Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 114, de Libertate
Propositiones Bradwardini de contingentibus
In alia lectione Antequam respondeo ad rationes prius inductas sciendum est quod praedictus doctor in quarto capitulo tertiae partis summae suae describit contingens continui?s ad utrumlibet dicit quod est actus agentis liberi per se et primo quo posito cum omnibus dispositionibus naturaliter primus non necessario sequitur illum produci sed utramlibet id est quaelibet partium potest stare aequaliter ita quod videtur concedere expresse contingentiam ad utramlibet In quinto capitulo sequenti ponit propositiones
Nona nullus actus creaturae dicitur simpliciter esse libertate contradictionis contingens aequaliter sed tantum indeterminato continue respectu illapa causarum inferiorum.
decima nullus actus creaturae sumpto est liber libertate contradictionis sed secundum quantum scilicet respectu illarum causarum
Resolutio opinionis Bradwardini
Istae propositiones sunt valde mirabiles nunc videtur concedere contingentiam nunc negare Tres obscuris usus est et ego resolvam
resolutio stat in hoc quantum ex suo processu possum perpendere primo vult dicere qualitercumque deus ab aeterno disposuit taliter erit et quantum ad hoc communicat cum theologia et fide
2o vult dicere quod non potuit non esse quodcumque sit a deo praemisum ymmo necesse est fore et quantum ad hoc ipse est haereticus saltis ponit haeresum quia si deus ordinavit quod ante christus erit tamen non necesse est quod erit
Quarto intendit quod ex parte rei res possunt ad utrumlibet disponi et contingenter unde lapis est ad utrumlibet ut quiescat in loco suo vel moveatur ab aliqua potentia levativa et ita actus nostri sunt indifferentes ut producantur vel non ideo res obiective sunt contingentes quantum est de se
Quinto ponit quod voluntas humana quantum est de se habet realiter libertatem contradictionis ita quod positis omnibus causis requisitis potest ipsam ad actus voluntatis productionem voluntas quantum est de se haberet naturalem facultatem exeundi in actum vel eius oppositum vel non exeundi maxime positis causis inferioribus scilicet praeter primam ut significata tota latitudine secundarum causarum requisitarum ad actus libera productionem scilicet obiecto et aliis potest producere vel non producere et sic est instrinsece contradictione libera
Sextum dcitum suum est quod istis non obstantibus voluntas in omni suo actu necessitatur non quidam a causis 2is non quin sit in se libera intrinsece non quin actus vel effectus sunt contingentes quantum est de se sed aliunde a cadit scilicet ex parte praeventionis primae causae Quae non permittit voluntatem ad utrumlibet exequi et necessitat ad unam partem et determinant
7mo dicit consequenter quod eius libertas solvatur sufficienter ex causis iam dictis quia intrinseca est libera et sic non potest necessitari a 2is causis Et 3o vocatur libera ex eo quia numquam agit nisi volens ita quod potentia est libera quae facit quidquid vult et numquam facit quod non vult quia voluntas non agit nisi per volitiones ymmo actus eius sunt volitiones ymmo vocatur libera quia volendo agit et per consequens operationes eius sunt in sua potestate quia facit quod vult et hoc vocatur liberum ponit consequenter quod libertas et necessitas non repugnant patet quia operatio voluntatis est realiter necessaria necessitate antecedente et ? est libera quia voluntas agit quod vult ut si faciat a quin vult habet a in sua potestate
Consequenter ponit quod cum ista necessitate stat meritum et demeritum quia male agens vult male agere et etiam bene agens vult bene agere ideo meretur
ponit exemplum sic quod sortes vadat ad ecclesiam et velit dare elemosinam deinde super veniant intrinsecus aliqua latens virtus ipsa necessitas ad hoc nichilominus aequae sponte et libere exequetur suum actum et aequae merebitur igitur necessitatio et quae non est actio quae non reddit hominem invitum non tollit culpam nec tollit meritum ex quo semper volens facit igitur non tollit rationem de merite vel meriti quia libens facit et complacens et sic inducit innumerabiles auctoritates Et respondendum quod voluntas numquam aget coacta nec necessitatur necessitate coactionois vel violentiae quia sic excusaretur ex culpa et tolleretur meritum in ea Secundum hoc vult servare auctoritates scripturae sacrae et doctorum quae consuerunt contra eum induci
Argumenta contra Bradwardini
Novo modo evitabit quin deus creaturam necessitat ad peccandum quia licet faciat libere licet necessitas
si alias patet potest argui evidenter significando volitatem malum prohibitam ante eius productionem utrum sortes poterit evitare productionem illius volitonis prohibitae per quamcumque prohibitum potentiam vel nullo modo Si nullo modo obligatur ad impossibile sibi et deo quia obligatur ad evitare et non potest si potest sequitur contra eum quod non de necessitate sic contingit necessitate antecedente et quod deus non potest concurrere secum ipse ponit etiam quod quidquid deus disposuit ab aeterno vel praescivit non potest non fieri nec per ipsum nec potentiam creatam
Item frustra loquitur de contingentia quia per eam nulla est contingentia nec aliquid est ad uti?a?libus Nam potentia intrinsece libera ponitur frustra in voluntate nostra quia numquam exercuit nec potest exercere etiam non potest evitare etc Igitur nec in libertate divina nec nostra est contingentia
Secundus error quod voluntas divina necessitat voluntatem creatam in omni suo actu praeveniendo eam ptuit quantum ad hoc contraria veritas in aliis lectionibus Doctores sunt contra illum errorem Et tulius maluit negare illam divinam praesciam quam concedere quod omniam futuram de necessitate evenirent
Responsiones ad rationes Bradwardini
Ad primam
Ad rationes ergo suas primo vult se scire de errore pelagii et sic quod positio negans etc est error pelagii quia est attribuere voluntati creatae potestate de?tam voluntati divinae
dico primo quod pelagius et augustinus contendunt de praeventione divinam per gratiam vel dona gratuita Et non de ppraeventione concathenationis causarum vel primae causae quae de necessitate concurrit ad cuiuslibet effectus productionem et ideo non est ad propositum
dico 2o quod voluntas circa praeventionem gratiae non praeventa specialiter sed generaliter non sufficit in actu dilectionis dei super omnia
nam caritas non exit plenarie in suum actu nisi vita et praeventa spiritus sancti specialiter assistente
4o dico quod voluntas informata caritate et vivificata spiritus sancti assistentia sufficit in huiusmodi actus meritorios dilectionis
Quinto dico quod istis adiutoriis positis sufficit naturaliter in actum qui est meritorius nec hoc favet errori pelagii unde potentia levativo per se solum ut duo potest levare ut nullae Iuta alia potentia Ita in proposito naturaliter sufficit voluntas vita etc patet ergo 6o ex hoc quod specialis dei praeventio ultra naturalem auget libertatis voluntatem quantum ad executionem patet nam stantibus huiusmodi adiutoriis voluntas habet in libera sua potestate producere talem actum quem se sola non potest Infero quod praeventio per dona gratuita elevat libertatem voluntatis et reddit eam magis liberam in potentia propinqua quantum ad executionem quam esset sine tali praeventione Apparet quod tam praeventio naturalis quam gratuita non impediunt executionem libertatis creatae sed promovent et augent et sic non est ymaginandum quod ex hoc limitet et necessitetur sed est totum contrarium de naturali praeventione probatum est de praeventione quod dona gratuita etiam probatum quod semper m?te?ur executio libertatis voluntatis secundum executionem intentionem donorum gratuitorum quantum ad gradum
Ad secundam rationem
Ad 2am rationem quando arguit sic deus vult qui voluntatem producere b actum igitur etc Ista ratio est parvi ponderis si bene consideretur quia sola difficultas est per modum loquendi distinguendum est quid vacet esse in potestate voluntatis creatae si sic quia voluntas creata habet plenum divinam et supremum super hoc ad ordinandum secundum libitum voluntatis Isto modo nichil est in potestate voluntatis creatae quia non habet supremum d?ntium super actus suos sed solus deus Sed videretur sic quia scilicet in libertate sua habet illud ponere vel non ponere
positis omnibus aliis requisitis ad positionem illius actus scilicet huiusmodi actum etc concedendum est quod actus voluntatis creatae sunt in potestate eiusdem deinde 3o illud dicitur in potestate voluntatis creatae quod ponitur ad positionem actus existentis in potestate voluntatis 2o modo et non ponitur ad non positionem et sic deum velle voluntatem agere est in potestate voluntatis quia si ponitur cursus divinus et si non ponitur cursus divinsu non audemus dicere propter reverentiam quod deum concurrere sit in potestate nostrae voluntatis sed apud intelligentes non est inconveniens Aliter respondetur quando arguitur antecedens non est in potestate voluntatis vel int?etur auctoritate vel illative primo negandum est quod sit potestate voluntatis sed illative est in potestate voluntatis vera mea vel aliud est in potestate mea Ex hoc sequitur quod ipse concurrat quod illa distinctio est fatalis et finaliter solvit difficultatem
Et si arguitur non est in potestate voluntatis auctoritative antecedens igitur nec consequens negatur consequentia ymmo consequens est in potestate mea aut to?ve licet non summe quia voluntas mea est dua? suorum actuum scilicet ponendi et non ponendi unde aliquid includitur in antecedente quod excludit sub antecedente et non in consequente
Ad tertiam rationem
Ad 3am rationem illa tangit quia deus non praeveniret et necessitaret voluntatem sequitur quod posset deum facere mendacem et periurum etc Breviter dicitur quod istud argumentum tangit materiam revelationum et est tactum in materia de fide Respondetur ergo si deus revelavit dixit vel iuravit semper fuit vi?u quod diu mansit nec potest esse falsum nego consequentiam quia illa me?te quo sunt super facultatem naturae scilicet quod notitiae prophetiae fides etc ex intrinseca conditione sequuntur in repraesentando conditionem divini iudicii ideo sicut deus non posset falli ita nec huiusmodi notitia ymmo semper repraesentat sicut deus ad intra concipit Et ista modalis perfectio infinitae mobilitatis licet ipsa conceditur huiusmodi notiis secundum speciem
Ad quartam rationem
unde ignis non potest necessitare a quam ad agendum quia non habet ordinem ad ipsam sed verum est quod activitas fortior vincit resistentiam debiliorem et sic non est ad propositum
2o dico quod argumentum suum non est ad propositum quia conclusio sua est quod voluntas necessitatur in quolibet suo actu et ipse assumit quod possit necessitaret et sic consequentia non valet quia in quolibet suo actu necessitet
Item ipse vult probare quod necessario necessitet ita quod non est in potestate sua quod non necessitet et sic licet de facto necessitaret haberet plus probare
4o dico quod etiam de possibili implicat contradictionem causam primam necessitare voluntatem respectu sui actus liberi concurrendo active secum utrum per modum obiecti vel finis videbitur post unde ymaginatio est quando aliqua conditio est intrinseca alicui naturae deus non potest facere quod natura lapidis intelligeret vel videret non dicitur lapis quia per assumptionem naturae lapidis a deo verum esset dicere quod lapis intelligeret vel responderet vel saltem posset et sic diceret quod deus faceret voluntatem naturaliter agere implicat
Quinto dico quod dato voluntas divina sic concurreret tamen humana non potest resilere nichilominus ad huc voluntas humana posset cessare
Sexto diceretur quod licet divina voluntas faceret humanam voluntatem concurrere ad actum liberum quod non potest resilere deus necessitaret voluntatem non concurrentem ut libera est sed ut naturalis est voluntas aliud operatur naturaliter sicut primos motus naturaliter et alios libere concurrere et sic faceret eam concurrere secundum suam causalitatem naturalem ymaginandum est quod qui vellet potest ymaginari quod causalitas naturalis haberet d gradus in voluntate unum infinitum et alium supremum infimus esset secundum quem causatur primus motus 2us gradus esset secundum supremam et ultimam effective portionem secundum quem realiter fertur in effectum et esset naturalis unde personae divinae ad intra prius arguit operatione naturali quam libere contradictorie deus pater necessitate producit filium ad intra deinde pater et filius spiritum sanctum et deinde tres personae agunt libere ad extra Et sic in proposito naturalis supremus gradus esset nobilior quam secundum libertatem contradictionis