Lectio 108, de Libertate
Lectio 108, de Libertate
Quod esse in homine liberum arbitrium est nedum a catholico fideli et a quolibet philosopho concedendum
In alia lectione Quia plures gentilium dixerunt quod fatum inponit necessitatem et tollit librum arbitrium sic prima propositio Esse in homine librum arbitrium non est negandum a catholico fideli sed etiam a p quolibet philosopho confitendum vel concedendum primo experientia actuum nostrorum nam quilibet potest experiri de motu digiti ad quamcumque differentiam homo voluerit
Item nisi sic sic subverteretur tota moralis politia 3o ethycorum philosophus ponit quod ad virtuose operandum concurrit aliquod voluntarium propter quod tulius secundum Augustinus in libro 5o de civitate dei considerans quod oportet alterum duorum concedere vel quod omnia futura de necessitate evenirent vel quod deus non cognosceret futura adextra vel quod praevideret et quia reputabat primum magis conveniens tenuit 2m dixit deum non praevidere futurum contingentia probatur etiam ex sacra scripturam
Error Iulii Firmici
Error Alkindi
Sequitur consimiliter error Alkindi in libro suo de radiis stellicis qui ponit quod in celesti armonia relucent omnes effectus reluceret in quam necessitate eveniendi
Infert Alkindus quod non est differentia inter possibili et necessarium Sed ponimus differentiam propter ignorantiam causarum
Consequenter infert qui celestem armoniam perfecte cognosceret causa principia praeterita et futura praevideret et cognosceret Apparet error quia tollit liberttem arbitrii et ponit celum influere respectu operationum voluntariarum Tholomeus in centiloquo dicit quod iudicia astrorum sunt inter necessariam et possibile id est sunt contingentia et in illa propositione eiusdem centiloquii ponit quod bonus astrologus potest adiuvare opera humana sicut cultor agrum ut sit fertilis quia visa dispositione aeris si labatur ad nimiam caliditatem per bonum respectu ad applicationem frigidorum conservabitur quod influentia non nolebit ergo elicitur ex illa propositione alia propositio quam neccessario ponit ea in forma quod sapiens dominabitur astris et ille incomparabiliter fuit exceelentior quam alkindus
Alia error
Ex quo patet error illarum qui ex hac radice necessitatem fati assentiunt unde ymaginatio aliquorum fuit quod praevidentia divina ab aeterno praevibit et sapientissime et optime ordinavit ad addunt quod non stat aliter fieri primo quia tunc deus mutaretur in consilio 2o quia eliceret numquid bene unde tamen optime ordinavit
Alia error
Sequitur ulterius error dicentium ex infallbili deorum suam fati necessitatem contingere vel esse a vetulis dictum est de necessitate puerorum apparet fatales deae quarum dicta vocantur fata id est dicta sinuata a diis vocantur fata de hoc dictum est prius Sed nulla sequitur necessitas non spiritus maligni sunt mendaces ideo eorum dictum non imponit necessitatem
Error philosophorum
Sequitur error aliquorum philosophorum circa materiam fati dubium quod hymermanas habet se per modum seminis necessitas per modum germinis ordo texturae per modum fluxus id est positionis rei in esse Albertus tractat istam ymaginationem in libro de causis et dicit eam esse aristotelis talis est ymaginatio quod aliqua sunt immaterialia sicut deus et intelligentiae secundum ipsu et alia quantum ad aliud in corpora celestia alia sunt materialia ut materia generabilium et corruptibilium