Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 57, de Trinitate
Propositio: sola divina natura summe identice[?] est omnis perfectio sibi possibilis
Alia lectio 65a Sicut tactum fuit in lectione praecedenti trinitas personalis est una de conditionibus propriis naturae inmensae et in eadem specie res infinita habet aliam proprietatem quam finita ergo non mirandum si huiusmodi naturae competant proprietates numerabiles et infinitae
ponitur ista propositio quod sola divinae naturae summae ydemptitate est omnis perfectio sua sibi possibilis cum hoc est quaelibet perfectio inmensa Quantum ad principalem partem satis patet ex tractatis circa 3am distinctionem quod ubi dictum est quod deus est inmensae perfectionis et simpliciter et universaliter perfectus ita quod quidquid est dignitatis et perfectionis est sibi attribuendum et hoc est magnae perfectionis scilicet habere omnem perfectionem sibi possibilem ergo sibi competit quia obiectum includit perfectionem et carentiam
Et sic ibi deducebatur quod inpossibilis est pluralitas deorum quia de ratione dei est quod habeat omnem summam perfectionem possibilem
2a pars patet scilicet quod nulla alia res etc patet ex comparatione creaturarum ad causas efficientes finales formales et materiales nam quaelibet creatura indiget causa efficiente et ab alio recipit suam perfectionem et indiget conservatione
Iterum creaturam maxime perficitur per sui finis adeptionem et cum alias non sit suus finis sequitur quod non habet omnem perfectionem sibi possibilem
Corollaria
Primum corollarium
Nulla creatura esset omnis sua perfectioSecundum corollarium
Esse simplex proprie causando non est ad extra proprie praedicatum communcabile2m corollarium esse simplex proprie loquendo non est praedicatum adextra communicabile patet quia non potest dari aliqua creatura quin habeat habitudinem dependentiae et compositionis licet non realis tamen propter inmensum quaedam ex quo consurgit repugnantia simplicitatis sic quod esse simples est de praedicatis perfectionalibus deo propriis immediate dicentibus inmensitate perfectionis ita quod quaelibet tale est medium concludendi quod sit inmensae perfectus etc
Tertium corollarium
Supremum gradum est omnino indivisibils gradus perfectionis3m corollarium Quamvis in qualibet creatura supra materiam primam semper ascendendo potest concedi quod reperiatur maior latitudo dependetur et potentialitas supra tamen supremum gradum est omnino indivisibilis gradus perfectionis prima pars patet quia quanta res est dependentior tanto est potentialior id est tanto habet plures potentias quodammodo specifice distinctas patet nam species superiores percipiant naturam inferioris ut species humana percipiat naturam non viventium ut anima est forma etiam ad modum vegetabilium nutrit corpus et hoc non est nutritive et cum angelis participat nutritive et sicut talis gradus in natura corporali ita in spirituali unde licet angelus non inhaereat non tamen est negandum quin sit inhaesivus etiam quin sit vegetativus sed ex statuto divino et quia non congruit ordini unium si non exercent talia
2a pars scilicet quod extra huiusmodi latitudinem patet de deo unde ymaginor quod non est de deo sicut de creatura In deo omnes potentiae et actus ad intra sunt formaliter idem quia totum intellectuale et formaliter lux quia nisi sic non esset simplicissimus ymmo haberet aliquas conditiones humanitas quod non est sibi attribuendum
Quintum corollarium
Aeternitas excedit in duratione totam latitudinem temporis imaginarii infinitamQuintum aeternitas sit duratio omnino simultanea simplicissima et indivisibilis patet per boetii 5to de consolatione "Aeternitas est interminabilis vitae tota simul possessio" ibi ponit ad propositum quod aliud esset semper mundo coextitisse et coexistere deo in futurum quam mundum esse aeternum Anselmus deus sua duratione est ante creaturas et est post creaturas perpetue duraturas non quidem temporali duratione sed in infinitum perfectiori modo quam sit successiva duratio Advertendum quod huiusmodi duratio posset ymaginari esse tempus licet non sit similitudo sufficiens dato etiam quod semper fuit tempus ymaginemur quod per modum lineae infinite et concurrat ad punctam sic de corpore christi quod punctualiter concurrit sub quolibet punctus hostiae Et potest ymaginari quod concurret cum omnimoda simplicitate sic quod sit indivisibile tunc esset ymaginatio aeternitatis Sicut si ymaginaremur quod unum coprus infinitum sicut corpus christi realiter in infinitum contineretur sub quolibet puncto temporis finiti
sequitur quod si deus ab aeterno produxisset intelligentiam perpetuo duraturam illa non esset aeterna causa est quia sua duratio divisibilis quod praesens potest seperari a futuro ita quod in aeternitate totum est simul sic quod non potest fore separari ab esse et sic aeternitas includit totum simul et inseparabiliter scilicet esse fore et fuisse et sic non est de duratione cuiuscumque creaturae quia quaelibet potest non esse et sua duratio est partibilis et potest non esse
Sextum corollarium
Quod Pater et Filius sunt idem gradus perfectionis simpliciter et sunt idem gradus indivisibilisSequitur quod pater et filius et spiritus sanctus sunt habent eandem durationem et aeternitatem et per consequens filius aeque primo est sicut pater et quaelibet persona est aeterna et aeternitas et illa non est partibilis et per consequens filius et spiritus sanctus aeque primo sunt sicut pater durative
Sequitur quantum divinis non debet ponit prioritas originis quo ad signa vel instantia sicut doctor subtilis ymaginatur unde ymaginatur quod quia adintra est emanatio personarum oportet quod servetur ordo naturae et naturalis prioritas patet debet considerari in primo signo et quia filius emanat patre filius consideratur tamquam secundum signum seu instans et 3o spiritus sanctus Istud non stat quia eadem duratio adaequate correspondet cuilibet ergo absolute aequae primo quilibet eorum est
Item instans originis quodcumque signetur illud est idem cum instanti aeternitatis et est formaliter aeternitas igitur est omnium trium personarum mensura vel capiamus 2m instans quod mensuratur personam filii oportet quod sit aeternitas ergo erit communis omnium personarum mensuratur
Item sequeretur quod aeternitas praecederet filium aliquo modo et esset prior filio quia aeternitas mensurat patrem pro primo signo ergo est ymaginabilis aeternitas quae est extra durationem filii
Septimum corollarium
Productio personarum divinarum naturam poni potentialitatem successivam vel etiam mutationemOctavum corollarium
Licet divina essentia sit ad intra communicabilis, non tamen ad extraConsequenter propter difficultatem tantam in uno argumento de productione filii ex quo producitur a patre videtur imitari Advertendum qudo productio vel generatio in creaturis multa importat de communi concursu scilicet modum agendi limitatum quod productio vel generatio et inceptione rei quae producatur etiam indigentiam et dependentiam effectus a sua causa etiam communicationem perfectionis
Breviter omnes habitudines dicentes imperfectionem in creaturis debet removeri et sic idem quod rem?am scilicet communicare perfectionem non tamen indigenti non dicit inperfectionem ubi recipiens non est indigens et ubi communicans communicat illam perfectionem quam habet Radius dependet a sole et licet sol communicet radio perfectionem non tamen perfectionem conservativam sive in illo casu radius non dependeret a sole sed haberet sufficientem virtutem et perfectionem conservativam et sic licet pater producat continue filium filius tamen non est indignes quia est aeque primo perfectus sicut pater qui est summe sufficiens et habet totam nobilitatem patris ideo non dependet a patre et non indiget perfectione quia habet eam unde indigentia non est nisi respectu boni existentis in alio non habenti ab indigente et sic res non dicitur dependere ab alio nisi quod caret bono existente in alio non habito a dependente Ad emanationem tamen non sequitur productio et illa non includit conditionem quamcumque imperfectionis quia omnis perfectio est l in filio quae est in patre cum hoc quod producitur et sic non oportet filium mutari nec dependere Ideo respondetur quod filius non est mutabilis nec dependens quia tota auctoritas in patre quae dicit perfectionem est in filio etc
On this page