Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 106, de Libertate
Circa explanationes naturales pro occulto
hic tangitur materia de inquisitione occultorum per specula vel euses lucidos vel ungues politos inunctos oleo soacro vel alio oleo cum certis communicationibus Superstitiosi consueverunt capere iuvenem virginem et habere gladium lucidissimum vel speculum vel aliud polito corpus vel unguem pueri oleo unctum ut lucidior redderetur tunc adiunctis communicationibus dicunt puerum videre secreta et occultat veritates
pono conclusionem quod propter effectus in talibus ex partos non oportet recurrere ad daemonem primo supponitur hic quod hoc sit superstitiosum Advertendum quod quamquam sit naturalis operatio si fiat daemonum in vocatio vel communicatio est superstitio scilicet quantumcumque esse naturales applicetur vel effectus sit naturalis si fiat coniuratio vel daemonum invocatio est superstitiosa quia est aliqua reverentia implicita daemonibus exhibita quae non eis debetur sed deo ultimate ideo est cultus in ordinatus et superfluus ideo superstitiose nominatur Quia opus speculariorum potest reduci ad causas naturales et salvari per naturam non recurrendo ad daemones quamquam invocatos
Primo: secundum viam platonicam
potest salvari ymmo secundum viam platonicam tenendo quod anima sit creata perfecta cum omnibus suis noticiis et virtutibus Sed propter coniunctum omni corpore non potest exire in actum ideo indiget studio vel exercitio longo plus vel minus secundum dispositionem corporis tunc in isto casu propter vehementiam splendorum anima quasi reflectitur ad se et tunc utitur notitiis sibi concreatis secundum gradum et proportionem suae perfectionis nam anima modicum corpori immensa plura videt et multum immensa minus vidit unde potest contingere quod anima habeat ad corpus talem habitudinem quod nichil videat narrat salburgensis de se ipso quod in iuventute fuit ad hoc applicatus quod nichil vidit Et de hoc regratiatur deo quia e?s reflexio animae ad se non sit sive maxima corporum in dispositione in tantum quod iuvenes postea fiant inhabiles et habent potentias totaliter disproportionatas
Secundo: secundum viam aristotelis
2o potest hoc idem salvari secundum viam aristotelis quilibet ponit animam in principio creationis tamquam tabulam rasam etc ipsa tamen est coniungibilis intellectum agenti et ab eo potest inmediate illustrari et per hoc occultas veritates cognoscere sed est modus non consequenter consuetus et hoc propter vehementiam corporis lucidi applicati ad oculum sit motus vehementiones dispositionis corporis et spiritus fugiunt ad intra et coniungitur anima cum intelligentia agente
Tertia via
3a via huic satis similis videtur fundari in dictis augustini dicentis quod ipse deus est verum lumen intelligentiarum nostra unde et per recessum a cupiditatibus et passionibus seu per alterationem abstractionem a talibus coniungitur vero lium deo et sic videt veritates altas inmeiate unde allegat scripturam dicentem signatum est super nos lumen vultus cui divinae etc sicut quod videt nisi ponat obicem et sic anima non impe?tus etc
Quarto: secundum opinionem Guillelmi Parisiensis
4o potest salvari iuxta opinionem wilhelmi parisiensis qui ponit triplices virtutes theologicas et consuetudinales praeter illas potest naturales nobis innotas quae sunt perfectiores quam morales vel consuetudinales Tunc anima non impedita a corpore utitur illis virtutibus ideo ad se rediens cognoscit ardua et ista via satis concidit cum Platone
Quinto: quod anima humana sit tanquam speculum
Quinto potest salvari quod anima humana est tamquam speculum in quo virtutes natae sunt relucere quantum de quod ad modum speculorum materialium diversificatur secundum diversitatem specierum dispositionis corporalis sub qua seu in qua subsistit et varie repraesentant ut concavum sub maiori quantitate et spericum sub minor et aliud sub oblonga figura
Alia repraesentant sine figura ut tertio metheorologicam unde praecise colorem repraesentant absque figura et sic anima ad se rediens reputat effectus et sic videbit latentes et occultas veritates et clarius et obscurius 2m varietates complexionum et sic apparet quod huiusmodi veritatum relevatio quae habetur per iuvenes falsificari posset absque daemonum operatione licet sint illicite Tamen quia laedunt tamen quia fiunt coniurationes licet ille nihil faciunt nisi ad terrendum Iuvenem per istam variationem complexionis quae est ex lucido salvatur quod existens in melancholia vel deriventia sic se habet quod anima eorum abstrahitur quod occultas cognoscit veritates non tamen nego quin culpis hominum exuentibus quinque daemones cooperantur licet non sit necessarium
Secunda propositio
2a propositio maior pars praesagiorum reducitur ad causas naturales unde praestigium dicitur quasi praestringendo oculum scilicet quando potentia cognitiva non dicitur inter speciem et obiectum nam obiecta specie iudicat se obiectum videre etiam obiectum esse praesens quia se praestringens obiectum nedum corporale sed etiam mentis patet propositio de facientibus circulum et aliis de quibus dictum est prius patet quia non distinguit inter dicta Sequitur quod plures sunt possunt esse illusienes ex causis naturalibus praecedentes
Quod daemon operatur quadrupliciter in istis inferioribus.
Secundus modus operandi
2o modo operatur causas naturales applicando nam ex ingenii subtilitate et temporis longenitate notant rerum naturas et causas igitur ex naturalibus causis conbinatis sic multa pro curare et sic potest fieri de generatione ranarum et aliis signis per magos pharonis in egipto Sac enim faciunt per subtractionem vel applicationem multos cogitare per herbarum applicationem vel aliorum nocinorum et sic faciunt per subtractionem vel applicationem medicinarum et praedicunt futura et effectus numerales in libertate sua dependentes et sic quinque adorantur tamquam deus
Tertius Modus
3o operantur motus locales proiciendo lapides removendo res corporales qualiter possunt differre tamen non habeant humores quomodo possunt de?te applicare
Quod non est impossibile quin res spiritualis possit trahere corporalem
Respondetur quod sicut res corporalis trahit aliam corporalem et manet contra suam propriam inclinationem ita non videtur impossibile quin res spiritualis possit trahere corporalem absque inpulsu vel tactu unde non videtur quin sit maioris virtutis et potentiae quam alia
primum patet de magnete in aere existente trahente ferrum et tamen non impellit ergo si corporalis trahit rem corporalem contra suam inclinationem igitur et spiritualis magis Ita naturaliter salvatur quod corpus machameti absque aliquo corporali tangente et sustentante in animae dicitur sustetare per applicationem circumferentialem magnetis nam positum est in vasae ferreo quod undiquaque magnes applicatus est quod sufficit impedirt sic quod essentialiter trahunt magnetes Et sic dicitur quod virtus rei spiritualis tanta est quod sufficit impedire inclinationem rei corporalis et trahere in oppositum
2o videmus quod si inpellens destruatur post instans in pulsus adhuc remanebit mobis sursum per impressionem qualitatis contrariae sufficienter ad motum sursum Ideo non videtur inconveniens quin de modo possit generare qualitatem solem impetui sufficientem ad motum
3o anima est res puere spirtualis tamen non sursum ad deorsum Ideo non repugnat substantiae daemonis nisi dicatur quod non sufficit sine coniunctione Istud non valet quia si sic deus non potest movere mobile quia non est coniungibilis per informationem nec intelligentia moveret orbem
4o per imperium voluntatis nam tanta est efficacia imperii voluntatis angeli quod mobile corporale obedit ratione excellentiae illius substantiae et istam viam tangit wilhelmus parisiensis Advertendum est articulus condempnatus dicens error per solum voluntatis imperium intelligentia moveat orbem unde intelligitur sic articulus quod non sufficit solum voluntatis imperium sed requiritur vel propinquitas vel indistantia vel corporalis praesentia vel aliqua intimitas et in isto imperium sufficeret nec est contra articulum in aliquo Quinto nam aliquod corporale potest ligare vim motivam intrinsecam ne moveat ut torpedo ligat eim manum ergo virtus angeli potest suspendere tamen motivam generis cum sit virtus nobilior et sic istis modis salvatur quod res spiritualis potest movere rem corporalem
Quartus modus operandi
Alia est apparitio operatio scilicet sub forma corporali scilicet vel sub se hominis vel bruti vel serpentis vel alicuius alterius animalis ad quam formam secuntur operationes proportionales scilicet loqui et mulieris concubite unde in genesi immutat commixtio ipsorum cum mulieribus secundum plures expositores et wilhelmus parysiensi hoc idem dicit Et dicit quod est praeceptum ne in cub capiant mulieres Et sic dicit wilhelmus parisiensis quod genus humanorum a daemonibus processit Consequenter quod imperio ex daemonibus plures fuerunt geniti
Responsio ad difficultates quarti generis
Responsio Guillelmi Parisiensis
Respondetur secundum wilhelmum parisiensis quod haec omnia sunt praestigia concurrente quandoque motu locali nam quantum ad motum localem non negant quod daemones deferant homines de loco ad locum sed est dubium de forma nam apparet alicui quandoque quod sedet super equum unde generatur equus et quomodo procedat ab eis operatio Circa hoc teneo quod omnia talia sunt apparentiae falsae et praestigia sic quod non est differentia inter obiectum et speciem et sic homo iudicat se ad videre ad extra cuius praecise habet speciem unde quando sub specie hominis praesentatur non est aliquid quam quod alterata est species interior et habito phantasmatae de equo potest daemoniam alterare et in tale dispositione ponere et facere animam converti ad id quod non iudicabit nisi quod sit res ad extra et ita de specie vocis recipiens eam solam iudicabit vocem audire ad extra et sic non facit nisi pigre vel producere speciem intensam in anima quae posita iudicabit anima se ?andere equum nigrum et tangere et audire et non est realiter nisi species rei intensa vel est ratione alterationis animae rationalis ut contingat individuum iudicium et sic decipitur per praestiguum et sic non esset ibi equus nec homo nec membrum verisimile nec secundum hoc corporaliter delectantur
sed videntur dilectari incognoscendo mulierem pulchram dicitur quod hoc non est quia delectantur specialiter ex quo homines corruere in peccatum Et salvatur modus generationis homini dupliciter 2m wilhelmum parisiensis nam habito praestigio a muliere quod cognoscitur a viro ipse de modo potest applicare semen alibi decisim et erit generatio
vel 2o per wilhelmum dicitur quod realiter per pquam applicationem causarum naturalium sicut fluvium converterunt in sanguine possunt aliquam materiam in semen aptum convertere ad deinde in muliere praestigia applicare non quod habeant membrum vile sed generant phantasma Ista est via quam tangit wilhelmus parysiensis in ista materia et reducitur partim ad motum localem et partim ad praestigia
Aliter potest dici quod possunt aliquam materiam disponere quantum ad figuram et colorem quia apparet sub specie hominis vel aequi et taliter qualificatur quod membra vel partes sunt flexibiles intantum quod causatur solus et sic dicitur secundum ex primitatiores quod semper sunt terribiles quia huius materia non potest taliter disponi sicut organa
Responsio Platonis: quod daemones sunt realiter corporalia
Opinion aliorum scilicet platonis et suorum sequacium est quod sunt realiter corpori ut anselmus videtur hoc innumere in multis locis plato informat rationem et est caldiei et vitulo de natura daemonum recitat ymaginatur plato quod totus ordo universi est secundum numeri et species se habent sicut numeri 8o methaphysicae Et sacra scriptura deus omnia fecit in numero
2o supponit quod numeri cubio sunt perfectissimi seu solidi quantum spectat ad propositum igitur etc Et quia inter duas cubicos proximos sunt semper duo media proportionalia ut ter tria ter 8 et et sunt media et 8o et 7mo sunt extrema secundum modos elementorum est inventus Et sic intellectualibus dabuntur duae substantiae una pure spiritualis et alia pure materialis scilicet sensitiva et erunt duo media medium minus et species humana et medium maius ut de moves scilicet appropinquaces magis ad spirituale exemplum et sic possunt sita corpora condensare vel rarefacere et salvabuntur induc?tur patet ex dictis quod vi artis tales superstitiones nullam habent efficaciam quia vel naturaliter s?nt vel sunt deceptiones vel aliarum exigentibus culpis sunt homines dimissi quod diaboli instatur nam videtur quod carmina natura et talia habeant efficaciam quia legitur de quodam in deo wilhelmus parisiensis et magister nicolaus erem recitant qui iudaeus dixit quod nulla in auri than?i et statim cecidit mortuis igitur nulla habent efficaciam
Responsio: quod de per se nihil faciunt nisi materialem
primo quia aer informatus sonus potest esse venenosus et sic interficeret hominem vel aliud animal ut serpens emittens vocem interficeret hominem vel ex dispositione corporali possit esse venenosus respectu sortis propter aerem infectum
Secundo sonus potest esse ita acutus vel vehemens quod ratione frorum quem inducit interficeret quia fieret tanta turbatio armonie quod nullo modo reducibilis esset
3us sonus potest per accidens aliquem interficere generando tristitiam vel gaudium nam ex dicta vel facta iniuria potest causari cautus vel dolor quod homo intereat
4o ex armonia laesiva nam omnis sonus est compositus ex multis sonis ad in vicem proportionatis modo stat quod se habebit tam quam tamquam venenum respectu spiratuum licet non sit in alto tono et est ratione proportionis sanctorum
Exemplum fecit in musica sicut recitat Boetius pictogoras nec te studens audivit iuvenem quia cecivit tali sono quod mitigavit iram suam Concedo finaliter quod in malis hominibus potest esse quod reliqnuatur in tanto quod diabolus aliud aperetur
2o dicendum quod forte talia sunt fantissimo quia homines iactant se propter lucrum et in ave?m gloriam
3o potest concurrere levitas credendi et ex corruptela peccati acceptantur de sortilegiis dicitur quod nullam habent efficaciam
Advertendum quod aliqui se ipsos laedunt et inhabilitantur persecutionem illorum ad quae sunt naturaliter inclinati
ut si aliquis ymaginaretur de ymagine contra se facta habebit diffidentiam et animabitur Et alii credentes quod lapides nec alia habeant vim reddendi hominem prosperum animantur et agunt diligentia et sic reducitur ad causas naturales nisi quinque diabolus intermittatur propter malitiam hominis
similiter de caracteribus et sagantibus dicitur quod nihil faciant nisi in quantum faciat ad cultum diaboli unde caracteres sunt Sigilla servitutis diaboli et campuit significata in signum servitutis diaboli
Quod magi non deberent permitti
De omnibus dicitur quod nihil sunt sed sunt misi?ere humanae ut si avis volat distorte credit aliquas quod infortunabitur iulius cesar quando intravit affricam cecidit sed ipse non curans dixit teneo te africam Advertendum quod deus ad revocandum a peccatis ex sua minima multa facit videas de sistis salburiensem si placeat
On this page
Circa explanationes naturales pro occulto
Primo: secundum viam platonicam
Secundo: secundum viam aristotelis
Quarto: secundum opinionem Guillelmi Parisiensis
Quinto: quod anima humana sit tanquam speculum
Quod daemon operatur quadrupliciter in istis inferioribus.
Quod non est impossibile quin res spiritualis possit trahere corporalem
Responsio ad difficultates quarti generis
Responsio Guillelmi Parisiensis
Responsio Platonis: quod daemones sunt realiter corporalia