Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 59, de Trinitate
Propositiones contra divinam simplicitatem
Alia lectio 58 Circa materiam trinitatis maxime attendi debet divina simplicitas et unitas ideo quantum ad materiam divinae simplicitatis aliqua videtur ab esse quae tamen consequenter a doctoribus conceduntur quod probatur aliquibus rationibus
Prima
Quod non est identitas rationum formaliumPrimo arguitur sic nam individua essentia est non ydemptitas sed multiplicitas rationum formalium inter se formaliter et realiter distinctarum circumscripta operatione vel consideratione intellectus ergo sequitur quod ibi non est summa simplicitas quoniam summa simplicitas excludit omnem multiplicitatem et pluralitatem
Secunda
Quod in divinis est distinctio essentiae ad personam2o arguitur sic in divinis est distinctio essentiae ad personam ergo ibi est quaedam essentiae et personae compositio et per consequens ibi non est omnimoda simplicitas antecedens ex eo quia de essentia et de personis verificantur contradictoria verbi gratia essentia est 3s personae quia de essentia unde est dicere quod est pater filius et spiritus sanctus et tamen de patre negatur quod sit tres personae et quod sit filius et ita de aliis personis modo maximum medium ad probandum distinctionem inter res est quod aliquid convenit via quod removetur ab alio
Tertia
in Deo est pluralitas idearum3o arguitur in deo est pluralitas ydearum et realis distinctio earum ergo in deo non est omnimoda simplicitas ymmo in deo est ydearum infinitas distinctarum unde augustinus 83 quaestionum 80a ponit quod "alia rationi factus est homo alia rationi equus et alia asinus" ergo sequitur quod in deo sunt variae ydeae variarum specierum formative et factive adextra
ad idem concordant multi doctores apud deum esse pluralitatem ydearum et hoc exprimunt sub aliis verbis dicit apostolus deum sunt rerum mensurae rationes producibilium et regulae fulgores et origines et causae rerum
unde etiam augustinus 3o de trinitate capitulo 66o dicit "quod penes deum sunt mensurae numera et pondera" Ex 41o capitulo de trinitate dicit "apud deum esse regulas aeternas quae scriptae sunt in libro lucis quae est veritas" Et sexto de trinitate dicit quod "filius est ars omnipotentis plena rationum viventium" Et dyonisius in de caelesti gerarchia vocat ydeas fulgores capitulo 2o Et ambrosius in exameron vocat ideas origines et causas rerum
Rationes pro prima propositio: probatio antecedentis
Prima ratio
et primo arguam probando hoc rationibus scoti unde scotus vult probare quod sit aliqua non ydemptitas inter divinam sapientiam et divinam bonitatem et ita de aliis deo attributis Et addit sic Si infinita sapientia essentialiter infinita bonitas tunc sapientia in communi esset etiam simpliciter bonitas in communi Ista ratio est aliqualiter obscura tamen exponetur insolvendo ipsam resolvendo ad sensum clariorem et ideo de ea nichil pro nunc amplius dicam Sed tamen arguitur probando alium vicem quod si infinita sapientia esset formaliter infinita bonitas etc quia infinitum alicui additum non variat rationem illius cui additur Sed consequens falsum quod probatur quia si sic tunc in diffinitione quidditiva sapientiae bonitas poneretur tamquam pars nihil vel esset met eius diffinitio quidditiva
Secunda ratio
2o arguit scotus sic distinctio emanationum personarum divinarum ad intra neccessario praesupponit distinctionem principiorum elicitivorum et non distinctionem rationis tantum quia illa est inpertinens nec realem similiter quia una negetur de alia ergo formalem prima pars patet quia non videtur vide esse diversitas emanationum ad intra nisi esset diversitas principiorum elicitivorum illius emanationis Etiam non videretur quomodo salvaretur quod filius procederet modo naturae et non spiritus sanctus nisi poneretur aliqua distinctio in deo
Terta ratio
3o arguit sic Quidquid est ex se formaliter idem existens principium producendi infinita patet quia si eadem modo se habendi adaequate potest in duo eadem ratione potest in tria et in quatuor et sic in infinitum ex quo cum ydemptitate et eodem modo se habendi adaequate stat quod producat duo sequitur quod potest in tria ut tactum est Et huius exemplum est satis in agentibus naturalibus unde si ignis eodem modo se habens producat duos ignes tunc etiam potest producere tres et quatuor et sic ulterius et ita etiam in agentibus aequivocis
Item spiritus sanctus producitur libere et filius naturaliter et ista varietas non oritur ex modo actuum sicut patet exemplum de actu voluntatis qui licet sit liber tamen hanc denominationem recipit a principio suo effectivo quia huiusmodi actus naturaliter et intrinsece non est liber igitur ad simili si aliqua productio in divinis sit libera oportet quod sit ex parte principii producentis et sic oporteret ut videtur quod huiusmodi diversitas producendi vicet filium naturaliter et spiritus sanctus libere proveniat et oriatur ex hoc quod est diversitas in principiis productivas
Quinto arguit sic aliqua competunt divinae voluntati quae non competunt divinae intellectui et econtra nam voluntas determinat se respectu cuiuscumque positionis effectus in esse mere libere et intellectus non quia intellectus divinus etiam neccessario respectu cuiuscumque intellectio
Et etiam aliqua attribuuntur intellectu dummodo quae non voluntati Nam intellectus intelligit mala et voluntas non vult mala ergo ibi est aliqua distinctio inter eos
Ad idem propositum arguit magister Iohannes de ripa Et primo arguit sic divina essentia est ab aliquo participabilis in esse et ab eodem non participatur in esse viate ergo in deo est aliqualis distinctio inter esse et esse vitae Nam si participatio dei in esse a parte obiecti esset idem et unicus gradus cum participatione in esse vitae tunc non esset distinctio in deo inter esse et esse vitae et per consequens quidquid participaret deum in esse etiam participaret ipsum in esse vitae et sic materia prima esset vita eo quod participat deum in esse et cum idem sit per adversarium participare deum in esse et in esse vitae sequitur intentum
3o arguit sic sequeretur quod in rebus non esset diversis specifica sed res different secundum intensum et remissum praecise probatur consequentia quia ex quo res participant eandem rationem formalem in deo sequeretur quod quantum ad hoc nulla erit distinctio inter res nisi quod una res intensius participat huiusmodi formalitatem et alia remissius et per consequens ex hoc incidendum esset in errorem hunc quod omnes res vivendi essent eiusdem speciei Alias rationes facit magister iohannes de rippa de quibus pro praesenti super se deo Sed consequenter tractando materiam eas meliori modo quo potero introducam 2m quod materia requiret
Rationes ad oppositum trium propositionum
Ad oppositum omnium istorum trium simul arguitur auctoritate beati dionysii dicentis quod circa divina non est aliquid asserendum nisi quod divina docent eloquia et per consequens cum non habeamus ex sacra scriptura vel ex determinatione ecclesiae nec ex eo auctoritate ligante nec etiam ratione communicente quod sic humana distinctio rationum formalium vel etiam ydearum ponenda in divinis sequitur quod nullo modo est ponendo considerata etiam regula anselmi dicentis quod in divinis omnia sunt idem inter se ubi non obviat relationis oppositio ergo praecise inter per scientias relative ponenda distinctio
Item positio distinctionis formalitatum est difficilior quam distinctio personarum divinarum inter se igitur sequitur quod non est ponenda cum fides nos non astringat ad hoc antecedens patet nam mirabilitas positionis trinitatis est ex hoc quod ponit et asserit distinctionem morem realem quam sit distinctio essentialis ponit enim quod argui distinguatur ab alio sic quod haec res fuit haec essentia modo distinctio formalitatum secundum ipsas formalitates ponentes esset adhuc minor quam sit distinctio personarum quia huiusmodi distinctio formalitatum multo plus recedit a distinctione essentiae quam facit distinctio personarum inter se Si igitur distinctio personarum inter se habet sit nobis difficilis et mirabilis ad concipiendum sequitur quod multo plus erit difficile ad concipiendum huiusmodi distinctionem formlaitatum inter se Attento igitur quod fides non astringat nos ad ponendum huiusmodi formalitatis in deo maxime cum aeque bene potest trinitas salvari non ponendo illas sed ponendo ymmo per eas nichil salvatur in divinis quando aeque bene vel melius possit salvari ipsas non ponendo ergo sequitur quod non debemus huiusmodi formalitates ponunt in divinis
Divisio responsionis ad tres propositiones
primum erat de formalitatibus et quid intellexerunt doctores de formalitatibus variae loquentes et varias vias ponentes viam meliorem probabiliorem iuxta posse eliciendo