Text List

Lectio 56, de Trinitate

Lectio 56, de Trinitate

Rationes quod Deus non est universaliter perfectus

Alia lectio de materia trinitatis et praemittit aliquas rationes spectans aliqualiter ad materiam tactam Circam 3am distinctionem rectificata est investigatio humana circa materiam primae distinctionis quantum ad felicitatem et dei diligibilitatem

nunc consequenter ut magis appareat obiecti diligibilis conditio inducendae sunt aliquae rationes ex parte investigationis humanae ad inducendum quod deus non est bonum universaliter perfectum

Quod Deus non est summe simplex

Arguitur primo sic deus non est universaliter perfectus igitur antecedens probatur quia deus non est summe simplex igitur non est summe perfectus consequentia tenet quia summa simplicitas dicit perfectionem antecedens probatur multipliciter

primo quia deus est mutabilis igitur antecedens probatur multipliciter primo nam deus est generalis igitur mutabilis consequentia tenet pro tanto quia generatio est species mutationis utque 3o physicorum et in post praedicamentis

2o deus est realiter unibilis ergo mutabilis antecedens probatur quia de facto est naturae humanae vi cuius oi unionis per modum naturae recipit concretivas denominationes

Et sicut conceditur quod ad intra potest esse ergo ita videtur quod potest concedi quod potest esse adextra per modum formae communicatio ergo non est sit summe simplex

3o deus est plures res distinctae et non est summe simplex consequentia tenet quia summa simplicitas excludit omnem distinctionem et pluralitatem

4o deus videtur constitui ex essentia et proprietate relativa ergo non est summe simplex antecedens probatur quia pater non potest differe a filio nisi per quandam differentiam ipsius constitutionis quia si esset praecise essentia nullo modo differet a filio ergo oporteret ponere in eo aliquod distinctum ergo non est summe simplex

Quinto ex variis modis principiendi ad intra concluditur distinctio formaliter inter principia elicitiva scilicet inter intellectum et voluntatem et qua ratione inter intellectum et voluntatem eadem ratione inter omnia alia attributa et per consequens in ipso est infinita diversitas

Invocatio pro divino auxilio

Invocato divino auxilio protestando quod non intendo aliquod asserere pertinaciter immo nichil intendo asserere nisi sit in scriptura sacra et a doctoribus positum sed solum probabiliter disputare

Divisio Quaestionis

Et primo praemittam quaedam generalia praesenti materia conferentia etiam materia de praesentia 2o particularibus tractabo de divina simplicitate et eius perfectissima cognitione 3o ostendam productionem personarum ex radice summae nobilitatis et perfectionis procedere etc

Tria principia

Quantum ad primum praemittenda sunt tria alias tacta quibus debet uti theologus et ad quae debet resolvere materias quasi omnis

primum principium est quod deus est simpliciter inmensus et inmensae perfectionis

2m quod valde fragilis est virtus humanae investigationis

3m quod praemittit boecius de trinitate tractaturus scilicet erudi hominis est secundum unumquodque genus materiam habere vult dicere quod in unoquoque genere sciendi est veritatem investigandi debitus inquisitor debet inquirere secundum quod materia requirit etiam contentari de possibili modo cognoscendi veritates in tali genere

hoc idem ponit philosophus primo ethicorum 2o capitulo sub istis verbis disciplinati enim est in tamen certitudinem inquirere 3m unumquodque genus et natura rei recipit proximum enim videtur mathematicum persuadentem Coevus inquisitionis mathematicae requirit evidentem demonstrationem materia moralis quia est de actibus nostris non patitur tantum evidentiam aristotelis 2oce In sumit quaere acrobologiam id est certitudinem mathematicam est impedimentum

denus Circa hoc Boetius introducit qualiter philosophi ex propriis sic argumentatur sortes est homo plato et cicero sunt tres distincti homines modus arguendi est valde bonus in hac materia Sed non sic debet argui in materia divina sed sic pater est filius deus filius est deus et spiritus sanctus est deus ergo non sunt tres dii sed unicus deus Ecce quomodo contrariis modis arguitur in diversis modis inquirendi Ex hoc arrius et sabellius erraverunt sex defectum modorum inquirendi variorum in diversis generibus

Arrius arguit sic pater est deus filius est deus spiritus sanctus est deus ergo pater filius et spiritus sanctus sunt tres dii distincto ergo deceptus est ex falsitudine creaturarum et non considerans quod secundum diversitatem nostrarum oporteret variare processu cecidit in errorem istum scilicet quilibet personarum distinguitur essentialiter ab alia unde ymaginabatur quod solus pater habuit divinitatem etc ymaginabatur filium creaturam nobilissimam tantum post deum et spiritum sanctum

3o loco posuit nobiliem Sabellius posuit confusionem personarum et non posuit eas distinctas unde arguitur haec natura divina est pater et haec est filius et haec scilicet natura divina est spiritus sanctus igitur non distinguuntur unde in creaturis bene valeret talis modus arguendi

Propositiones pro generali introductione

Et sic a simili arguit in divinis et sic dicit quod non est differentia nisi vocabulorum et sic sunt una persona pater filius et spiritus sanctus pro generale declaratione materiae maiori ad concipiendum illud quod inceptum est

praemitto propositionem quod finitum et infinitum in eadem specie diversificantur quantum ad proprietates et proprias conditiones quasi eis intrinsecas ut ita loquar seu quantum ad proprias passiones de ipsis etc probatur primo quia de linea recta finita demonstratur quod potest basis duorum laterum aequalium vel trianguli aequelatori ista est talis conditionis et proprietatis tamen linea infinita non habet istam proprietatem Et sic stat duo individua esse eiusdem speciei differentia praecise penes finitum et infinitum et tamen realiter habent diversas proprietas demonstrabiles de ipsis

Item supposito quod unum infinitum non sit maius alio tamen istud principium falsificatur omne totum est maius sua parte

2o principaliter probatur ymaginando quod puncta realiter possunt componere lineam sicut ymaginatur linconiensis et multi alii ymaginati sunt tunc finita puncta possent componere lineam vel causare patet 6o physicorum Etiam patet per geometriam evidenter tamen possunt infinita secundum opinionem antiquorum philosophorum ergo variae sunt proprietates finiti et infiniti in eadem specie

Item ex finitis mutationibus subitis vel instantaneis numquam causaretur successio sed ex infinitis potest 2m patet in rarifactione scilicet si aliquod corpus rarefiat uniformiter et quod quantitas prae?os non maneat omni sequenti tunc quibus acquisitio et deperditio ut subita et tamen ex illis a causabitur successive mutatio

Item eadem res finita potest fieri infinita et tunc habebit proprietates omnino alias patet de albedine decem gradum pedali quae sit cubita et ponatur quod sit sua quantitas capiatur unus gradus pedalis secundum intensionem et extensionem erit pedalis extrahatur et addatur primae unde quilibet gradus est unius pedis ergo si remanente eadem quantitate superarentur et extrahatur unus extra alium et adiungantur ad latus fiet malus et maius et sic nullus addito et nullus remotus et sic in infinitum et sic induit proprietates contrarias venio

ex istis ad propositum quia essentia divina nedum est infinita in sed etiam quo ad speciem et excedens totam latitudinem omnium creabilium specierum Et sic habet duplicem modum infinitatis quia omnem aliam rem excedit etiam quantum in se est non ergo mirandum si habeat alias proprietates quam res creatae finitae et sic est infinitus excessus quantum ad alia et est ibi infinita quantum ad gradum unde habet rectae proprietates contrarias ad alia quia est independens Et est ibi sufficientissima creatura autem non Nam sicut moreatur quaelibet eset unica persona ita in divinis essentia erit plures personae ratione istarum proprietatum Ideo visis habitudinibus rerum inter se et creaturarum etiam quod creatura habet rationem finitatis quilibet potest persuadere ymaginabilitatem articuli trinitatis

patet quia ex defectu 3ii principii vel ex praesumptione ingenii contra 2m principium vel exigentia divinae inmensitatis contra primum consurgit turbatio in articulo trinitatis ad credendum

Nam illis tribus consideratis non est difficile ymaginari quod illa natura est ita nobilium proprietatum quae nullo modo reperiuntur in creaturis

Sequitur quod excellentiores phy sunt melius dispositi ad recipiendum fidem quam simplices consideratis illis habitudinibus

Sequitur quia illa praedicata quae vulgo viderentur divinae perfectioni repugnare max divinam perfectionem et inmensiilitatem exprimunt

aliqua sunt communia deo et creaturis et illa licet exprimunt perfectionem sive inperfectione tamen non possunt esse medium concludendi rem cui competunt esse infinite perfectam

Alia immediate exprimunt immensitatem perfectionis scilicet esse infallibile respectu futuri contingentis etc et illa maxime exprimunt vel explicant divinam perfectionem

Et ita posset inferri de aliis articulis scilicet vel de neccessitate vel de incarnatione vel corpore christi unde potest persuaderi faciliter consi?tis tribus praedictis scilicet immensitate divinae perfectionis ratione cuius debentur sibi aliae proprietates quam creaturis maxime sublata praesumptione etc Sicut tactum fuit in lectione praecedenti trinitas personalis est una

PrevBack to TopNext