Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 7, de Fide [Palatine Transcription]
Recapitulatio argumenti circa periculum credulitatis
Alia lectio 8vi Nota in lectione praecedenti magister petrus fuit indispositus et ergo in lectione sequenti quasi omnia repetivit et melius declaravit Ad argumentum prius factum de sinuente[?] sacramentum modus loquendi est quod sacerdos in tali casu facit simplicem ydolatrareidolatrare Advertendum quod simplicitas qne[?] pro obiecto adoracionisadorationis habet aliquod contentum sub istis speciebus et istud permittitur quia si inducentur ad credendum ypotheticehypothetice ipsi possent induci ad haesitandum et remitteretur in eis devotio dicitur
Responsio ad tertiam rationem secundae instantiae: circa continuationem fidei post instans incarnationis
Erat primum argumentum valde magnae apparentiae quia sit assensus fidei respectu istius christus incarnabitur et continetur usque ad instans
Prima responsio possibilis: responsio Guillelmi Altissiodorensis
etiam Antitinosis dat istam conclusionem solutionem quod ante adventum casti iudaei et praecipue praelati per scripturam satis proprie poterant scientiae adventum salvatoris et appropinquante isto tempore tunc iste articulus christus incarnabitur desinebat esse articulus fidei nec fidem inclinavit ad illum sed ad disiunctum sicut dictum est
pro intellectu solutionis ponantur propositiones prima quanto homines erant simpliciores de tanto citius desiit in eis fides causare assensum quod christus incarnabitur patet quia tanto minus sciebant scripturas Sequitur quod citius inclinabantur ad ad credendum aliud disiunctum quam alii docti patet quia alii non obligabantur nisi quando patuit constare etc
Alia propositio probabitur quod in sola virgine gloriosa fuit huiusmodi assensus continuatus ex fide usque ad instans incarnationis exclusive patet quia semper ante cognovit fide et non est dubitandum quando sibi fuerit revelatum et intelligitur propositio de viatoribus
Sequitur quod in instanti incarnationis assensus respectu illius de futuro desiit esse primo patet quia in illo instanti non fuit ille assensus etc et incipit esse alius assensus s[?] respectu illius christus incarnatur
Et dicitur quod ille assensus in virgine gloriosa solum remansit per instans quia in solo illo instanti fuit veram etc ita quod nec ante nec post ymmoimmo semper fuisset falsus modo repugnat assensum fidei esse et non esse verum
Alia propositio in eodem instanti in quo incepit esse assensus in virgine gloriosa respectu illius de praesenti in eodem incepti esse respectu illius de praeterito et desiit esse respectu illius de futuro Sequitur quod in eodem instanti duae desierunt esse patet de assensu respectu illius de futuro quia nunc non etc
Etiam assensus respectu illius de praesenti desiit esse quia verum erat dicere quod nunc est et in mediateimmediate post hoc non erit Et duae inceperunt esse supposito tamen quod in virgine gloriosa remansit assensus respectu illius de praeterito Sequitur ulterius quod assensus de praesenti similis quantum ad obiectum fuisset in alio quam in virgine gloriosa culpabilis et tamen in ipsa fuit meritorius patet quia fuisset in eo praesumptio saltem nisi habuisset revelationem
Sequitur quod quanto fuerunt magis elevati prophetae et aliquando tanto diviciusdivitius duraverunt assensus istius christus incarnabitur quia quanto melius potuerunt deducere et cognoscere et forte non licuisset simplici Et sic sequitur quod aliquo incipit esse articulus verum[?] quod non incepit esse articulus aliis nec respectu simplicis illa distinctio disiuncto et respectu aliorum elevato non
Secunda responsio possibilis
Aliter dicitur in ista materia ymaginandoimaginando quod fides sit instrumentum spiritus sancti sit instrumentum potentiae libere quo stante probabiliter potest dici quod habitus fidei sufficiebat illud simplicibus et illum potest multiplex esse vel sine alia quaecumque inquisitione sic quod toto tempore ante fides inclinabat ad hoc quod christus incarnabitur et in instanti incarnationis ad istam christus incarnatur quia staret quod non posset haberi actus reflexus in simplici mutatione suae operationis
Tertia responsio possibilis
Alia via ymaginandiimaginandi est quod fides sit talis naturae in esse assensus et habitus et actus quod subordinantur[?] dominatur[?] essentialiter divino assensui sicut impossibile esset ignem producere in deo principaliter concausante ita ymaginandaimaginanda est una essentialis habitudo assensus fidei ad assensum divinum et nullo modo potest esse assensus nisi deus concurrat tamquam primo assentiens et sic deus in quolibet instanti ante instans incarnationis assentiebat Ita quilibet fidelis quia causalitas fidei dependet in causando ab assensu divino Et sequitur quod si formabantur aliqui assensus falsi fuerunt humani et non ex fide
Responsio ad obiectionem
dicitur uno modo vel quia hoc est inpossibile et conservetur post de potentia dei absoluta vel idem assensus qui erat respectu illius de futuro quia causabilis respectu fidei et eius motivitas est super naturalis et supernaturaliter dirigens creaturam in suum finem et ita concursus dei est etiam specialis Unde deus quando specialiter concurrit respectu dilectionis caritative modo deus non potest specialiter concurrere ad decipiendum creaturam ut consequenter tenetur et sicut se solo non posset decipere ita non posset concurrere speciali modo ad fidem ad decipiendum
Objectio ad responsionem et responsio
Contra deus posset substantiam illius conservare igitur inesse posset conservare Respondeo primo et dico quod deus secundum suam influentiam conservativam quae sufficiebat ad conservationem assensus respectu istius christus incarnabitur Causa est nam ita est in naturalibus inter quae natura maxime abhorret est ocium vel non posse exire in actum Et ista est causa quare forma desinit esse forma in materia ita quod quando dispositiones qualitative sunt tales quod forma non potest exire in actum natura adhaerendum et ergo si remaneret et remaneret otiosus ex quo non posset exire in actum et talis est habitus fidei Et ideo dicitur quod non conservaretur nisi deus specialiori modo concurreret quam ante concurrebat si deberet inesse conservari
Aliter dicitur quod sicut idem assensus qui est respectu huiusmodi iudicium futurum erit potest esse de contrario ita diceretur de fide ex quo est mirabilis conditionis et sic ante est assensus quod christus incarnabitur et post quod christus est incarnatur sic licet manet assensus tamen non manet assensus respectu illius christus incarnabitur Et sic concederetur quod remaneret huiusmodi assensus sed non remaneret assensus sed non remaneret assensus respectu istius christus incarnabitur Eodem modo diceretur de revelationibus et prophetiis et positionibus in verbo
Alia responsio ad obiectionem
Ulterius de abraham arguebatur ponamus quod abraham postquam fuisset mortuus fuisset ita factum quod christus non fuisset incarnatus tunc fuisset deceptus dicit antiorensis quod aliqui dicunt quod semper concursus fidei est contingens quamvis etc sed dicit quod ista solutio est ficticia quia sicut res transivit sic causalitas dicit ergo quod actus fidei quantum ad habitum et neccessariamnecessariam habitudinem
sed tamen non quantum ad illud quod significat ita finaliter quod assensus illius christus incarnabitur potest esse assensus oppositi quia non dependet a re quia fides et eius actus immediate emanet a luce prima Et dicit sic divina lux fuit assensus respectu istius christus incarnabitur et tamen potuit non esse assensus
Secunda obiectio ad tertiam responsionem: utrum aliqui damnabitur qui, ante incarnationem, non credidit?
et sic dicitur de fide ponatur quod quando abraham credidit quod christus incarnabitur alius credit quod non incarnabitur et decedat in hoc utrum dampnabitur videtur quod sic quia decedit etc et ponatur tunc quod christus non incarnabitur quare tunc dampnabitur qui credidit veritatem per casum
Responsio ad secundam obiectionem
Respondit anticiodiensis quod in illo statu licet credidit veritatem nichilominusnihilominus debet dampnari ymaginacioimaginatio fundatur in hoc iudicio meo de hiis quae non sunt clare determinata vel per ecclesiam vel per scripturas dato quod sit verum est peccatum praesumptionis et inducit apostolum 2o ad Corinth spiritualis homo anima Iudicat carnalis autem iudicatur ab homine et neminem iudicat unde ymaginemimaginem quod spiritualis iudicat debite per caritate et fidem sed carnalis male iudicat quia non fuit ex fide quod iudicavit sed ex seipso iudicavit et ex praesumptione
In alio casu sit ita quod aliquis credat quod Iudicium futurum non erit et ordinet latenter deus quod non sit apud se iste peccat Causa est quia licet non erit tamen ex consequenter accidentibus quilibet katholicuscatholicus iudicaret quod immo erit ex scripturis et fide et sic contempnit scripturam et fidem et sic male credit quia credit fidem esse ad oppositum et sic peccat sicut ille qui aligit contra conscientiam
Item de causa arduis tangentibus etc praesumere est peccatum praesumptionis Sequitur si esset iudicium humanum sic licitum tunc maxime licitum esset iudicium falsum quia stante casu quo iudicio humano credat quod Iudicium futurum erit crederet falsum et alius verum et iste peccaret et alter non et sic credulitas falsa quandoque non est periculosa
Sequitur quod respectu propositionis credibilis viator obligatur ad habendum assensum fidei et tamen non habet eidem propositioni humanitus assentire vel dissentire patet quod utrumque pars est illicita ad assentiendum vel dissentiendum quia stante quod non erit iudicium futurum et sortes crederet quod non videtur peccaret et positi quod simus obligati per fidem credere veritatem peccaret credendo falsitatem
Responsio ad quartam rationem secundae instantiae: utrum Abraham credidit aliquid falsum?
Alia ratio de abraham credentem dicitur quod habuit praeceptum quod vellet ymolareimmolare filium et ita praeceptum petivit obedientiam sed quantum ad credulitatem forte credidit quod deus eum multiplicaret in semine suo sed non ex fide credebat quod ymolaretimmolaret filium et si hoc fuit ex iudicio humano fuit vel forte potuit habere aliam fidem quod deus vellet oi experiri suam obedientiam et quod deus posset suspendere ymolationemimmolationem filii sui illud credere fuit sibi meritorium ergo ex fide
Respondet negando hoc quod meritorium fuit sed processit a suo capite et sic nec habuit meritum nec peccatum et forte ex caritate Sed dicit quia ex caritate ergo ex fide Notandum quod caritas ad omnia concurrit videlicet ad omnes veritates sed fides est limitata respectu credibilium et sic caritas concurrit propter generalitatem respectu omnium operationum animae et sic negatur consequentia
Responsio ad quintam rationem secundae instantia: utrum Spiritus Sanctus potest concurrere ad causandum assensum falsum?
Quando dicitur de spiritu sancto qui concurrat active ad sensum propositionis falsae igitur fides quia fides non est maioris dignitatis et rectitudinis quam spiritus sanctus Respondetur quod fides concurrit specialiter ad dirigendum creaturam motione speciali et supernaturali et sic non posset spiritus sanctus movere etc et sic spiritus sanctus concurrit ad assensum propositionis falsae tamquam neccessaria causa requisita ita quod concurrit remissive modo concurrendi quia causalitas creaturae non sufficit respectu cuiuscumque effectus nummi[?] sed requiritur concursus primae causae Et quia fides non potest aliud hoc est respectu suae imperfectionis ad spiritum sanctum quia non habet nisi unum modum concurrendi sed spiritus sanctus habet utrumque Ulterius dicitur quod fides potest in actum valde perfectum scilicet in assensum articuli trinitatis Ideo potest in assensum inferiorem dicitur quod consequentia non valet ut in simili non sequitur homo potest producere hominem ergo lapidem
Item fides est limitata Item fides est in potentia obedientali dicitur quod non concurrit ut fides sed forte ut una qualitas Alia deus posset eam ponere in actum[?] et producere mediante illa calorem sed non in esse fidei ergo non posset deus mediate fide producere assensum propositionis falsee etc nisi mutaret ordinem naturae fidei sicut prius dictum est Nota aliquae istarum rationum ultimarum ponuntur in principio quartae lectionis
On this page
Recapitulatio argumenti circa periculum credulitatis
[Redeundo ad materiam de certitudinem fidei]
Prima responsio possibilis: responsio Guillelmi Altissiodorensis
Obiectio ad tertiam responsionem
Objectio ad responsionem et responsio
Responsio ad secundam obiectionem
Responsio ad quartam rationem secundae instantiae: utrum Abraham credidit aliquid falsum?