Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 134, de Incarnatione
Propositiones ad videndum habitudinem virginis gloriose ad incarnationis mysterium
Prima propositio
Sit prima propositio Quamvis virgo benedicta in aeterni verbi temporali conceptione infinitae concurrerit causaliter non fuit tamen possibile pro eandem mensura ordinem naturae servare quantum ad superiorum primam productionem
Prima pars probatur iuxta imaginationem vincencii in suo speculo historiali libro 7mo capitulo 77o ubi ponit quod spiritus sanctus superveniens in virginem gloriosam ei in suo mente contulit 4or actus producendi scilicet decisionem solidationem conversionem et formationem Ita quod de ipsa materia fuit decisa solidata in carnem conversa et conformata et ad haec quatuor concurrat virgo glosa pro declaratione sit haec propositio in eodem instanti adaequate caro christi fuit concepta et assumpta ita quod non est ymaginandum quod prius fuit concepta deinde assumpta animalis virgo gloriosa non genuisset christum sed potius sumptum carnis pro disposite
Secunda propositio
2a propositio in eodem instanti fuit caro assumpta et animata Et quo patet quod in eodem instanti totum incarnationis misterium fuit completum et celebratum et vel eodem instanti adaequate genus huiusmodi deo peccati et toti c?avitati verus filiationem haec enim est fidei positio quia nisi sic virgo gloriosa non fuisset nunc assumentis sed praeexistentis
Tertia propositio
3a propositio quae est declarativa primae partis Aliquid fieri subito quod naturaliter est solum successive factive est respectu potentiae facientis infinite vel vigoris infiniti quia tam naturaliter activa respectu habentis resistentiam non potest subito agere nisi virtus eius sit infinita Et sic ex hoc quod illa quae solum naturaliter erant successive factibilia virgo gloriosa concurrit in instanti ideo modo infinito
Quarta propositio
quantum ad hoc et est prima pars contri?is pro declaratione 2ae partis si ordo naturae est talis quod ex sanguitudine generatur materia scientialis et ex illa embrio cuius forma vegetativa et consequenter alia sensitiva et ultimate intellectiva sic quod priores non moveant cum sequenti tunc clarum est quod impossibile fuit hanc subito ex sanguitudine carnem humanam generare
Corollaria
patet quia tunc sequeretur quod in illos instanti generationis formae mediae essent et non essent quod essent patet quia generantur quod non oportet patet quia non stat servando ordinem naturae quod cum anima intellectiva remaneant vel ergo oportet quod fuerit transitus ab extremo ad extremum nam servato communi ordine ut immediate de sanguitudine facta fuerit caro vel quod formae mediae fuerunt simul et subito productae ergo magis verisimils est inmediatus tam situs
Sequitur hanc copulativa esse possibilem continuitas a ad b solvitur vel a separatur b vel discontinuatur et tamen summe distat a b quia instanti incarnationis verbi a sanguitudine existente in capite separatur et generabatur caro in loco generationis et qua ratione darentur locus certe quantitas potest dari triple etc in infinitum et sic staret illatum
Sequitur quod sanguis virginis gloriose convertitur in carnem et tamen in illo non est quia in transmutationibus subitis pot passo attribuitur ultimo
Sequitur virgine gloriosam plus habere rationem parentis respectu verbi dei quam alia mater respectu sui filii patet quia iuvante spiritu sancto modo gloriosa etiam aliquo modo supplet effectivam causalitatem patrem seminis disponentis ad corporis formationem ergo ultra communem cursum mater matrem habet specialiorem concursum quam alia mater respectu filii
Secundo nam ut tactum est virgo gloriosa concurrat altiori gradu ymaeo in infinitum quam quaecumque alia quia infinito modo et subito et aliquo gradu causalitatis non communicato alteri creaturae ergo scilicet magis debet attribui ratio parentis respectu sui filii
Sequitur quod virgo gloriosa dei magis debet dici genitrix dei et quod genuit deum quam quod aliqua nostro genuit suum filium quia ista denominatio genera est suppositibilis ergo competit filio dei igitur habet maiorem concursum virgo gloriosa quam quaecumque alia mater respectu sui filii
patet haeresis nestorii quia concessit quod virgo gloriosa fuit mater v negavit tamen quod essent mater dei quae in esse suam synodo procur?ove sirillo hareticus fuit condempnatus damascenus tertio suarum dicit hance esse negandam virgo gloriosa est christus toctos id est genitricem negat ad sensum nestorii et contra eum et ideo non sunt qui sit dei et est idem suppositum verbum dei et christus quia eadem persona Ideo dicit quod nedum virgo est christi tocton sed theostocton
Sequitur quod partus virgineus continet evidenter totam residuam latitudinem humanae generationis 10 metaphysicae omnia eiusdem igitur habent ad primum in illo modo iste concursus est infinitus igitur continet etc
Sequitur quod probabile est dicere quod virgo gloriosa infinitus amore genuerit deum vel filium suum vel concepit eum Clarum est de agnore aeterno de spiritu sancto quia spiritus sanctus conceptus est et ipso specialiter concurrente teste scripturam non tamen conceditur quod sit filium spiritum sanctum vel quod spiritus sanctus sit pater christus tamen dicitur genitus specialiter a spiritu sancto ut excludatur concursus virilis scilicet quod facta est haec generatio sine virili concursu
2o excludatur seditas concupiscentiae probatur quod ex amore filium suum produxerit produxerit ad hoc est hugon de sancto victore et allegatur bonaventura Amor fing?tis in corde virgine ardebat Ideo in carne eius mirabilia facebat Et sic hugo innuit quod amor quem habebat tantus erat quod immutabat et concurrebat ad hanc conversionem Circa hoc potest induci applicando ad statum innocentiae qualiter vegetativa obediat volitive rationali ideo quia fuit reducta obediebat sibi quia sint plena gratia et infinitae causalitatis
Sequitur quod influentialis radiatio planetarum in hac sacratissima conceptione non habuit locum quia fuit concursus supernaturalis requirens causalitatem infinitam causalitatis active et quia sol et alii planetae non subito possunt effectum producere igitur nullomodo active concurrebant
Sequitur quod testimonium albumasar a tam sacro misterio est repellendum ponit enim in sexta parte maioris introductorii quod in signo virginis est puella lactans pueris cuius nomen habens quod quus signum erat in ostendente tempore nativitatis christi Et de dicitur ex hoc quod probatur ex concursu istorum non tamen est admittendus quia falsum medium concludit veritatem quia dispositio caelestis non concurrebat ad hanc generationem dicit halo quod albumasar fuit historia graphus ideo finxit
Quinta propositio
Alia propositio declarativa materiae licet in eodem instanti fuerit perfectissime organizatus complexionatus et animatus ymmo christus homo perfectissimus nihilominus fuerit in illo instanti minime quantitatis unde debita proportio qualitatum etc non determinat sibi certam quantitatem
Contra arguitur auctoritate augustini qui super illo verbo matribus diebus reaedificabo templum hoc autem dicebat deceptio corporis sui et iudaei 46 annis etc dicit augustinus quod hic numero 46 dierum est numerus designans perfectionem corporis christi et aeque perfectio formationem ideo non ab instanti conceptionis fuit perfecte formatus sed tot diebus formabatur in utero
Augustinus intelligit quantum ad augmentum suae qualitatis non quantum ad figurationem et bonam membrorum habitudinem
Sequitur quod christus secundum hominem fuit pulcerimus hominem quia turpitudo provenit ex defect materiae vel agentium vel applicatione causarum requisitarum ad effectus productionem sed materia fuit excellentissima et agentia fuerunt spiritus sancti et virgo gloriosa concursu infinito Cum hoc stat quod distortis et male complexionatis vel viciatis non videbatur quia sicut potentia gustativa respectu gustandi ita etc
Sequitur quod non esset ex prima collatione gabraelis ad virginem ponam primam successivam generationem praecedente incarnationem verbi unde ymaginatio sunt aliqui quod a tempore collationis virginis cum angelo incipit esse decisio et dispositio ad conceptionem celebundam et in primo instanti assensus fuit deus incarnatus vel verbum caro factum et capitur in caro concretive pro homine quia causalitas eorum sufficit in instanti quod natura possit in tempore
Sexta propositio
Alia propositio christus fuit nobilior quam si ex Ioseph fuisset natus et hoc secundum humanitatem quia concursus causalis positus loco patris fuit nobilior scilicet tam ex parte spiritus sancti quam virginis quia fuit infinitus et non infinitus applicatus modo ex hoc oritur effectus nobilitas hoc videtur dicere damascenus in suo 3o Crisostomus quod in ea natum est de spiriu sancto est non materialiter sed effective
Sequitur quod christus habuit omnem nobilitatis gradum plene ei summe Sacundum quod multiplex fuit in eo nobilitas una naturalis et illa est ex dispositione complexionis et bona habitudine potentiarum inter se secundum philosophum primo politicae et natura aliquos genuit nobiles et bene dispositos secundum intellectum et inferiores potentias alios servos sed certum est de christo quod fuit ec habuit bona moralia et gratuita habent etiam parentela nobilitatem de david nobiliori modo quam per propagationem quia concurrant nobiliori influxu quam parentes concurrissent super est alia maior nobilitas scilicet dilectio quam habuit deus erga deum ut hominem vel eius humanitatem ut tali honore dignus est quem voluerit rex honorari Et quantum fieri potuit in ipsum se transformavit et rapuit et fecit participem deitatis quantum fuit possibile
Septima propositio
Alia propositio status virginis fuit excellentior quod aliquis alius status ecclesiasticae gerarchiae patet quia fuit excellentior quantum ad statum quam sit in se status papalis probatur propositio cum corollario quia fuit in secreto consistorio trinitatis ubi revelata fuerunt sibi secreta tangentia providentiam divinam circa regionem spirituale totius humani igitur quia erat spiritualis cum huius medele et regiminis spiritualis et quia non decuit quod unquam expelletur ab hoc consilio ideo remansit sibi revelatio illorum quae tangunt regimen ecclesiae sanctae probatur aliunde quia fuit modo capitis ecclesiae igitur ex hoc habuit quemdam praelationis gaudium quodammodo supra caput licet fuit inferior
3o status maternitatis includit mutuam dilectionem praecipute talis mudi?itatis ubi non potest esse defectus vel error ergo dilectionem singularem virginis ad deum et econtra et hoc ex forma status quod non est in alio ministerio offiiali ut papatus quia stat cum culpa errore etc
4o status gerarchicus ad officiandum in ecclesia militante ordinatur ad statum gratificare specialiter scitum esse talem vel intrinsece talem ideo gratificus est nobilior Sed tals erat virginis quia includebat caritatem ex se quod non est de aliquo alio statu in via Et sic secundum proportionem voluntatis gratuite deberi esse proportio graduum et statuum sed quia humanitus non potest constare ideo non est statutum quod servetur ordo
Nona Propositio
3a propositio virgo gloriosa influit toti ecclesiae dona et virtutes saltis inpetrative et meritorie ut sint tamquam eius filium 2a intelligentia vel habebat motum 2ae intellectiae et habeat disponere totum regimen ecclesiae militantis utrum effective non videtur impossibile Albertus comparat christum sibi qui ubique radiat et virgo recipiens lumen a sole usque radiat licet recipiat a sole hiis excellentiis et habitudine considerantis verisimiliter concluditur quod deus numquam promisit eam aliquo peccato inquiam quia supra omnes creaturas ipsa fuit dilecta et electa Ad hoc sunt auctoritates quam plurime quia in ea fuit celebratum ministerium incarnationis propter cuius praeconium Iohannes fuit sanctificatus in utero quod tunc debet fieri de ista virgine ex qua in qua et per quam hoc sacramentum fuit celebratum Ideo bene resolventi videtur credendum quod non fuit peccato aliquo nec originali nec actuali nec veniali comquata Et dicitur quod virgo gloriosa habuit specialem progativam super papam et licet non fuerit sacerdos habuit tamen modum conversandi cum filio ex quo fuit praesens toti trinitati in incarnatione non est verisimile quod unquam ab ista visione discesserit et consequenter super choros angelorum est exaltata etc