Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 22, de Notitia [Palantine Transcription]
[Circa primam difficultatem]
In illa lectione 24 visum est quod quaelibet creatura potest concurrere obiective id est potest efficere notitiam suam in potentia perceptiva Nunc videndum ex quo notitia dicitur alicuius obiecti
quod sicut prius tactum est aliqualiter notitia non est intrinsice notitia vel cognitio patet quia staret quod esset sine subiecto de potentia dei absoluta et sic non esset sibi cognitio nec alteri non sibi quia non est potentia cognitivo non nec alteri quia non esset in illo
2o notitia non dicitur notitia in habitudine ad suam potentiam ut subiectivam praecise patet quia staret quod haberent huiusmodi habitudinem et non esset notitia ut si poneretur in lapide et haberet habitudinem formae accidentalis ad subiectum
3o dicitur quod nec in habitudine ad potentiam perceptivam ut activam patet quia prius natura notitia producitur quam immutum vitaliter de potentia dei absoluta posset stare quod non esset cognitio et tamen esset in sua potentia perceptiva ut activa est quia prius potest stare sive posteriori de potentia de absoluta unde esse talis qualitatis est actus primus respectu eius operationis quae est vitaliter immutare quae est actus 2u cum igitur actum primum capiunt ab intellectum et actum 2m a se sequitur quod prius intellectus taliter producit quem??tis qualitatis pium vitaliter immutaret et deus potest ad aliquid prius non concurrendo ad posterius tali priori dicitur consequenter quod dicitur cognitio in habitudine ad potentiam ut est obiecti preceptiva et vitaliter immutabilis unde non ut subiectiva non activa sed ut obiecti perceptiva Ita quod dicitur cognitio ex illa habitudine secundum quam viut potentiam perceptivam cum obiecto etc
Advertendum quod aliqua notitia potest dici alicuius notitia multipliciter uno modo universalis et sic conceptus entis est dei notitia ymmoimmo cuiuslibet rei universalis tantum
2o propter aliquam determinationem ut dato conceptu entis et attribuantur si non determinationes dicendo ens a se vel ens independens vel ens primum huiusmodi conceptus scilicet conceptus entis cum tali determinatione spiritus adaequate pro deo
est de re habetur notitia in particulari per conceptum simplicem adaequatum et singularem et sic de deo mediantibus creaturis potest ymaginariimaginari quod possent haberi talis et de illo post determinabitur
4o est notitia alicuius obiecti non causata ab alia notitia nec alio obiecto sed terminata inmediateimmediate ad obiectum de se cognitum sicut visio dei in batis et in se ipso et etiam sicut fuit in sancto paulo
ulterius advertendum quod differentia est inter notitiam universalem et confusam notitia confusa potest esse sive sit singularis sive universalis unde notitia confusa et notitia de distincta per hoc differunt Quia notitia distincta est causa eliciendi propositiones affirmativas et negativas exemplum ponamus plures de re cognita Cognitio confusa et indistincta est illa quia sic non elicimus plures affirmativus et negativas exemplum ponamus quod sortes videat platonem atau?ta distantia elicere magis particulare individuum qui quod sit corpus et cicero sit proprie seipsum tunc de prima habet notitiam confusam et aliam scilicet cycerone determinatam vel ponamus quod plato sit multiplicatus sic quod sit remote a sorte et etiam propinqua respectu sortis vel quod sortes sit multiplicatus sic quod sit propinquus plato secundum debitantiam et etiam distet saltis multum etiam de eodem huius notitiam confusam et etiam aliam distantiam et determinatam quia virtute notitiae 2ae scilicet distincte potest elicere praedicata affirmativa et negativa essentialia et accidentalia quia sciret quod est corpus animatum et non et animatum etiam quod sit vivens et non planta et sic consequenter et isto modo non potest elicere ex prima notitia scilicet confusa et sic ideo vocatur notitia distincta quae est causa eliciendi iudicia de distinctione illius rei cuius est notitia ab aliis
Sed quantum est de notitia universali si non repugnat quod sit notitia distincta unde posset ymaginari quod notitia secundum vivacitatem intellectus in quo existeret maiorem vel minorem esset perfectior ita quod quanto esset in subiecto excellentiori tanto esset perfectior Ita quod universalitas non includit confusionem quantum est de se sed de ratione sua est quod sit plurimum apprheensio et si non est de sua ratione quod est sic disputata vel indistincta
[Quattuor conclusiones]
prima conceptus non dicitur naturaliter repugnativus ratione similitudinis ipsius ad suum obiectum
2a conclusio conceptus non dicitur repugnativus sui obiecti ratione convenientiae propter editae vel essentialis in praedicatis vel denominationibus essentialibus sibi et obiecto convenientibus
3a conclusio conceptus non dicitur repugnativus sui obiecti ex conditione sua specifica vel ex natura sua specifica Et est contra magister henricus de eutha
Tunc ponitur conclusio affirmativa ista quod conTunc ponitur conclusioceptui creato conventi repraesentare solum obiectum ex modo habitudinem causarum proximarum ad ipsius productionem concurrentium et modo motivitatis potentiae ad obiectum et ab obiecto / vel modo motivitatis obiective eorum scilicet obiectuum et habitudinum causarum proximarum
[Probatur tertia conclusio]
Istud etiam habetur in principio lectionis sequentis Quia oppositum 3ae conclusiones videtur apparentius Ideo primo probo ipsum et per hoc probando illam negativam Arguitur sit stat esse duos ideo conceptus eiusdem speciei quorum un?s non repraesentat quod alter et cum eisdem vel cum similibus causis omnia igitur consequentia nota antecedens probatur duas conceptus quorum unus sit causatus a forte et alter a platone in potentia cognitiva et fuit mere singulares quorum unus repraesentat sorte via alter platonem Isti sunt eiusdem speciei patet quia sunt eiusdem perfectionis adaequate et loquor de illis conceptibus
Item quia causantur in causis cum modo eodem modo dispositis et similibus quia supponitur quod sit consimilis distantia et sic de aliis requisitis ad causandum huiusmodi notitias ymmoimmo unus non posset repraesentare quod alter quia sunt ambo singulares forte diceretur quod non sunt eiusdem perfectionis istud non valet quia causantur a causis eiusdem perfectionis et eodem modo se habentibus et forte diceretur quod licet sint eiusdem perfectionis sunt tamen diversarum specierum Tunc oporteret dicere quod essent duae species eiusdem seu aequales perfectionis et essent diversarum specierum istud non potest stare quia species habent ordinem inter se ergo oportet quod una sit superior et alia inferior quia si essent sic tallaterabiles esset quaedam confusio et non ordo
Etiam species habent se sicut numeri Ita quod sicut non duos esse numeros ita etiam de speciebus 3o ordo ponit in praedicamentis essentialibus qui tamen tolleretur per eundo duas species aequales
Item apparentius arguitur de denominationibus perfecti evum simpliciter et quaelibet talis mere absoluta est medium concludendi illud cui competit esse perfectius quem aliud quodcumque cui non competit esse perfectibus non circetur de loco patet ex descriptione anselmi in monologion 19o libro et conceditur consequenter a theologis 2o supponitur quod ab omni convenientia speciei cum omnibus superioribus specibus etiam deo incluso potest sumi conceptus mere absolutus ut a convenientia hominis cum omnibus speciebus intellectualibus superioribus ad hominem causatur esse intellectum conveniens hominem et omnibus speciebus superioroibus respectu hominis et aliis unde quot sunt species tot sunt praedicata perfectionem dicentur simpliciter convenientia illis in omnibus superioribus quamvis quamvis a?gmo?tis non omnibus talibus sunt nomina imposita et sic illa res dicitur perfectior cui conveniunt plura talia praedicata dicentia perfectionem simpliciter
Sequitur ex istis quod alia positio implicat evidenter contradictionem Nam si conceptus sortis habet aliquam denominationem vel potest habere vel conceptum communem sibi et omnibus speciebus superioribus excludens omnes inferiores et sit b tunc arguitur sic b convenit a conceptui et non alteri nec superiori igitur perfectionem Et eodem modo probabitur econtra nam sicut a conceptus sortis habet aliquam denominationem vel potest habere communem sibi et superioribus Ita conceptus platonis Et per hoc etiam probabitur quod sit perfectior essentialiter quam conceptus sortis per suppositiones positas unde quaelibet species habet convenientibus cum omnibus superioribus ad ipsum aqua fabricatur una denominatio perfectionis simpliciter convenientibus sibi et omnibus superioribus ad ipsum et nulli alteri
[Probatur prima conclusio]
deinde probatur prima negativa quia animalis conceptus lapidis esset formalis similitudo sicut impressio vel ymagoimago sigilli incera et per consequens in illo conceptu oporteret esse distinctionem linea mericoris seu est in re seu obiecto Confirmatur quia conceptus rei extense non posset haberi nisi esset proportionalis correspondentia conceptus ad rem extensam vicem ut totum toti et pars pari correspondet sed hoc est falsum quia conceptus est indivisibilis
[Corollaria]
Advertendum quod in fundamento opposito fundat magister iohannes de ripa aliquas conclusiones contra quas infero Corollaria
primum corollarium non quaelibet entitas in materialis potest esse respectu divinae essentiae species intelligibiles Ipse ymaginaturimaginatur quod ex quo est ymagoimago divinae essentiae quaelibet est species unde anima humana est ymagoimago trinitatis tamen non repraesentat ut species sed solum obiective
2m corollarium non quaelibet entitas immaterialis creata respectu divinae essentiae est notitia intuitiva dei etc sequitur quod daemones essent notitiae intuitivae quod non est concedendum
3m corollarium licet quaelibet res sit obiective dei repraesentativa non tamen formaliter magister iohannes de Ripa tenet oppositum dicens quod quaelibet res sive materialis sive immaterialis qu?tum est ex parte sui est notitia Ita quod si sic posset uniri esset notitia dico quod quaelibet res est dei et totius trinitatis repraesentativa non formaliter sed obiective seu per modum obiecti Res creatae dupliciter repraesentant trinitatem secundum quod trinitas habet duos modos in se existendi non est ad extra effectiva est sic etiam ignis est affectivus et activus Etiam individua natura est quae quaedam efficientia per modum communicationis ut patet de productionibus ad intra et sit est proportionaliter in rebus irratis quae multiplicant de se species et per consequens amorem quae sunt bonae etiam intellectionem et sic in hoc repraesentant trinitatem quantum ad opera trinitatis ad intra ita quod illa communicatio rei creatae diffundendo se est similis communicationem etiam productioni trinitatis ad intra et sic res creatae dupliciter repraesentant triniatem uno modo secundum suas cau?tes effectivas Alio modo secundum suas causalitates obiectivas
Quartum corollarium non quilibet effectus creatus in suo lumine vel in se ipso potest videre divinam essentiam
Quintum corollarium non oportet quod divina essentia 2m omnem denominationem perfectionis simpliciter cognoscatur per aliquam creaturam rationalem naturaliter Credo quod debet esse formaliter utque inprobationeimprobatione unde ipse magister de ripa quod secundum quod intelligentia est perfectior secundum hoc perfectius repraesentat et sic data sapientia in qua concurrerent omnes denominationes perfectionis simpliciter adextra communicabiles absolute quae possent communicare non mo??les illa esset repraesentatio dei secundum omnia praedicata dicentia perfectionem simpliciter adextra communicabilia Ergo dico quod non quia data tali intr?cia non forte obiective Sed si obiective non tamen formaliter patet quia quamvis essent similia tam non haberent nisi rationem obiectivam Et ex similitudine non consurgit formalis ratio repraesentandi