Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 125, de Libertate
Alia error: quod revelatio de futuro contingenti potest esse falsa
In alia lectione dimissis aliis viis erroneis circa materiam praesentem est via recitanda quo salvat compossibilitatem futurorum contingentium cum revelationibus quia absolute possibile est revelationem de futuro contingenti esse falsam facta ergo revelatione et in lapsa in praeteritum dicunt consequenter quod necesse est sic assensisse et quia potest a primum contingere ideo dicunt quod talis cui facta est revelatio sit deceptus et iuxta hoc salvant contingentiam quia necessarium est quod assentiunt sed non vere
Quamvis haec positio sit facilis ad sustinendum obviat tamen articulis parisiensis nam ex ipsa sequitur quod christus potest decipi quia facta revelatione quod iudicium futurum erit concedit quod necesse est antichristum sic credidisse et si ponatur quod non erit dicunt quod fuit deceptus
haelkot concedit hoc esse possibile per communicationem ydeomatum Adam concedit quod anima christi pertinit esse decepta et negat consequentiam ergo christus ita quod inevitabiliter habent concedere quod humanitas christi unita fuit decepta Adam concedit de humanitate et negat de supposito cum in christo sit iudicium infallibile quam deus est et sic infallibilis rectitudo etiam inmensa veritas Et si in personae inferiori sit error non communicatur Exemplum in nobis ratio speculativa cognoscens solis quantitatem iudicat quod est maior tota terra sensus exterior iudicat oppositum modo homo non dicitur false iudicare ex quo aliud iudicationem infinitum nobilius et sic numquam comederetur quod christus false iudicaret nec sequitur false iudicat 2m humanitatem igitur false iudicat sicut homo non iudicatur deceptus simpliciter propter iudicium sensus de quantitate solis
De divina concurrentia
Sunt alii modi probabiles in hoc numero 5ae et transibo nunc causa brevitatis Et venio ad ultimum modum quam reputo magis probabilem pro nunc verum tamen modum alias michi occurrentem prius tangam videt supponendo quod deus respectu revelationis concurrat duplici genere concursus effective scilicet et generaliter
2o obiective specialiter Advertendum ulterius quod licet concursus dei effectivus in praeteritum lapsus contrahat necessitatem ita quod sequitur deus agit a etc
concursus tamen obiectivus potest ymaginari pure liber et quod non transeat in praeteritum non sequitur deus concurrit in praeterito obiective respuectu a vel b revelationis igitur necesse est ipsum sic concurrisse Iuxta hanc viam salvaretur aliqualiter possibilis contingentium cum revelationibus quia diceretur quod revelatio facta a deo ex speciali concursu obiectivo non contrahit necessitatem in esse revelationis ideo neque contingentia in esse revelationis sic possit non esse revelatio unde alia denominatio contingenter competit illi quantitati et deus potest numquam concurrisse et sic iudicium non erit dicitur quod numquam revelat et sic obiective concurrit respectu eius
Suppositiones
Sequitur positio tenenda in hac materia pro cuius radice facilius intelligenda praemitto suppositiones
prima est tota latitudo assensum revelatorum est supra et alterius generis ab assensibus naturaliter Etiam sic creatis sic quod tota latitudo illa est omnino supernaturalis et alterius generis ab assensibus naturaliter creatis hoc sive terminentur inmediate obiective ad divinum verbum sive sunt aenigmatico ut assensus fidei sive dicentes ascendendo 2m gradus versus lucem primam vel dicendo
2a suppositio aliam habitudinem habet huiusmodi anselmus ad sua enunciabilia quam aliae cognitiones naturaliter creatae quia assensus creati sunt quasi effectus rerum vel sic esse sicut per eos concipitur
3a suppositio veritas assensuum revelatorum magis respicit conformitatem ad iudicium vel assensum divinum respectu eiusdem veritatis quam sic esse sicut per talem assensum significatur ut dat tali assensu iudicium futurum et magis consideratur veritas quia est conformitas iudicio divino quam quod ita erit sicut significetur per illum assensum
4a suppositio habitudo assensum revelatarum ad conformitatem de?m assensus est pure essentialis et intrinseca ita quod assensus respectu huius futuri antichristus erit vel iudicium erit mentalis non habet necessariam habitudinem ad suum significatum ymmo potest non esse assensus respectu huius antichristus erit unde habet conformitatem ad divinum iudicium sic quod non in esse tali dependet a divino iudicio sicut illa entitas in esse entitatis dependet ab entitate divina conservativa
Corollaria
Sequitur primo quod nullus talis assensus creatus revelatus potest esse falsus patet ex suppositione quia intrinseca habitudo conformitatis ipsius ad sensum divinum est omnino insolubilis igitur in esse assensus non stat quando maneat conformitas et per consequens sequitur quod talis non possit esse falsus unde non stat divinum assensum esse falsum igitur nec revelatum
Advertendum quod pro introductione huius materiae non possum procedere probando positionem meam per evidentiam sed sufficit dare modum per quem evitanter quae non evitanter per alios modos
2o sequitur quod sicut verum contingenter est iudicium quod antichristus erit ita assensus revelatus vel revelatio patet quia insolubilis est habitudo conformitatis iudicii creati ad divinum igitur si verum est contingens respectu huius antichristus erit etiam reliuum
3o sequitur quod omnis revelatio facta vel assensus per revelatione factus participat modalem perfectione infinitae nobilitatis licet perfectio ponitur essentialis non possit competere inferioribus quando superioribus etiam competat de moralibus tamen non est necessarium quia moralis potest infinite competere creaturae finitae Exemplum de simplicitate qui competit animae et non composito Etiam non competeret inferiori et non superiori Sic in proposito esse rationem inobliquabilem inconveniens modalem perfectionem competere inferiori competit cuilibet assensui revelato
unde intrinsece et per se divino assensui competit quod sit assensus inobliquabilis et possit esse contradictoriorum vel utriusque obiectorum revelatus et creatus competit iste modus per participationem quia in hoc participat cum divino assensu nec potest esse falsus assensus Et sicud divinus idem manens formaliter potest esse oppositorum ita creatus
4o sequitur quod quilibet assensus revelatus id est revelatio habet quoddam modo libertatis modum instrumentaliter non transeundo in praeteritum nec respectu sui enunciabilis nec respectu inmutationis vitalis pro eodem enunciabili patet clare quia assensus respectu huius iudicium futurum erit est contingenter assensus respectu illius et uniformiter se habendo potest non esse huius assensus et in hoc est quidam modus libertatis sed sic de quolibet assensu revelato et non transit in praeteritum quia si non sit illius numquam fuit illius non sequitur assensus respectu huius antichristus erit immutavit potentiam sortis igitur necesse est etc quia antecedens est verum et consequens falsum quia habet modum qui non labitur in praeteritum in quantum ad hoc
5o sequitur quod revelatio facta respectu futuri contingentis est quoddam modo necessaria licet futurum remaneat contingens causa est propter contingentem habitudinem revelationis ad suum enuntiabile quia contingenter est assertio respectu talis igitur remanet sibi necessitas suae veritatis per conformitatem ad divinum assensum absque necessaria connexione ad suum sensum quod potest illud non significare
Ex hoc patet quod ex tali assensu revelato vel ex propositione non sequitur alia naturaliter formata qua enunciatur idem patet quia prima in se considerata vel assensus est necessarius ad illud quod sumeretur enunciando ex terminis a nobis creatis esset pure contingens
Sexto patet qualiter nec anima christi nec beatus nec propheta vel fidelis potest decipi asserendo futuris contingentibus per revelationem sibi facta nam tota latitudo revelationum quae est supra etc habet necessariam habitudinem ad divinum assensum et in esse tali dependet ad m?o assensu Ideo sicut ille est in obliquabilis ita iste unde quod sunt supernaturales a se ipso locutus quod credit et dixit quod in me subvertetur Ideo si habeant proprietas numerales non est multum mirandum
7o sequitur quod ionas propria fuit a se ipso locutus quod credit et duxit quod ninive subverteretur et deficit in consequentia facta s?us sumendo propositionem naturaliter creabilem ab eo quae nullus subsumitur sub revelatione facta
Octavo sequitur quod iste non obstante revelatio facta quaelibet est certissima patet quia non contingit per revelationem assentientem decipi per revelationem ymmo non est possibile addo tamen quod haec certitudo non causatur per actum reflexum super certitudinem assensus revelati
Infero ultimo quod stat aliquem esse certissimum de aliqua veritate et tamen non posse naturaliter se scire est certissimum patet de assensu revelato respectu futuri contingentis de quo est omnino viator certus tamen non potest habere actum reflexum naturaliter creatum de huiusmodi certitudine quia iudicaret per actum reflexum fallibilem quia huiusmodi assensus exit latitudinem assensum revelatorum Circa hoc ut magis habeatur ymaginatio possumus ymaginari quod quaelibet revelatio se habet ad modum cuiusdam radii dependentis a luce et taliter quod non potest esse in esse tali quin cor?at lux esse in lucis Et sic in proposito ymaginemur quod revelatio sit quidem radius dependens a luce prima ut est veritas per istam viam salvatur quod anima christi non potest decipi quia qualitercumque eveniat semper su?us an?sus est verus Salvatur etiam quod deus non potest decipere creaturam per revelatione Breviter per istam viam omnia argumenta difficilia in ista materia possunt solvi Rt sequitur a lectio