Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 128, de Libertate
Propositiones de libero arbitrio voluntatis
Prima propositio
Sit haec prima propositio stat aliquid praesentari voluntate sub ratione boni simpliciter et tamen voluntatem respectu huius nullum actum elicere probatur quia datis duobus bonis praesentatis voluntati bonitas potest respectu minoris nullum actum elicere eliciendo scilicet maius consimiliter dat alio maiori iterum potest circa 2m nullum actum elicere et sic consequenter igitur proposito aliquo sub ratione boni bonitas potest absque actu existere respectu obiecti positi
Secunda propositio
2a propositio stat voluntatem actum suum suspendere absque actus speculativi productione probatur sic quod voluntas habeat aliquem actum vel potest illum suspendere nullum actum producendo et sic habetur intentum vel requiritur actus suspensivus et sic erit processus in infinitum quia non potest illum suspendere sive alio suspensivo
Tertia propositio
3a propositio proposito bono vel malo sub ratione boni vel mali voluntas potest resiliere vel resistere absque aliquo actu probatur ex conditione intrinseca libertatis voluntatis quae est quod positis quibusdam causis inferioribus requisitis ipsa ex se sive concursu alterius causae potest exire in actum vel non exire igitur positis quibuscumque causis moventibus vel allicientibus ad alicuius boni persecutionem vel fugam mali voluntas habet in potestate sua fugere vel etc absque alicuius actus productione
Quarta propositio
4a propositio quasi sequens bonitas potest peccare pure omissive tam realiter boni quam fugibilis patet nam dictato per intellectum et dictante conscientia et concurrente lege quod est agendum stat quod voluntas resiliat pure negative absque alicuius actus productione quo dato peccat pure omissive nullum actum producendo hoc idem contingere potest respectu alicuius fugibilis ut proposita illecebra vel obiecto illicito seu prohibito et cum hoc interveniente praecepto quod voluntas habet positive fugere scilicet quod respuere habet per nolle potest peccare pure omissive respectu mali fugibilis quia potest nullum actum elicere circa obiectum sic movens
Prima obiectio: Obiectio Adam
Et istud est contra Adam in quarto in 4to ibi in descriptione peccati tenet quod nullum est peccatum pure omissionis nec stat voluntatem peccare nisi per actum positum
Responsio
Arguo sic primo contra illum Sit ita quod deus praecipiat sorti quod habeat a actum ut voluntas sic obligata ad habendum a actum per b hora quo stante ordinet deus non velle concurrere cum voluntate ad alium actum liberum quam ad a quo stante voluntas potest libere non producere a quo stante peccat omissive quia obligabatur ad a et non fecit igitur peccavit et non per alium et per consequens peccabit omissive pure
Item praeceptum affirmativum et praeceptum negativum distinguuntur scilicet quia praeceptum affirmativum transgreditur quis omissive per puram omissionem et praeceptum negativum comissive modo sic non est distinctio inter illa
Item deus praecipit sorti quod velit a et sortes non vult a igitur sortes peccat consequentia est bona et cum antecedente stat quod sortes nullum habeat actum voluntatis quia stat cum prima parte quod nullum habeat voluntatis actum transgreditur et sic sortes nullum habet voluntatis actum et tamen peccat igitur pure omissive quia peccat et non per actum igitur
Responsio Adam
Contra arguit adam primo deus nullum etc ultra arguit adam primo nullum "deus nullum remunerat per declinare praecise igitur nullum dampnat per non factae bonum praecise" consequentia tenet quia deus promptior est ad remunerandum et miserendum quam ad dampnandum antecedens probatur quia ad impleto praeceptorum negativorum non est sufficiens nisi per actum aliquem positivum
scilicet nisi sit actualis mali detestatio non est prohibitionis vel praecepti negativi ad inpletio quia alias sequeretur quod quilibet infinite mereretur qui est in caritate quia infinitorum malorum prohibitorum nullum facit igitur infinita praecepta ad implet igitur infinite meretur Item dato praecepto non sit actualis contemptus non videtur esse transgressio 2o omnis iustitia est positiva operatio boni vel positivo declinatio mali igitur omnis iustitia erit positiva operatio mali vel positivus declinatio boni
Responsio ad Adam Guillelmi Altissiodorensis
Respondet auticiodorensis negando consequentiam et quasi simul ad utrumque scilicet negando utramque consequentiam primo ad 2m omnis iustitia etc causa est quia ad veritatem plus requiritur quam ad vicium vel viciose operandum Ideo dicit philosophus quod difficile est attingere signum Infinitis autem modis contingit a signo recedere Ideo bonitas consistit in conformitate ad rectitudinem rationis vel divinae legis cuius obliquitas infinitis modis potest contingere quia ad bonitatis actum negandum requiritur bonitas ergo sed etiam concursus omnium circumstantiarum bonarum debitarum eo secundum dicta non rectae rationis Ad malum sufficit quod sit malus degenere vel sufficit quod defectus circumstantiae debitae in esse unde nulla iustitia est quin ponatur aliquid positivum et aliqua in iustitia potest esse sola privatio vel carentia debita circumstantiae
Responsio Adam
Contra hoc replicat adam ponendo casum quod alicui existenti in caritate praecipiatur quod nullum habeat actum ex quo casu vult deducere quod sicut contingit peccare sine actu positivo Ita mereri et per consequens solutio invalida quia sp?tur quod sit in caritate et per consequens si concedas unum etc habens reliquum concedere
Responsio Plaoul
Respondetur quod casus non est possibilis de lege communi scilicet quod debetur praeceptum quia quod aliquis obligetur ad non diligendum deum super omnia pro mensura temporis repugnat legi statute igitur illa obligatio non est possibilis secundum legem currentem quia loquimur secundum legem statutum
2o potest dici quod in isto casu meretur nullum penitus producendo actum sed quia hoc est contra communem legem ideo non repugnat solutio
3o potest dici quod stante hoc casu quod staret quod creatam meretur per aliquem actum positivum quo velit conformare praecepto dato igitur ex in advertentia excusaretur et meretur scilicet ex inconsideratione habitudinis sui actus ad praeceptum et obediendi promptitudine
ultimo diceretur quod ex casu suae non sequitur quod creatura mereatur vel demereatur nam ibi est specialis positio casus quia non sequitur ex lege et est praeter legem unde consequentia non valet sortes operatur ex caritate igitur meretur vitam aeternam ideo si ponatur casus extra legem Respondendum est secundum rigorem logice sed bene sequitur iste diligit deum super omnia ex caritate et lex posita stat igitur etc quia simpliciter loquendo staret quod deus non vellet actum illum praemiare et sic patet ad ratione adae
Secundo obiectio
Secundo arguitur scilicet voluntas potest esse sine actu et pure omissive peccare in aliquo tempore eadem ratione in duplo et in triplo et sic per totam suam vitam et sic voluntas potest semper stare sive actu
Respondetur dupliciter primo quod absolute consequens non videtur impossibile non dico de primis motibus naturaliter ab obiectis causabilibus sed de liberis non videtur impossibile quin possit voluntas sine actu stare et quia ratione respectu primi dictaminis eadem respectu 2i et sic consequenter
Aliter respondetur quod non sequitur voluntas respectu huius obiecti nunc sibi praesentati potest nullam habere actum ergo semper potest sive actu persistere et hoc ratione humanae fragilitatis quia licet respectu cuiuslibet potest elicere et respectu huius potest elicere vel non non tamen est in potestate sua simpliciter non elicere stante praesentia obiectorum
Tertia obiectio
Arguitur iterum per aliam rationem contra conclusionem quam facit alius doctor quia sequitur quod peccatum omissionis esset infinite modicum et infinite remissum per consequens minus grave quam veniale probatur consequentia sit ita quod sorti et platoni sit datum praeceptum quod eliciant actum et circa obiectum a et sit ita quod sortes ommittit pure negative mullum actum eliciendo plato vero positive contemplando nolendo actum elicere circa a Arguitur sit plato peccat praecise finito nolendo scilicet se?dum idem et si actum remissiorem nolendo eliceret minus peccaret et sic consequenter et quantum venerit gravius peccabit quam sortes igitur sortes in infinitum modicum quia peccatum platonis includit aliud omissionis et ponit aliud positivum commissionis
Respondetur negando consequentiam ad probationem quia plato peccat solum peccato finitae malitiae concedo et minus peccaret eliciendo etc concedo sed non est in eadem proportione remissius ita quod plato peccat circa latitudine non tota latitudo malitiae est in intentione actus igitur etc quia intentio actus non est tota malitia quia non proportionabiliter latitudo malitiae c?ord?et latitudinem intentionis actus quia plato cor?debet praeter hoc omissio et sic illud est pars scilicet positivum ut si adigito sortis auferatur medietas propter hoc non efficitur in duplo mor? et sic in proposito quia tota latitudo malitiae non est nisi pars culpae
Quarta obiectio
Consequenter arguitur contra tertiam propositio Et inducitur prima ratio facta in principio quaestionis nam voluntas per sic resistere et frequenter habituatur et facilitatur ad melius postea resistendum ergo per actum positivum consequentia patet quia habitus non generantur nisi ex actibus igitur si generatur habitus sequitur quod ex actibus igitur non per purum non velle
Responsio
Respondetur multipliciter primo quod in isto casu bonitas non habituatur ad resistendum nam hoc convenit sibi ex sua intrinseca libertate quod proposito illecebra potest nullum actum elicere igitur nullum actum eliciendo non habitu ??? sed semper ex intrinseca libertate sua provenit quod potest non sequi
2o dicitur quod ut plurium voluntas resistit per actum positivum Ex quo in ea generatur habitus si tamen casus fortificeretur quod per nullum actum tunc non habituatur sicut dictum est
3o diceretur quod non est necessarium quod habitus semper producantur ex actibus quia licet ad actus sequantur habitus non oporteret quod actus producant habitus 2o dato quod omnis actus relinqueret habitum tamen et causabilis sine actu scilicet per voluntatem sive positive sive negative se habeat producit dispositionem per quam facilitatur dum alias contingit obiectum occurrere
4o dicetur et magis apparens et magis probabilis responsio quod in isto casu quod in voluntate nullus penitus generaretur habitus 2o in intellectu generaretur habitus scilicet dictativus huic est resistendum vel hoc non esse prosequendum et sic ho est verum quod intellectio qui habitus ratione suae intensionis iuvat voluntatem ad resistendum id est dictat hoc nunc non esse prosequendum et sic hoc est verum quod intentio notitiae actualis vel habitualis iuvat voluntatem ad intentionem actum producendum et sic est talis habitudo intellectus ad voluntatem quod et actus et habitus iuvant scilicet qualitercumque contingit voluntatem se habere numeraliter per intellectum conformiter dictantem finis lectionis