Text List

Lectio 127, de Libertate

Lectio 127, de Libertate

De liber arbitrio in se

Quod a parte rei eadem est potentia adaequate quae est consiliativa discursiva et electiva

In alia lectione Restat consequenter aliquid dicendum de libero arbitrio in se considerato Advertendum primo quod a parte rei eadem est potentia adaequate quae est consiliativa dicursiva et electiva Ita quod eadem est potentia volitiva et rationalis patet quia frustra multiplicarentur ubi per viam possunt salvari

2o nam si potentia rationalis et potentia volitiva essent inter se distinctae etiam distinguerentur ab anima tunc ponatur quod separentur realiter a se et ab anima quo dato anima

non est rationalis et alia electiva igitur essent substantiae nobiliores et sic essent beatificabiles vel condampnabiles congrue vel elective et sic de aliis ymmo essent nobiliores anima quia rationale est nobilius non rationali et volitivum non volitivo

Item talia ponuntur apud eos accidentia modo quod accidens sit rationale vel volitivum est inconveniens quia sunt denominationes perfectionis simpliciter ideo non possunt competere accidenti quando competant cuilibet speciei superiori

Corollaria

Sequitur vanitas fingentium librum arbitrium esse quid compositum ex intellectu et voluntate ymaginatur aliqui quod liberum arbitrium experimur per duo vocabula Ideo dicunt quod debent dici liberum arbitrium ut sit potentia composita vel resultans ex ratione et ex volitiva haec positio vana est quia praesupponit a parte rei esse talem distinctionem potentiarum unde deficit ex falsa ymaginatione quia ymaginatur quod a parte rei sit talis distinctio potentiarum quae tamen nulla est ut dictum est

Item quia ratione ex intellectu et voluntate componeretur 3a eadem ratione ex illa 3a cum una illarum et sic in infinitum auticiodorensis

Sequitur quod proprie loquendo vel est quaereretur utrum intellectus sit liber vel voluntas et in quo a parte rei consistit voluntas quia eadem potentia est adaequate intellectus et voluntas debet ergo difficultas resolvi ad actus animae et est difficultas qui actus animae producuntur libere et qui necessari quia est eadem potentia quae diversorum actuum est productiva In qua materia prima opinio est auticiodorensis qui tenet expresse quod actus electivus vel electio est iudicium diffinitivum ultimatum et consequenter potest libertatem esse in intellectu vel in ratione ymaginatur dictus doctor quod in operationibus moralibus vel meritoriis concurrit duplex iudicium

unum deliberatum et consiliativum quo intellectus iudicat quod hoc est faciendum vel quod non est faciendum hoc iudicium nec est merito rium nec demeritum excepto quando fit ex fide vel est actus fidei in iudicando quia tunc ponit quod est formaliter meritum

Aliud est iudicium sin?atm diffinitum imperativum et executivum et istud in qudi est ipsa electio vel assensus quo assensu acceptatur et iudicatur ultimate esse exequendum illud quod primo iudicabitur et hoc ultimum ponit simpliciter esse liberum ideo potentia huius actus productivi ultimatae productiva vocatur liberum arbitrium capiendo pro potentia unde arbitrium id est iudicativum id est quod eius operatio est iudicium et quia libere producitur vocatur liberum Et sic patet quod ymaginatur quod sit libertas ratione quia rationis est iudicare et non in appetitu licet inquit ethicus id est aristotelis oppositum i?cat et dicit quod profundius theologi materiam considerant

Notabilia

Advertendum circa praesentem ymmaginationem quod resolutio ultimata istius doctoris stat in hoc utrum electio sit magis actus appetitivus quam cognitivus quia pluries dictum est quod multi actus et habitus sunt in anima qui sunt cogniti et affectivi ut de fide dictum est Ideo data electione secundum praedicatum doctorem praecedente dictamen intellectus id est iudicio discretionis illa electio vocatur iudicium discussionis

et de hoc dubium est etc et videtur dicere quod sit magis cognoscendi quam appetendi licet sit utrumque et sic ymaginando scitis rationabiliter potest eum vocare actum rationis Sed communis opinio est ad contrarium quia actus electivus magis vocatur appetitivus licet utrumque habeat

Advertendum quod alii doctores aequivocant de libertate quidam vocant liberum quod est gratia sui in ordine actuum animae et quia secundum eos incontemplatione primae veritatis consistit animae felicitas ideo omnes actus animae ordinantur ultimate in actu intellectus tamquam in actum nobilissimum ideo ille est gratia cuius sunt omnes actus alii tam appetitu potentiae quam rationalis et sic ponunt quod in intellectu consistit libertas quia gratia sui sunt omnes aliis actus

2o ymaginantur quod intellectus ex eo est principalis quia negandum in regno animae se habet per modum consiliantis ymmo imperantis ymaginantur voluntas per modum exequentis et familiantis ideo intellectus tamquam prin?or et gratia sui imperat et ad hoc resolvunt libertatem

Advertendum bene intellecti cum opinione quantum ad libertatem contradictionis quae principaliter consentit in hoc quod concurrentibus quibusdam causis requisitis ad actum actus vel effectus productionem est in potestate animae illis stantibus exire in actum vel non exire absque adiutorio cuiuscumque alterius causae et in hoc consistit libertas contradictionis et pro nunc non dependet suo actuo ab aliqua particulari cuasa sed habet a suo divino quod exeat in actu vel re

Quod voluntas non sit libera

Et in hoc consistit ratio libertatis contradictionis Et ut materia in particulari discussiative introducam difficultates primo arguitur quod voluntas non sit libera eo modo quo tactum est primo quia proposito quocumque obiecto bono vel malo voluntas respectu illius necessario habet aliquem actum ergo non est libera consequentia est bona antecedens probatur nam proposito bono obiecto sub ratione boni ipsum movet voluntatem ad ipsius persecutionem vel ergo voluntas elicit velle vel nolle vel resistit huiusmodi motioni si duo prima habeo propositum Si 3m cum vero nisi per actum positivum sequitur quod necessario elicit aliquem actum

Obiectio

forte dicetur quod posset resistere absque hoc quod eliceret actum scilicet per simpliciter stare sicut etc scilicet pure negative non sequendo obiecti motionem

Responsio ad obiectionem

Contra hoc replicatur Nam voluntas ex resistentiis iteratis facilitatur continue magis et magis ad facilius resistendum igitur in ea acquiritur habitus resistendi in hoc est ex actibus igitur ex actibus resistit

haec est ratio Magister de ripa etiam adae in quarto argumentis quod non est possibile primae omissive peccare

2o si sic vel produceret actum suum actum subito vel successive primum non potest dari quia si sic sequitur qui aliquo tempore dato quantum modicum intenderet actum in infinitum intenderet consequentia probatur quia quia ratione in instanti producit actum ut quattuor eadem ratione in quolibet instanti posteriori igitur quantumque modica morula data producit actum infinitae intentionis nec potest dici quod successive quia voluntas non habet resistentiam respectu productionis sui actus quia successio videtur solum esse resistentiae antecedens patet quia si sic illa potest augeri ad aequalitatem activitatis voluntatis vel ad maiorem quo dato voluntas totaliter impendiretur vle impossibilitaretur ad sui actus productionem et sic non est intrinsece libera

3a arguitur ex 7mo Ethicorum capitulo tertio ubi Aristoteles comparat syllogismum speculativum ad practicum ponendo differentiam quo ad aliquid et consequentiam quo ad aliquid differentia est conclusio syllogismi speculativi praescientia sic quod finis eius est scire sic non sic de conclusione syllogismi practici quia illa et sic esse sicut per eam significatur ut si dubit?e quod omne dulce est gustandum et occurrat particulare quod est dulce sequitur necessario et executio sequitur necessario et sic non in speculativo

4o si habitus exit in actum modo naturali absque concursu potentiae libere hoc patet de habitibus scientificis ergo habitus in voluntate qui non erit minoris potentiae exibit in actum naturaliter et per consequens voluntas necessitabitur ad sui actus productionem eo quod non est activitatis habitus suspensivus

Confirmatur habitus in aliquo gradu movet voluntatem ad actus productionem et in maiori gradu magis movet igitur dabitur gradus tantae intentionis quod necessitabitur.

Quinto voluntas praecipue carens gratia necessitabitur a temptationibus illicitis ergo non est libera antecedens probatur quia non potest resistere temptationibus igitur necessario succumbit antecedens deducit augustinum per varia loca contra pelagium unde dicere contrarium est error pelagii

Sexto vel voluntas respectu suorum actuum se haberet pure passive vel active non praemium quia non esset libera eo quod actus producibilis in potentia possiva praecise est in potentia agentis et non passi ergo agentia naturalia pure naturaliter agent et necessitabunt voluntatem ad sui actus receptionem quia potentia passiva non potest esse libera quia respicit secundum dispositionem agentis deinde probatur quod non active praecipue respectu actuum meritoriorum quia non habet se active respectu habitus meritorii igitur nec respectu actus consequentiam quia actus talis est tantae dignitatis sicut habitus quia magis creaturam dignificat ideo philosophus felicitatem non in habitu sed in actu ponit qui dicit "non fortissimi sed agonizantes coronantur"

Confirmatur quia respectu actus beatifici se habet pure passive quia totam naturae facultatem excedit quia non se habeat active respectu actus meritorii patet quia non potest caritate producere quia est simpliciter et inmediate a deo tamquam excedens vices humanae facultatis

7m voluntas numquam libere vult igitur non est libera nec potest libere velle antecedens probatur quia quandocumque voluntas vult necessario suum actum continuat igitur necessitatur ad volendum antecedens probatur quia non datur ultimum instans rei permanentis in esse igitur quando vult non est in potestate eius quin velit igitur necessitatur ad volendum

Confirmatur quia si libere produceret actum suum vel hoc esset antequam produceretur et hoc implicat vel instanti suae productionis scilicet actus voluntatis et hoc non tenendo quod omne quod est dum est necesse est esse

Octavo arguitur inquirendo de determinatione voluntatis quia vel determinatur ad suum actum producendum vel ipsa agit indeterminata si primum vel ergo per actum liberum vel pure naturalem Si 2m ergo necessitatur ad agendum quia eius determinatio non eset in eius potestate Si per actum liberum quaeritur iterum quomodo determinantur quia vel per naturalem scilicet ad illum actum liberum et si sic tunc necessitatur ut prius si per liberum quaeritur iterum de illo et erit processus in infinitum Si dicatur quod non per aliquem in actum non videtur quomodo salvabitur quod plus agit nunc quam ante verbi gratia positis omnibus requisitis ad producendum a actum non salvatur quod prius in prima hora quam in 2a quia in prima est indeterminata et sic non producit et sic etiam in 2a est indeterminata igitur nec in 2a producit etc

PrevBack to TopNext