Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 23, de Notitia [Palantine Transcription]
Tres genera notitiae
In alia lectione dictum fuit in praecedenti lectione quod notitia non dicitur sui obiecit notitia ratione suae similitudinis nec ratione convenientiae essentialis nec ratione sensitivae conditionis quarto dicebatur quod est ex modo habitudinum causarum notitiarum proximarum et obiective motivitatis eorum
De prima notitia
unde quintum sufficit ad propositum triplex potest ymaginariimaginari notitia prima increata quae est proprie deus 2a est notitia immediate causatur ab obiecto intuitive 3a est causata ab obiectis sensibilibus et vocatur abstractiva Quantum est de prima notitia si quaeratur unde est notitia dicitur quod ipsa est cuiuslibet veri notitia necessaria Ita quod habere necessaria ipsa est cuiuslibet veri notitia Et hoc etiam immensitate suae perfectionis licet bene est notitia respectu contingentis istud consurgit ex duobus
primo non stat quod potentia intellectiva simpliciter perfecta et sive actuata sit purus actus sive perfectus qui cognoscat esse cognoscibile nam si aliquid esset quod ipsi non posset cognoscere vel quod posset noviter cognoscere non esset talis quia hoc repungnat actui purae et universaliter perfecte 2o fundatur et hoc in particulari et universali et super eminenti omni virtuali continentia Nam deus est fons architipus Ex isto sequitur vel habetur quod impossibile est aliquid veraciter esse quoniam deus illud cognoscat Nam qualitercumque est vel potest esse taliter in ex ?relum et taliter illud cognoscat deus Quantum ad primum dicit apostolus omnia nuda sunt et aperta oculis eius Quantum ad 2m dicit Ioannes "omnia in ipso vita erant"
De secunda notitia
Alia est notitia immediate de r?mata ab ipsa divina essentia ipsius immediate repraesentativa Sed petitur unde consurgit quod huiusmodi notitia est notitia Advertendum quod huiusmodi notitia suaesive complex sive incomplexa potest dici ad placitum significativa non in quam ad placitum humanum sed divinum et hoc dupliciter intelligi potest uno modo quod deus se habens omnino uniformiter adaequate etiam obiective concurrendo sive etiam effective producit notitias diversas diversarum specierum cum uniformi concursu utrobique producit notitias diversarum specierum et istaita producuntur huiusmodi notitiae ad beneplacitum sic influentis Simile eset inproductione effectuum ad extra unde deus modo immenso agit respectu cuiuslibet effectus ita quod eodem modo influit quantum est ex parte sui producendo virtutem sicut producendo animam intellectivam vel aliam rem perfectiorem Sed ex voluntate sua proveniunt diversitates
Ideo quod haec notitia sit tantae repraesentativa non provenit ex diversitate obiecti concursus in deo Sed ex voluntate dei et sic potest dici ad placitum significativa 2o modo potest intelligi significativa ad placitum in quem dei ad istum intellectum quod eadem notitia adaequate vel duae species essent similes in patria sic se habent quod una sed inficiet plus quam alia ita quod una divinam essentiam et una solum obiectum creatum Alia eiusdem speciei divinam essentiam et duo obiecti creata vel secundum quemcumque numeri voluntatis Ex isto solvetur cum unitate specifica essentiali cum visioni beatorum quod salvaretur diversitas mansionum Iuxta illud in domo patris mei mansiones multae sunt videlicet quod finaretur quod secundum pluralitatem repraesentatorum esseti mansio excellentior et sublimior et sic staret quod anima christi cognosceret omnia quae verbum et tamen notitia animae christi non differet species ab alia notitia quae non esset tot obiector repraesentativa saltis illud posset ymaginariimaginari
De tertia notitia
Advertendum de tertio gradu scilicet de notitia creata ab obiectis vel elicitis ex sensitivis vel intellectivis causatis immediate aut sensitivis ubi advertendum quod notitia specialiter intuitiva creata immediate ab obiecto magis consequitur motivitatem obiectalem in repraesentando ita quod secundum rationem particularem et individualem secundum quam obiectum movet potentiam sed hoc huiusmodi notitia repraesentat verbi gratia capiamus forte tunc secundum quod sortes est sit dispositus in tali distantia et sic de aliis circumstantiis capit notitia quod sit huius repraesentativa et sic sortes causat notitiam sui 2m rationem obiectalem mere individualem et sic causaliter de platone et ales notitiae scilicet sortis et platonis sunt eiusdem speciei et non repraesentant idem et hoc secundum obiectalem rationem individualem secundum quam una repraesentat et non alia Advertendum quod repraesentare sortem non competit conceptu ex natura propria quod sit huiusmodi notitia unde dico quod conceptus sortis potest esse conceptus platonis de potentia dei absoluta ponamus quod unus producta conceptum quem alter et alter econtra tunc habetur conceptus sortis potest esse conceptus platonis unde est sibi accidentale quod etc unde non est solum istum ponibile de cursu obiectuali sed etiam de cursu causante Nam bene stat quod conservatio faceret ad productionem huius ymaginatio magistri peut michi videtur stat in hoc quod conceptus non repraesentat a sua naturali proprietate et sic est sibi omnino accidentale quod est conceptus istius vel illius
Obiectio ad propositum
dico quod odium dei non est intrinsece malum Arguitur quod deus est causa mali quia producit odium et id est intrinsece malum quia illud est hu?ios quia eius operatio est minore creaturarum rationalem a suo sine debito quia de natura sua habet movere in contrarium suus sui et sic habet creaturam naturaliter de ordinare et pers consequens est res intrinsece mala dicitur quod illa consequens de natura sua intrinseca non est odium de quia non est inprobabile quando illa qualis posset esse in mutatio vitalis potentiae volitive et tamen non esset odium dei et est sibi extrinsecum scilicet ex apparentia quod sit odium dei
Alia notitia quae elicitur ex notitia immediate causata ab obiecti materiali
Advertendum ulterius quod huiusmodi notitia de 3o genere quae est mediate causata ab obiecto sensibili et illa sequitur immediate motivitatem obiectalem cum omnibus certum stantis etc Alia est quae elicitur ex huiusmodi notitia causata immediate ab obiecto Restat videre ad quod dicitur notitia ymaginandumimaginandum quod sicut notitia primo modo dicta sequitur motivitatem et causas individuales etc ita ymaginandumimaginandum est de notitia abstractiva quae sequitur in repraesentando motivitatem omnem causalitatem concurrentium ad sui productionem quasi notitia sensitiva differentia tamen est de intuitiva et abstractiva Ad talem notitiam abstractive causatam potentia cognitiva principaliter concurrat et respectu eiusdem notitia abstractiva habet mensurari verbi gratia ponamus quod sint duae potentiae cognitivae quarum una sit in millecuplo perfectior quam alia ut si angelus unireretur negatur et utentur organis corporeis tunc notitia intuitiva causata in articulo et alia causata in sorte semper sequuntur dispositionem motivitatis obiectalis Sed in abstractivis ymaginandumimaginandum quod potentia cognitiva est principalissima causa etc unde eiusdem notitiis immediate causatis ab obiectis scilicet intuitivis potentia perfectior potest elicere notitias abstractivas omni nc alterius speciei et perfectior et sit illa am?l?eret una propositio nam habeat angeluss duas notitias intuitivas respectu alicuius obiecti et sortes etiam duas aequae perfectas respectu eiusdem obiecti et eodem modo repraesentativas ex quibus debet elici una notitia abstractiva in multiplo et alia in sorte tunc exemplo angelus est perfectior etiam effectus erit alterius speciei et sic quia causa est superioris speciei videtur quod producit effectum superioris speciei Et sic stat esse duos conceptus respectu eiusdem quorum quibus est hominis et erunt diversarum specierum
et experientia est in mathematicis inter homines quod unus producit conceptum perfectiorem et alius minus perfectum unde generaliter ad augmentationem consquitur augmentum effectus Et sic consequenter potest dici quod conceptus specificus pro homine convertibilis cum hoc homo potest esse alicuius speciei et alius potest esse superioris speciei vicem secundum diversitatem specierum producentium semper ascendendo Confirmatur quia semper inter conceptum ydealem in deo de homine et conceptum sortis est infinita latitudo possibilis et possit semper elici conceptus magis perfecti et sic stat esse conceptum seu tantum simpliciter unitatum et sibi correspondere conceptus diversarum specierum sed unum est quod illi sp?unt pro eodem Sequitur quod secundum proportionem perfectionis potentiarum pauciores notitiae requiruntur ad causandum notitias abstractivas quia semper superior indiget paucioribus iuvamentis potest consequenter dici quod potest dare potentia abstractiva quae ex quantitatem notitia intuitiva potest eliciere conceptum dei sibi proprium unde sicut creaturae habet ordinem ad deum ita notitiae creaturarum habent quandam causalitatem primam respectu notitiae dei et quia potentia ita excellenter perfecta potest percipere huiusmodi habitudinem potest etiam etc Et quia potentia nostra est debilis requirit plures notitias Et sic consequenter secundum quod positae sunt magis debiles 2m hoc plures notitias intuitivas requirunt ad causandum notitias abstractivas
Tres modi notitiae abstractivae
Advertendum quod multipliciter potest elici notitia uno modo quod ex una alia convertibilis tamen cum prima verbi gratia ex notitia sortis apparentis secundum omnes circumstantias accidentales intellectus abstrahere conceptum absolutum convertibilem in pr?ndo quia ambo praecise pro sorte supponunt Aliquando abstractiva licet non spiritus convertibiliter pro illis pro quibus notitiae aliquibus causatur tamen pro eiusdem licet etiam pro aliis et sic fiunt notitiae universales 3o potest fieri notitia abstractiva omnino specialis pro aliis et nullo modo pro eisdem pro quibus sp?ut notitiae primae a quibus causatur unde datis certis notitiis requisitis potest causari notitia quae nullo modo sit notitia illorum quorum illae notitiae sunt aliquibus est huiusmodi notitia abstractiva causata vel ab aliquo illarum Isto modo causa notitia dei Nam ex notitia creaturarum vel notitiis creaturarum notitia de elicitur causatur inde vigore intellectus abstrahentis et non supponit etc unde est quod potest concurrere aliqua notitia consequens quae supponeret pro doe ut notitia entis sed non est in?crem et sic modus est magis diffinit
Circa 2m modum est dubium utrum sit aequalis ordo notitiarum sit abstractarum quod una dependeat ab alia et utrum notitia simpliciter determinata dependeat etc Dico igitur probabiliter quod notitia sortis individualis et determinata non praesupponit aliquam aliam notitiam universalem nec praesupponit singulare vagum nam in sensu potest causare immediate notitia sortis et causabit speciem suam determinate in potentia intellectiva et producetur notitia singularum determinata quia exemplo agens est sufficiens et unde applicatum non videtur quin posset immediate causare notitiam singularem determinatam Cum hoc stat quod facilius est rem in universali cognoscere quam in particulari unde duae potentiae quarum una esset perfectior alia haberent diversas notitias de eodem obiecto sint materiae vi deus et quasi caecus et tantum vi deus non aequae perfecte per?c/tip?et Quantum est de ordine notitiarum universalium inter se dato primo universali sicut eius dicendo. utrum sit processus in infinitum de hoc postea dicetur
Circum textum
Circa textum scilicet distinctionem 21am quae incipit hic oritur quaestio Advertendum quod utendum est modo loquendi ecclesiae sanctorum doctorum prima quae solus pater est tantus quanta est tota trinitas unde Schaton distingueret si sic intelligeretur quod pater et nullus alius esset sa Ideo alter intelligatur Solus pater etc pater in se captus ex sua perfectione intrinseca excludendo omnem aliam perfectionem est tantus quantus est tota trinitas et sic debet dari talibus propositionibus intellectus et debet removeri intellectus vocalis qui posset capi ama?e intelligentibus
Et sic potest dici iudicio meo quod illa debet capi quod ut est de excluso subiecto et non possunt exceptum