Text List

Lectio 60, de Trinitate

Lectio 60, de Trinitate

Circa prima propositio: formalitates in Deo

In alia lectione doctores faciunt multas difficultates de formalitatibus quaerentes utrum in deo etiam in creaturis sunt distinctae scilicet utrum in deo divina sapientia et divina bonitas sunt idem formaliter et sic de aliis

Opinio Iohannes de Rippa

recitabo primo opinionem magistri Iohannis de rippa deinde doctoris subtilis

notandum quod circumscripta operatione intellectus quia de distinctione rationum modicum est quia eadem res potest concipi diversis conceptibus in veniuntur quatuor modi distinctionum secundum magistrum Iohannes de ripa

primus modus est essentiarum scilicet quando sunt duae essentiae et una est alia et illa est maxima distinctionum

Alia est minor scilicet realis et non essentialis quando scilicet aliquae res sunt eadem essentia et tamen una non est alia ista distinctio est minor prima quia stat cum unitate essentiae communicat cum alia in hoc quod una res non est alia et differet ab alia quia licet a non est b tamen a et b i communicant in essentia et istae distinctiones conceduntur ab omnibus theologis unde prima conceditur inter creaturas

et secunda conceditur ab omnibus fidelibus theologis sicut distinctio divinarum personarum quia pater et filius et spiritus sanctus sunt tres res et nulla illarum est alia et tamen quaelibet illarum est idem cum alia quia eadem essentia et sic pater et filius et spiritus sanctus sunt idem in neutro genere

3us gradus est distinctio requiret formalium quae distinctius minor est praedictis quia in ista nec naturae essentia de essentia nec res de re nisi cum aliquo addito verbi gratia capiamus bonitatem divinam et eius iustitiam vel sapientiam certum est quod sunt eadem essentia Contra primam distinctionem et contra secundarium sunt idem sic quod bonitas est sapientia quod non quod conceditur in 2a distinctione quia non conceditur quod pater sit filius est tamen aliqualis distinctio ex parte quia cum addito conceditur unum negari de alio Conceditur quod bonitas non est formaliter sapientia quocumque conceptu certum scripto Ita quod ex parte bonitas non est sapientia nec intellectivus divinus non est formaliter voluntas q ita quod secundum ordinem praedicatorum essentialium est ordo talium formalitatum ut primo potest sumi conceptus entis communis deo et creaturae etiam convenientia secundae speciei cum deo potest sumi conceptus consequens illi et deo et quia processus est in infinitum secundum hoc in deo est proportionales diversitas a parte rei

non tamen quod in illius distinctionis unum negetur de reliquo absolute unde nos possemus formare conceptum entis praecise convenientem deo sed non habemus praedicata imposita a gramaticis ideo attribuimus deo praedicatum entis communie sibi et nobis ita breviter quod est diversitas obiectalis in deo et in creaturis secundum diversitatem praedicatorum eius attributorum Sicut si capiamus conceptum significationem deum praecise esse isti conceptu correspondet in deo ratio obiectalis et alius est conceptus secundum quem deus dicitur sapientia et secundum hoc etiam est in deo alia ratio obeictalis proportionaliter et sic consequenter Et ideo aliter se habet deus in esse entis et est alia formalitas in eo quam in esse vitae ymaginemur nisi vitam multitudinem huiusmodi praedicamentorum deinde sic a parte rei convertuntur et supponunt pro eodem tamen est varietas quantum ad modum inmutandi ita realiter est alia et alia ratio obiectalis formalis Advertendum quod licet huiusmodi formalitates sic formaliter sumptae sui vel sic sumptae secundum proprias rationes formales concurrunt ydemptitate duobus primis modis nichilomnius manet aequalis distinctio sicut dictum est

Quartus gradus est minor praedictis quia est plurium graduum eiusdem rationis formalis aliqualiter distinctorum simul unitive concurrentium unde ymaginatur iste doctor quod ratio obiectiva entis secundum suam rationem formalem se intensior uni quam altri ymaginatur quod tota ratio entis secundum suam rationem formalem est idem in omnibus creaturarum Ita quod esse sortis in esse formali est omnino eiusdem rationis essentialis cum esse asini est tamen esse intensius in homine quam in asino et sic terminus transcentibus et denominationibus essentialibus correspondet rationes formalitates compositae ex gradibus Ita quod nobiliorem modum essendi habet angelus quam homo

quantum ad gradus sed sunt omnino eiusdem rationis formalis et sic non distinguuntur formaliter sed distinguuntur sicut gradus eiusdem qualitatis intensibilis qui ponit unitive concurrere exemplum de 2o gradu ut si possunt ydemptificari gradus albedinis stante multitudine ipsorum et ipsas remanentibus vel sub aliis verbis sicut si gradus quantitatis eiusdem rationis speciei concurrerent unitive ipsis remanentibus exemplum de 2o gradu ut si ydemptificentur albedo et nigredo etc exemplum de 3o ut si triangulus et quadrangulus ydemptificentur substantialiter et realiter et nichilominus quilibet eorum remaneat in suo esse distinctio scilicet in esse figurae et sic una essentia esset alia

Conclusiones Iohannis de Rippa

Consequenter magister iohannes de ripa ponit conclusiones

Prima conclusio de Rippa

In qualibet creatura reperitur multitudo graduum eiusdem rationis formalis et denominationis

prima quod in qualibet creatura reperitur multitudo graduum eiusdem rationis formalis et denominationis quia de esse entis in qualibet creatura secundum quod est perfectionis speciei secundum hoc habet plures gradus entis Ita est 2m quod est perfectior secundum hoc habet plures gradus in esse vitae et sic de aliis Infert ex hoc quod in qualibet creatura sunt infiniti gradus unitive concurrentes qui nec realiter nec formaliter distinguuntur

Secunda conclusio de Rippa

Distinctio gradus rationis formaliter et adaequate repugnat Deo

2a conclusio distinctio quarti gradus omnino repugnat deo quia ubicumque reperitur latitudo graduum quantumcumque unitive concurrentium ibi datur intensius et remissius et hoc repugnet divinae essentiae inmensitati Infert ex hoc quod minor distinctio repugnat simplicitati ubi maior non repugnat quia distinctio quarti repugnat et distinctio primi gradus non

Tertia conclusio de Rippa

Quod sicut in Deo, ita in creatura reperitur distinctio formalis

Alia conclusio sicut in deo ita in creaturis reperitur formalis distinctio unde sicut tactum ymaginatur quod secundum numerum praedicatorum essentialium adextra communicalium est numeris rationum formalium unitive in deo concurrentium ita etiam in deo creatura radix sua eset nam aliqua creatura assimilantur deo in esse solum et alia solum in esse vitae quia video esse et esse vitae modo si in deo nulla sit distinctio tunc sequitur ista creatura assimilantur deo in esse vitae quia in deo esse et esse vitae sunt idem formaliter

Quarta conclusio de Rippa

De distinctione causalium rationum

Aliam conclusionem ponit de distinctione rationum creabilium a rationibus formalibus ista tangit de ydeis ideo transio etc

PrevBack to TopNext