Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 133, de Incarnatione
Conclusio: quod christi humanitas non sit homo nec humanitas et verbum simul sunt homo vel christus
Alia lectio Ex dictis heri patet quod christi humanitas non sit homo nec humanitas et verbum simul habet sunt homo vel christus contra multorum falsam phantasiam etiam reputatorum sed homo est illa simplicissima in divinis 2a persona ita quod christus spiritus pro illa quae est aeterna et ab aeterno fuit et a patre processit nec est agregatum ex duabus naturis ita quod nichil est filius dei quin sit filius hominis et econtra
Sequitur primo quod tales eo possibiles aliquis homo fuit ab aeterno et tamen numquam fuit homo 2a stat cum prima scilicet quod ille numqum fuit homo
2o stat ista quod eius humanitas numquam fuit patet sumendo primum instans incarnationis scilicet sancti tunc ille nunc est homo
3o sequitur quod ille idem ab aeterno et ille idem homo aeternaliter fuit numquam tamen eius humanitas fuit numquam etiam fuit homo et primo nunc est homo
Similiter aliquis homo fuit ab aeterno et ille idem homo aeternaliter erit et est homo et tamen nec habebit nec habuit humanitatem patet in casu in quo iustans incarnationis est uni cum4us durationis humanitatis ita quod illa non esset nisi per instans tunc patet
Similiter aliquis homo creavit animam suam et similiter corpus proprium et organizavit et simul iuxta patet quia verbum dei per quod omnia facta sunt teste evangelio Similiter aliquis homo creavit matrem suam ex qua humanitate sumpsit ista sunt clarissima ymaginationes tamen declarativa ideo ea induco Pro regula proportionata loquendum est de christo respectu suae humanitatis sicut de substantia respectu albedinis quantum ad id quod ad propositum spectat quia sicut substantia agregatum vel compositum ex accidente et subiecto sed praecise est subsistentia cui albedo est unita Ita christus non est agregatum ex deo et humanitate vel humana natura sed est verum cui unitus est humana natura Ideo quantum ad hoc sicut dicimus de albo quod fuit antequam album
Ita de christo quod fuit antequam fuit homo vel christus et ista proportionaliter ymaginatio in hac materia et facilior ad sustinendum non tamen dico per modum accidentis inhaerentis quia deo nichil potest inhaerere nec aliud potest ipsum informare quia non habet potentiam passivam sed ex habitudine subsistentiae quia dicit perfectionem in subiecto nec propter hoc voco eam accidentalem nec proprie essentialem ut dicit durandus
Propositiones
primo non stat sine multiplicatione naturarum creatam suppositori supposito proprio et alieno id est non stat eam in se subsistere et cum hoc in alio sine sui multiplicatione patet nam in se subsistere dicit alteri non inviti ita quod privat vel negat intendentiam vel tendentiam in aliam subsistentiam ex communi doctorum descriptione
2a propositio non videtur implicare quod indiversis locis eadem natura posita sibi invitatur hic et alteri invita alteri scilicet ratione et per consequens per multiplicationem vel replicationem unius naturae in diversis sitibus non videtur repugnantia quando etc quo dato staret humanitatem christi in caelo esse nullo unitam et hic in terra de potentia dei absoluta proprie sumpto subsistere et sibi inviti
3a propositio non videtur implicare quod replicationem naturae binam vel trinam in eodem situ adaequate subsistat in proprio supposito et cum hoc invitatur alieno
Alia propositio quamvis pluribus propriis ypostasibus vel subsistentiis existere sit proprium divinae naturae creatae tamen non repugnat in pluribus alienis subsistentiis subsistere divia est quod proprium est divinae naturae existere in pluribus spiritis tamquam sibi propriis et ydempticis 2a pars dicit etc
primum patet nam divina essentia ex intrinseca ratione sui consistit in tribus sumptis et nulla creatura est reperibilis quae sit una essentialiter et trina suppositionaliter ideo esse in pluribus spiritis et pluribus subsistentiis subsistere est proprietas sequens divinam naturam ratione suae inmensitatis et inmensae fecunditatis quod ita pollulat in 3s
2a pars probatur quia sicut filius terminat dependentiam humanae naturae et eisu subsistentiam ita nulla videtur repugnantia quod ad patrem habeat eandem habitudinem adaequate et ita ad spiritum sanctum et non videtur inplicare quod eadem natura assumpta sit l tribus personis in divinis hanc conclusionem concedunt quasi concorditer doctores communiter
Corollaria
Sequitur primo quod stat multiplicari homines absque novae rei productione patet nam datur natura assumpta a christo suae alicuius rei novae productione stat quod pater assumit causa et sit eius subsistentia quo dato pater erit homo et ita de spiritu sancto
et tunc erunt tres homines et tamen non erit alicuius novae rei productio nec ad intra nec ad extra non ponendo unionem distinctam ab extremis unibilibus contra ockam
Sequitur consimiliter quod stat fieri plures homines absque hoc quod sunt plures animae quia stante unica anima potest natura a tribus suppositis assumi quo stante sequitur numerus ternarius hominum et non est multiplicatio animarum
Consequenter ex ypothesi quod angelus potest etiam naturam humanam suppositare de quo dubium est inter doctores et sic staret sive novae rei productione infinitas sibi homines quia qua ratione ad unum potest terminare eadem ad duo et sic in infinitum
Sequitur ex illo quod virgo gloriosa unica generatione qua genuit ihesum adaequate potuit generare plures filios quia si in eodem instanti patet filius et spiritus sanctus humanam naturam assumpsisset fuissent virginis filii ipsa uniformiter causaliter concurrente
ymmo sequitur quod infinitos eadem duratione et uniformi filios potuit genuisse absque hoc quod aliter causaliter concurrisset quia ex multiplicatione terminum subsistentiam arguitur multiplicatio hominum quia illa est ratio supponibilis et intelligitur stante ypothesi scilicet de angelis Sed quantum ad hoc utrum creatura posset aliam suppositare non habemus fide nec contrarium ideo probabiliter locuti sunt
Difficultas
Circa praesentem materiam sunt plures particulares difficultates una est utrum essentia in esse essentiae possit esse formalis terminus huiusmodi unionis Ita quod sit realiter subsistentia humanae naturae vel ad istum intellectum si per impossibile essentia divina et persona distinguerentur utrum essentia in essentiae potest etc
Tenetur probabilior quod non licet aliqui dicant contrarium radix pro parte negativa videtur probabilior quia terminare dependentiam alicuius naturae est proprietas personalis non reducibilis proprie ad genus causae efficientis nec finalis non reducibilis proprie ad genus causae efficientis nec finalis quia si ad aliquod genus causae reduceretur omnino esset operatio indistincta respectu omnium personarum Opera enim trinitatis adextra sunt indistincta: ideo si terminare dependentiam sic esset consequenter Ideo magis tenendum quod est proprietas personalis quam essentialis ideo essentiae ut si non potest competere nisi secundum aliquam suarum subsistentiarum
dicunt etiam distas utrumque idem suppositum vel subsistentia possit esse subsistentia plurium naturarum probabiliter tenendum est quod sic et consequenter tenent doctores sic verbum divinum est subsistentia humanae naturae Ita simul potest esse angelice vel alterius naturae vel eiusdem speciei Ita conceditur quod angelus potest esse nullus homo et lapis et sic verbum dei esset asinus sustentione matriam asimina et idem homo et angelus et sic consequenter concedendum quod haec est possibilis homo est asinus homo est lapis
Suppositiones vel regulae
prima regula vel suppositio circa hoc nullum praedicatum vel ydeoma inportans deformitatem vel culpam vi huiusmodi communicationis potest deo competere patet primo quia nephas esset dicere quod deus peccaret unde redditur inobliqualis rectitudo etc ut heri dictum est quia illa natura non agit nisi specialiter a deo mota et deus non potest specialiter voluntatem ad malum inclinare
2a regula praedicata denotantia defectus qui esset culpabilis mortaliter in statu innocentiae non communicatur verbo dei vi unionis naturae nec possunt ut sunt primi motus male qui non sunt in nostra potestate qui tamen in statu innocentiae fuisset realiter peccata Ibi enim non fuisset differentia inter veniale et mortale sed ratione nostrae infirmitatis et necessitatis non inputantur nobis ad culpam
3a regula quod praedicata quae sunt natura propria et inseparabilia non possunt supposito communicari sicut esse humanitatem alietatem et sic de aliis praedicatis essentialibus et propriis humanae naturae et ita de alia natura diceretur quod nullum non dicitur humanitas vel animalitas vel natura humana ratione huiusmodi unionis
4ta regula omnia concretiva quae de praesenti competerent naturae in proprio supposito vi talis unionis Et sic apparet quomodo debet dici quod christus verbum dei et deus commedebat et bibebat et esuirebat patiebatur moriebatur
Quinta regula illa praedicata concretiva quae dicerentur de illa natura in praeterito vel futuro tempore coniunctionis ad verbum Etiam dicuntur de verbo vel competunt supposito assumenti ut fuisse nunc passum etc
Sexta regula illa quae dicuntur de illa natura in praeterito vel etiam in futuro ante vel post coniunctionem non communicatur supposito verbi gratia sit ita quod naturam luciferi assumat verbum dei sicut de potentia absoluta fieri potest tunc de praeterito enun?ar concretive quod haec natura fuit dampnata quod peccavit fuit mala male egit quae sunt praedicata suppositionalia sed non competunt supposito assenti quia competunt naturae assumptae ante sui assumptionem Ita proportionaliter de futuro si verbum dei assumeret naturam antichristi illi negatur competit quod realiter peccabit et male aget sed non competit verbo quia illa verificatio erit pro tempore quando erit non coniuncta ita non sequitur haec incipitur peccabit igitur hoc suppositum peccabit
Alia ratio non oportet quod ea quae competunt de possibili naturae assumptae competant vero nisi illa possunt inesse naturae quii tempore quo coniuncta est verbi gratia humanitas christo verbo coniuncta potest dampnari de potentia absoluta et potest male agere nec potest reduci ad actum stante ordinatione et tamen nullum non potest peccare unde ista possibilitas non est reducibilis ad actum pro tempore unionis vel commotionis patet ex hoc quod haec consequentia nulla est christus assumit naturam praestitam igitur christus est praescitas quia natura non dicitur praescita quantum ad praesens praecise unde illa non posset verificari stante unione ita quod non stat quod haec natura semper est unita et quod est praescita quia 2m infert quod peccat peccavit vel peccabit
ultima regula per modum doctrina mihi propositiones concesse per sacram scripturam et ecclesiam concorditer a doctoribus debent absolute concedi et ex poni conformiter ad sensum articuli unde si reperiatur quod christus sit creatura datur regula sic resolvendi et consimiles propositiones id est christus est suppositum habens naturam creatam Si reperitur quod christus non est creatura id est christus habet talem naturam assumptam quod vi ipsius non incipit esse Item christus est passibilis et christus est inpassibilis Iste videntur contradictorie implicite sed resolvendae sunt christus est passibilis id est habet naturam passibilem est in passibilis id est habet naturam inpassibilem et sic resolute non contradicunt Et sic loquuntur quandoque doctores aequivoce quod quandoque concedunt et quandoque negant eadem propositionem Et hoc fuit quandoque ex necessitate quia vigente aliqua haeresi scandalum fuisset uti talibus propositionibus
Corollaria
Sequitur ex praedictis quod humanitas dimissa et ab alio scripto assumpta illud dimissum et suae proprie subsistentiae relinqueretur esset homo et tamen non esset christus quia christus est verbum dei et spiritus praecise pro verbo dei et non pro hac humanitate
potest dici ulterius quod dimissa humanitate verbum dei desineret eo filius virginis quia denominatio concretiva competit de praesenti ratione habitudinis praesentialis modo non sequitur hunc humanitatem tractam a virgine igitur nunc est virginis filius patet ex regulis Et sic haberet patrem solum in divinis et aeternum Infero consequenter quod probabilior posset dici quod homo dimissus scilicet petrus non est virginis filius licet sua natura fuisset de virgine tracta quia tunc non fuit suppositum
Item assumpta ab alio supra cum citatricibus non sequitur quod iste homo sunt passus intente quia natura increatae patiebatur quando non erat in hoc sumpto ideo non communicatur sibi hoc praedicatum
Sequitur ulterius quod si nullum assumeret naturam filii alicuius mulieris non propter hoc esset filius illius mulieris vel non denominaretur patet quia est aliud sumptum quia quod naturae competebat hoc erat in alio spirito Si quaeritur quam habebit habitudinem ad beatam quae sit illa mater si non sit filius eius videtur quod possit secum contrahere matrimonialiter naturae quam quia licet non sit filius nec actuarat sibi in guadu nominato nichilominus modo potest contrahere nam visa intentione legis prohibentis non potest quia est propinquitas naturae licet non sumpti quia natura sua nata fuit de tali muliere ideo non congruit quia secum coniungatur
Consequenter infertur quod haec consequentia non valet verbum assumit naturam 30 annorum igitur est 30 annorum Breviter censendus est aetatis unius diei si assumpsit per unum diem ante quia in praeterito non competit