Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 113, de Libertate
Recapitulatio: de liberate voluntati creatae et divina concurrentia
In alia lectione Ex praecedenti lectione patuit quod voluntas creata magis libere producit praeventa voluntate divina quam si sola produceret Item quod praeventio divina non necessitat causa sed libertat eam magis quam si voluntas se sola exiret in actum quia voluntas divina non praevenit voluntatem humanam duratione sed illa praeventio est nobilitas causae et causistit insufficientia quantum ad effectum quia se sola sufficit etc sic dictum est
notatum est quod nihilominus respectu operis meritorii vel actus boni prima causa praeventi durationi voluntate ante productionem actus boni negando et inclinando ad actum bonum haec tamen inclinatio non est de necessitate non est illatam actus ad obiectum alliciens vel movens voluntatem non neccessitate Ita praeventio divina praecise inclinat voluntatem Etiam respectu actus male deus concurrit minimo gradu possibili cum talibus circumstantiis quia stat quod habitus moveat actum malum etiam obiectum quae non movet sive deo unde non se sola notat ad malum etiam obiectum aliquam causam esse necessitatem antecedente respectu alicuius effectus
et hoc contra braguuardin in 3a parte sive suae ubi dicit ponit quod divina voluntas est necessitas antecedens respectu cuiuscumque effectus quae producatur sive a causae libera sive naturali
oportet recitare descriptionem necessitatis antecedentis ipsius braguuerdini unde dicit sicut quod est causa activa qua posita cum omnibus suis dispositionibus naturaliter principiis quibus causat finem creatum necessario et indefectibiliter sequitur illud causari poeccat intelligit quod sit apta causare tunc ponit quod voluntas divina est necessitas antecedens respectu cuiuscumque effectus qui producitur nam posita divina voluntate ad cuius effectus productivam cum ceteris requisitis necessario et indefectibiliter ponitur effectus
Corollarium: quod esse aliquam necessitans antecedentem est impossibilem
bene clarum est de actu libero unde alias non libere produceretur nam concurrentibus omnibus requisitis ad actus liberi productionem secundum eum necessario producat actum voluntas libera et per consequens non tollit libertatem contradictionis a voluntate humana
ymmo sequitur quod voluntas divina nullo modo est libera activa adextra nec ad intra quia non producere quocumque effectu dato et sic ponunt quod omnia absolute de necessitate eveniunt
Sequitur quod ex libertate primo causae respectu effectus naturalis et a causa naturali producibilis nulla est necessitas antecedens patet Nam quodcumque agens naturale sit applicatum ad passum cum omnibus requisitis adhuc libertas primae causae potest non influere ad effectus productionem igitur non est prima causa necessitas antecedens patet de 2a nam quodcumque sit applicata cum omnibus requisitis adhuc libertas deus potest libere suspendere actionem suam et per consequens nec prima causa nec 2a est necessitas antecedens respectu effectus ergo etiam deficit braguuerdinum respectum effectum naturalium Sequitur licet haec consequentia sit necessaria deus vult a causam producere b talis contingit effectum igitur a causa producit b effectum nichilominus consequens est contingens quia licet deus velit a producere b tamen contingit vult ideo sola necessitas quae est ibi con?e?da sed consequens est pure contingens sicut antecedens
Sequitur quod nulla causa potest necessitari ad producendum effectum quia numquam necessitatur 2a causa licet haec consequens sit necessaria deus concurrit cum 2a causa igitur causa agit pro error contrario fundando a?ei sophistice tolerando praedicta facit rationes quas inducam et per quarum solutionem elucebit veritas
Rationes Bradwardini
primo arguitur sic quia oppositum scilicet negare illam necessitatem antecedentem est error pelagii igitur antecedens probatur nam ponit praeventionem divinam necessitatem voluntatem ad suum actum est dare voluntati plenum divinum super actum suum sed dare voluntati plenum divinum super actum suum est dare de erroribus pelagii nam est attribuere voluntati ultra suam naturalem facultatem et attribure sic efficaciam d?um concursus istud est erroneum ymmo haereticum
2a causa facta prius deus vult voluntatem producere b actum igitur producit b actum consequentia tenet quia voluntas dei est efficax et infrustrabilis igitur quidquid vult et qualitercumque taliter sit et antecedens non est in potestate voluntatis creatae igitur nec consequens igitur necessario vult q? deus eam velle igitur praevenitur a prima causa tamquam necessitate praevenire respectu effectus
3o non sequeretur quod homo posset deum facere mendacem et periurum consequens est erroneum et consequentia probatur nam sic ita quod deus velit concurrere in a hora cum voluntate creata ad producendum b actum et dicat scilicet sic velle concurrere et revelet et iuret tunc tunc quaeritur utrum voluntas creata potest convenire S?lr habetur consequens illatum et sic poterit deum decipere et etiam sequuntur alia inconvenientia si non habetur propositum
4o quaelibet potentia fortior potest sibi subiectam debiliorem necessitare ad actum igitur divina voluntas quae est infinita potentia potest voluntatem creatam necessitare ad actum igitur consequentia est talia antecedens patet ad experientiam quia quanto potentia est fortior tanto agit cum minori resistentia
Quinto deus potest facere creaturam inpeccabilem saltis per gratiam et in gratia conformare igitur potest eam necessitare ad bonos actus et inpossibilitate ad malum consequentiam quia creatura confirmata est huius scilicet est necessitata ad bonum et inpossibilitas ad malum quia oppositum repugnat antecedenti
Sexto vero sic sequitur quod deus non esset omnipotens consequens falsum et contra fidei articulum consequentia ponendo quod deus faciat ultimum suae potentiae quod sortes diligat platonem et omnino hoc velt quaeritur utrum sortes necessitabitur si sic habetur intentum si non potest igitur omnipotentiae dei contrariae
Septimo voluntas animae christi fuit absolute necessitata ad suos actus bonos in primo instante suae conceptionis ergo quaelibet alia necessitari potest consequentia patet quia illa facit aeque nobilis et libera sicut aliqua alia creatura
Confirmatur de beatis confirmatis in gratia quo necessitatur ad deum diligendum id est bene operandum et impossibilitantur ad peccandum igitur voluntas divina est necessitas alias respectu operationum electivarum
Item arguitur ostendendo possibilitatem huius ymaginationis nam latens confirmatio alicuius creaturae rationalis necessitaret ipsam ad bene operandum tamen huius necessitatio vel inpossibilitatio non caderet sub experientia nam quidquid ageret hoc ageret volens igitur experientia quia non experimur talia non tollitur quin sit necessitatio Et per hac solvit illa quae possunt sibi subici
Item dato quod essent praecise unius vir et una mulier et numerus electorum non esset completus tunc deus necessitaret ut convenirent ad generationem prolis igitur deus suo cursu potest librum arbitrium necessitare
igitur eadem ratione gen?a et semper generationem igitur voluntas creata et necessitabilis respectu suarum electionem
Item voluntas divina est necessitas antecedens respectu praesentium et praeteritorum igitur respectu futurorum consequentia patet quia uniformiter se habet divina voluntas quantum est respectu sui igitur si est necessitas antecedens respectu praesentis et praeterati etiam respectu futura ratione suae uniformiter adaequate respectu suae igitur praesentis allegat phylosophum primo periermenias omne quod est dum est necesse respectu particularum est igitur etc
Consequenter ad eandem positionem inducit immateriales acutoritates sacrae scripturae augustini anselmi et aliorum doctorum Sed non oportet eas inducere nam ?to nichilominus solvuntur dicitur quod intelliguntur de necessitate consequentiae vel conditionata unde boecius di video a ambulare necesse est te ambulare illa non est concedenda nisi in sensu composito ita quod haec consequentia est necessaria video te ambulare igitur tu ambulas deus vult antichristum fore igitur necessario erit intelligeretur in sensu composito ad sensum donum proportionalem igitur non intelligeretur de necessitate consequentis vel antecedentis sed consequentiae