Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 124, de Libertate
Opinio quod praeteritum non est necessarium
Alia lectio In praecedenti lectione inprobata fuit positio tenens quod absoluta revelatio necessitatem imponit futuris evenientibus Sequitur 2a quod cum revelatione tenet quod praeteritum potest non fuisse nec praeteriisse consequenter dicit quod facta revelatione absoluta respectu futuri contingentis et a deo inmediate huiusmodi posset numquam fuisse in esse pro dicta
Circa fundamentum huius opinionis sit hoc propositio non est nobis evidens quod deus potest facere mundum vel aliud praedicatum numquam fuisse nec eius contrarium est etiam evidens nobis nec sequitur ex fide ita quod praedicatum posse non fuisse praedicatum id est quod iam praeteriit quod numquam praeterierit non est evidens quin deus potest facere nec habemus contrarium ex fide nec per consequens pars contradictoria est evidens nec sequitur ex fide probatur quia utramque partem contingit probabiliter defensari salva fide ergo neutra est evidens nec sequitur evidenter ex fide unde
affirmativam partem quod deus quod est praeteritum potest facere non fuisset praeteritum tenuerunt plures et solempnes scilicet gilbertus poretanus in commentato supra boecium de trinitate et sui sequaces et petrus damiani in epistola de reparatione virginis cum quibus videtur sentire anticiodorensis versus finem primi ubi agit de potentia dei et quaerit utrum coruptam potest deus reprobare dicit sic solvitur duobus modis
primo quod potest absolute reparare virginis sed dicitur consequenter non posse sed alia miracula quia potentiam non applicat ad effectum sicut fecit caecorum illuminatione et mortuorum resuscitatione non tamen est negandum quin absolute possit ut dicit secundum unam viam quam non reprobat
Aliter dicit quod potest virginem reparare ad istum intellectum quod eius corpus et eius animam potest aequaliter perficere sicut ante et reintegrare et sic concedendum est quod potest virginem reparare non tamen secundum hanc viam perficere facere quod numquam fuisset corrupta quia nichilominus non tolleret quin fuisset corrupta ideo non deberetur sic aureola pro praemio
Consimiliter instat nam ipsam numquam fuisset corruptam est quidam excellentia et dignitas virginalis pro qua deberetur aureola ergo omnipotentiae absolute non repugnat hanc dignitatem post corruptionem conferre
Respondetur proportionaliter hoc dici respondet quod sicut dicit gilbertus poretanus quod deus potest facere quod numquam fuerit corrupta quia quantum in se est non se habet aliter ad res quam se habebat ab aeterno unde praesens praeteritum et futurum ex parte rerum sunt et non ex parte dei
sed consuemus loqui cum suppositione praeteritissta sunt verba eius Consequenter simpliciter et absolute glosat Ieromium dicentem contrarium dicens quod loquitur ex ypothesi si praeteritum et videtur supponere oppositum et sic apparet opinio qoud praeteritum potest non fuisse praeteritum iuxta quem modum facile esset salvare concordiam futurorum contingentium cum revelatione haec positio probatur sic quod deus ratione suae inmensitatis sicut quasi locatur vel situaliter provenit omnem situm causabile licet simplicissimus sit ita provenit omnem durationem temporalem etiam infinitam consequenter quantumcumque res labuntur in praeteritum praeveniuntur tamen a deo ideo quantum ad ipsum et eius efficaciam nullo modo praetereunt ideo neque aequalis libertas non esset vel foret sicut respectu futurorum vel praesentium ideo aequae facile est sibi quod adam numquam fuerit factae sicut quod antichristus non esset vel foret
Rationes contra opinionem quod praeteritum non est necessarium
Advertendum quod haec ymaginatio est multum subtilis et profunda et pulchrae speculationis salvans praesentem materiam et salvans quod deus non potest noviter ad extra necessitari ad volendum quod multi antiquorum doctorum reputaverunt satis durum sed per istum modum salvatur o?tum cum istis tamen concederent quod mundus non posset desinere fuisse includir ita quod haec consequentia non valet mundus non fuit et potest non fuisset ergo potest desinere fuisse includit evidenter fuisse vel igitur apud omnes copulativa est possibilis scilicet antecedens et consequens inplicat contradictionem quia ly desinere fuisse includit evidenter fuisse vel praeteritionem fuisse
Similiter dicerent quod res quae primo est potest non esse et tamen ante lapsum ipsius in praeteritum non potest desinere esse essendo quod res quando est non necessario est id est cum veritate illius istius est possibilis res non est nec umquam fuit quia si ponatur non esse tunc non desinit esse quia inplicaret contradictionem quod in illo instanti desineret esset
et sic parret primas scilicet non esse evidens quin illud quod est realiter praeteritum potest nunquam fuisset nec repugnat fidei quia illi allegati non repraesentatur dicere contra fidem
2a pars propositionis scilicet quod nec oppositum etc non est ymaginatio videtur magis fidei consona et ratione unde articulus parisiensis est ad hoc expressus dicere quod est praeteritum posse numquam fuisse error nec sequitur a articulus parisiensis ponit ergo est evidens
2o arguitur per istam partem quia ponere quod praeteritum possit realiter non fuisse adhuc nulla est ratio vehementer cogens et est quasi contra comm? anima conceptionem ymmo communis animi conceptio magis inclinatur quod non quod ad oppositum igitur
Item ad hoc sunt philosophi plures et aristoteles in 6o ethycorum recitat et approbat opinionem aganthonis dicentis "illo solo privatur deus genita facere vel praeterita non fuisse"
Tertia positio erronea: quod de re quae transivit in praeteritum quod necesse est eam fuisse
Sequitur tertia positio etiam erronea in ista materia quaelibet concedit a qualibet re absoluta quae transit in praeteritum quod necesse est ipsam fuisse nullus non necesse est quod quodlibet agens secundum omnem modum suae actionis sic agerit
primum est quod si aliqua qualitas vitalis vitaliter in minuerit potentiam cognitivam non est necessarium quod immutaret scilicet consequentia non valet a qualitas immutavit igitur necessario immutavit ita quod non esset habitudine quam habuit necesse est sic fuisse Et sic dicunt quod haec est contingens sortes immutabatur ab a actu ideo si non inveniat dicunt quod non fuit haec immutatio haec immutatio res huius
2m quod ymaginatur ista opinio est quod primae causae est duplex concursus primus similiter generaretur quia esset primam causam concurrere potest tamen habere modum concurrendi qui simpliciter est contingens et quantum ad primum modum et communem contrahit necessitatem sed de speciali non
et sic bene stant cum articulo parisensis quia non sequitur praeteritum non fuisse sed aliquam habitudinem fuisse quae non contrahit necessitatem quia non est res positiva nec dicitur a suis extremis quia concursus spiritualis dei est mere contingens nec trahit necessitatem deinde qualitas non trahit ex lapsu temporis necessitatem et potest non in meruisse et sic contingenter esset revelatio quia contingenter est notitia et deus contingenter concurisset tali actu qui dicitur revelatio vel tali modo quo concurrit revelando veritatem
Contra istam opinionem
Sed ista opinio non potest scire quia incidit in hoc quod vult evitare nam motio vitalis sive sit res distincta a qualitate sive a potentia sive non non tollit quin sit operatio quae labitur in praeteritum igitur habet concedere quod aliquid transivit in praeteritum quod potest non fuisse Exemplum dato quod motus localis non dicitur a mobili nichilominus si potentia moveat mobile et postea destruatru utrumque lapsum est in praeteritum quod haec potentia noluit ergo habitudo illa scilicet mutatio vitalis sine sit etc non tollit quin fuit quaedam animae mutatio lapsam praeteritum ideo trahit necessitatem
Item dato isto quilibet effectus patet a sua causa numquam fuisse productus Item sortes potest non fuisse occisus a platone a quo tamen occisus est ut supra quia tollit deus habitudinem quam habuit respectum occisi et sit in inferno tunc non interfecit tamen pro homocidio est in infernos
Item potest facere quod primus angelus numquam praecesset et quod numquam animam christi gratificesset ex quo concursus ille fuit specialis etiam supernaturalis
4a propositio quod proprium est divinae naturae et essentiae cognoscere certitudinaliter futura contingentia et quod non sunt clare creaturae revelabilia cuius radix est quia divina natura ratione immensitatis et aeternitatis sola habet quod principia praeterita et futura sint obiectivo principia igitur etc
Contra quartam
ista propositio erronea est primo quia animae christi fuerunt limpiet futura sicut obiectivedissime futura contingentia revelata sicut in primo instanti narrationis verbi gratia anima christi cognovit suam passione et eam vult ideo dicunt beatus gregorius et magister quod tantum meruit in sua conceptione sicut per patibulum
Item anima christi debet esse iudex igitur habet evidentem notitiam de iudicio et de iudicandum et electas
Et bene beati habent evidentaret notitiam de perpetuitate suae beatitudinis et sic ista via est omnino erronea
Confirmatur de fide quia est habitus revelationis vel revelatio quae et est tamen respectu futurorum contingentium licet non evidenter igitur si certitudo stat cum revelatione evidentia erit impertinens et per consequens haec positio non evadit quod intendit
Quinta propositio licet creaturae possit fieri revelatio absoluta et evidens non tamen per aliquid creatum
Contra quintam rationem
unde ymaginatur quod nulla notitia creata potest esse infallibilis notitia respectu futuri contingentis 3o concedit quod creatura potest habere notitiam evidentem respectu futuri contingentis 3o infert quod necessarium est quod si creatura debet habere talem illa est increata scilicet divina essentia