad 3. De personarum acceptione. Resp. Saluare & reprobare dicunt duo; scilicet principale significatum, & connotatum: sine ratione, quae sit ratio significati, non tantum connotati, hunc saluare & illum reprobare non est acceptio personarum, Deus enim mera voluntate, rationabiliter dati gratiam bene vsuro, & non dat male vsuro. Vel dicendum, quod in ijs quae impenduntur ex debito, subtrahere vniquod alteri datur, acceptio personarum est: sed non ijs quae impenduntur ex indebito.
Ad 4. De homine sapiente. Resp. Non est. simile, quia eius voluntas non est rectitudo sua vnde mouet mota, sed Dei non.
Ad 5. Aut habet causam solam voluntatem Dei. Resp. Non habet causam aliam, sed ratio: nem: quae autem sit ratio, potest dici quod rati in speciali est scientia meritorum huius, & illius, Assignat autem Augustinus in Enchyr. ratio nem generalem, quia si remanerent omnes in poena, non appareret gratia redimentis: si omnes transferrentur ad lucem de tenebris, non appareret seueritas vltionis, in qua propterea plures quam in illa sunt, vt sic appareret quod omninibus debebatur.