Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 109, de Libertate [Palatine Transcription]
Recapitulatio: quattuor errores circa fatum
In alia lectione Ex praecedenti lectione apparuit circa fatum quadruplex error primus dubium causarum superiorem ordinem et esse seminem s?r?r esse fatum / 4us dubium ex immobilitate divinae providentiae immutabitur et inevitabiliter omnes effectus esse contingentes 4us error est philosophorum resolventium ad inperfectionem materiae quae non potest sufficienter inmutari primum et sperna si sic semper esset in actu
Et ideo triplicem posuerunt viversermine etiam sub primo primo posuerunt intelligentias quas immutabiles scilicet hymermanem in quibus sunt semina deinde in causis subordinatis eis inmutabiliter moventibus secundum casum et vocaverunt necessitatem in quibus sunt tamquam in germine 3m posuerunt in generabilibus et corruptibilibus quae non possunt primum sufficienter immutari et vocaverunt texturam et sic posuerunt tres deas vel tria fata scilicet latensis, atropos.
Quintus error
addo quinto errorem negantium fatum maxime propter radicem negationis nam anexagoras et alii philosophi negaverunt connexationem causarum ideo dixerunt omnia a casu contingere et sic nichil esse fatum ideo negaverunt fatum
ex illa radice et positio illa ad mentem ponentium est erronea dixi in reprobatione huius erroris quod ex radice erroris non pono in se reprobatur nam dicit gregorius in omelia ephiphaniae Absit in mentibus fidelium quod aliud esse fatum dicam et sic videtur negare fatum intelligit tamen secundum praedictus modos Augustinus 5o de civitate dei "si quis virtutem vel potestatem dei nomine fati appellet sententiam teneat et linguam corrigat" et si dicatur de boetio qui usus 4o de consolatione prosa sexta illo termino Respondetur quod usus est more poetico
Quod fatum multipliciter potest accipi in bona significatione
Prima acceptatio fati
ut patet per wuilhelum parisiensis unde dicit quod "fatum potest dici a for faris" id est loqui vel dicere Nunc inter omnia sine competit deo esse verbum omnium expressivum verbum scilicet essentiale quod competit cuilibet persone et toti trinitati Etiam verbum notionale quod competit filio et nulli alteri et ergo tota trinitas personarum potest dici fatum quasi finis vel producens omnia et maxime filius "per quem omnia facta sunt"
Tertia acceptatio fati
2o principaliter dicit fatum vel capitur in bona sermone pro efectu divinae providentiae vel executione ymaginandum est quod divina providentia est tamquam speculum intelligibile et mundus architippus omnis effectus praesentes praeteritos et futuros limpidise repraesentas et omnes habitudines rerum et totum ordine universi
Consequenter ymaginandum est quod huiusmodi ars explicatur successive ad extra secundum varia tempora et loca et secundum quod est quasi effectus artificiarum unde res producuntur eodem ordine quo concepte sunt et huius executio et explicatio ad extra divinae providentiae potest vocari fatum Boetius describit "fatum quod est inhaerens rebus mobilibus dispositio per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus" utrum sit dispositio super addita non est ponendum sed res sit dispositae ita quod debitae ordinat licet relatio multarum operationum in finem debitum non sit nobis nota deus tamen non promovet vel incitat ad peccatum
et sic tota latitudo omnium operationum quae fiunt etiam a deo et habitudo et connexio diceretur fatum ita quod temporalis explicatio esset fatum et non esset nisi res sic ordinata inter se
pono propositionem iuxta hoc quod non stat aliud fieri et non fata isto modo quia si fiat a divina providentia tunc sit fato isto modo sicut quaelibet res mundi quae sit dicitur sine a fato quia secundum debitum ordinem etc et sic est impossibile quod aliud evadat ordinem divinae providentiae quantum ad hoc quod quidquid sit est explicatio divinae providentiae quantum ad hoc igitur
2a propositio licet non stat aliud fieri contra fatum contra tamen fatum potest fieri aliud recipiendo istud 2o modo patet nam alias erit effectus divinae providentiae qui non potest non facere fore igitur aliud erit fatum quod non potest esse fatum igitur sortes illud quod facatum est sine non potest fore ut ordinatum est quod sortes levabit festucam tamen potest non levare
Quarta acceptatio fati
3ea acceptio est ut fatum dicatur explicatio divinae providentiae circa res tempori subiectas et ista est strictior quam praecedens inmediate nam isto modo illa quae subiacent evo id est illa quae sunt eviterna non subiacent fato Et sic accipit boecius in 4o dicit si superne mentis er?at firmitati motu carans fato quoque super egredietur necessitatem explicando ymaginationem Boecius ymaginatur quod proprie deus debet compari centro orbis quod est simpliciter inmobile quantumcumque velociter moveatur orbis circa centrum nichilominus remanet centrum ymaginabile deinde ymaginaur quia orationes scripti circa centrum magis distantes velocius moventur ymaginatio ergo eius quod datur aliqua latitudo distantiae a centro ultra qua quidquid est est temporale et est tantae mutationi subiectum quod vocatur temporale et sic magis et magis tendunt ad inmobilitatem ideo dabitur rotalis orbis qui dividat temporalia et eviterna non subiacent fato
2m hoc posset poni duae propositiones prima stat quod liberum arbitrium non subiacent fato isto modo supponendo patet nam boetius si superne mentis etc unde stat quod aliquid per contemplationem in deum elevetur ab solvatur a temporalibus quod nullum motum illorum experitur sed solum motum ad deum propter propinquitatem ad centrum in potest haberi intellectus unus dicit ipsius virgilii in libro georgitorum felix quod qui potuit rerum cognsoscere causas etc Ita quod quasi tetigit vitam contemplativam vel speculativam ad quam venerunt philosophi et sic apparet adhuc quod falsum gentiles bene sapientes fatu non ponit necessitate licet sit in ex orabile et semper habeat effectum quantum ad causas naturaliter agentes Et sic salvarentur poete scilicet quantum ad executiones operum naturalium ita quod sic non impeditur Cum hoc stat quod intelligitur elevetur et appropinquet ad divinam contemplationem et non subiciatur fato
Sexta acceptatio fati
Quinta acceptio iuxta perypoteticorum opinionem ypo?oris et cu?abilis iste vocat fatum naturalem rei dispositione et innatam et effectus qui de per se consequitur vel innati sunt consequi illam dispositionem naturalem fatales appelleantur exemplum ex naturali dispositione et connexione peryodus vitae esset tanta quod duraret usque ad instans A et quia est colericus nicitabitur ad iram consequenter inclinatur vocat fatum et effectus sequens vocat fatales et sit quod sortes tantum div?et et sic miles fato contingit
Advertendum quod sicut videlicet ille alexander explicat fatum non est causa necessaria effectus fatalis ymmo contingenter val?o effectus fatalis procedit a fato declarantur ex parte corporis quia ex naturali dispositione sortes viveret per 10 annos Sed poterit malum regimen eligere et sic fatum non habebit effectum vel potest meliorare regimen et sic prolangabit Et licet a natura sit colericus et inclinatus ad exercitari in malitia potest per doctrinam ad alia se divertere et fieri religiosus et sic causatam ex parte corporis quam ex parte electionum animae potest fatum non habere effectum Exemplum ponit de socrate quia quidam dixit eum male esse inclinatum Respondet socrates quod fato vivere erat quia fuit inclinatus ad mala quae dominat per virtutem et rationem allegat ad istud aristotelem in 2o metheororum sed non reperitur in illa forma dicentem hyemps debet esse frigida secundum fatam tempora Et forte est secundum aliam translationem Item allegat aristotelem in libro de auditu id est philosophorum quem antiquus vocant de auditu et librum avicennae vocant librum sufficientiae
Addo sequendo ymaginationem quod inclinatio quae esset secundum instinctum naturae consequens posset dici fatum Et secundum hanc ymaginationem salvarentur multa dicta poetarum et vulgarum nam spirituales cura est naturae consequens ad praeservandum principes dominans vitia et reducens ad debitum temperamentum totum materosivum
Et sic de Iulio cesare quia pauper auctoritas formidavit Iulius cesarem vehis quasi sollicitudo est toti naturae universali ad mei praeservationem et sic salvarentur effectus mirabiles sicut de equo alexander et iulii cesaris et isti vocaretur effectus fatales et naturae universalis Et iste modus non offendit catholicum ymmo magnificat divinam providentiam respectu regiminis naturalis
Septima acceptatio fati
Sexto capitur pro naturali conditione rerum praedictarum nam rerum productarum naturalis conditio est quod habeant terminum a quo scilicet generationem et ad quem scilicet corruptionem etiam medium scilicet existere et istud relatum ad tria tempora aptatur tribus fatis quae dur cloto latesis et atropos
Octava acceptatio fati
Septimo fata possunt dici dispositiones rerum vas secundum scripturae testimonium creatura sic producta in numero pondere et mensura In numero quantum ad naturam specificam et correspondet cloto Quantum ad mensuram tam suae durationis quam activitatis et correspondet lathesi deinde quantum ad pondus scilicet respectu finis et correspondet atropos et sic etiam res habent crementum statum et declinationem correspondenter ad tria fata Item ad tres dimensiones posset reduci prima est longitudo et sic et sic dixerunt antiqui omnia reduci ad dimensiones vel ad numerus cubitos Radix quae ducta in se producit quadra?m deinde radix producit cubicum et non ultra
Aliae rerum habitudines concernentes philosophiam posset ad hoc applicari et ad istam resolvi Et vulgus imperitum non capiens ista cepit in scandalum et incidit in errores Circa 4am acceptationem fati intendo introducere de modo coordinationis causarum inter se et tandem ds?re ad dicendum de habitudine primae causae ad voluntatem