Text List

Lectio 6, De fide

Lectio 6, de Fide [Palatine Transcription]

Recapitulatio conclusionis lectionis praecedentis

Alia lectio 7ma Tam fides quam eius actus sunt in effabiles ineffabiles fuerunt prius adductae rationes probantes quod fidei potest sub esse falsum

Novae responsiones ad primam et secundam rationes instantiae secundae lectionis praecedentis

Ad primam

primo arguebatur de spe responsio[?] naturae antecedens unde assensus kathegoricus categoricus est praesumptuosus quia praesumptuosum est absolute credere quod habeo vitam aeternam et sic ibi[?] intelligitur peccatum praesumptuosum Aliter respondetur negando consequentiam et concedendum antecedens Advertendum quod spes est habitus et eius actus est actus partim cognitivus et partim volitis et hoc quilibet potest quasi experiri et ita de fide et caritate unde caritas supplet habitus virtuosus in non exercitatis

2o secundo dicitur quod est magis effectio quam cognitio viceversa est de fide quia caritas et spes sunt magis voliciones quam cogiciones et habent bonum pro obiecto et ergo habent rectitudinem in ordine ad bonum sicut fides respectu dei Caritas bene est respectu falsi quia rectitudo spei attenditur penes conformitatem ad caritatem et legem positam et spes et eius actus cadunt sub praecepto et ergo meretur habens etc et sic dicitur quod spei bene subest falsum unde sic est de praescito quod habet spem de vita aeterna habenda et non habebit et sic non derogatur sibi

Ad secundam

De corpore christi fuerunt multa dicta unde si simplex credat quod ibi est corpus christi illa non est ex fide sed ex se ipso possibile est in isto casu quod iste infirmus credat se realiter credere ex fide quod ibi sit corus christi et illa et non est ut supponitur quia non habet medium concludendi quod ista credulitas differt a credulitate fidei quia valde difficile est intellectui habere distinctionem actuum suorum quia hoc oportet esse per alium actum reflexum Et sic dicitur de Iona praedicante subversionem ninivae quia credidit illam revelacionem esse simpliciter kathegoricam categoricam sed non fuit ymmo fuit condicionalis vel coniuratoria[?] et ergo verisimile est quod habuit a seipso talem actum et sic dicebat magister Petrus quod ab aliis prophetis quandoque sic factum est quod non potuerunt ponere distinctionem inter actus proprios et spiritus sanctus scilicet quos ipse spiritus sanctus in ipsos produxit

Utrum credulitatis est periculosa in simplici

Dictum est prius in alia lectione quod talis credulitas in simplici homine non est multum periculosa quia ista credulitas non est fidei sed est humana

Videtur quod est multum periculosa

Secundo contra arguitur facit istum ydolatrare idolatrare ergo est periculosa antecedens patet quia facit ipsum adorare hoc quod non est corpus christi unde facit ipsum ydolatrare interius etc et exterius per genuflexionem si dicitur quod excusatis per ignoranciam simili modo diceretur contra me de vetula

Similiter ita dictis quod esset licitum credere quod angelus malus esset deus si praesentaret se

Responsio ad primam

Quantum ad praemium sto in aliis dictis et dicitur quod iste assensus est multum per viciosus et dicitur quod cum isto assensu valde bene stat assensus fidei ex quo ipse est condicionalis

Ad rationem quia per hoc adducitur ad ydolatriam idolatriam Dicitur quod lata est differentia inter adorare sacramentum et malum spiritum vel angelum malum sub speciei boni causae multae sunt quia adorare istam creaturam scilicet 2o modo est repraesentare deum ymo immo creaturam et illud est blasphemiam Item attribuere praedicatum dei rei male vel attribuere honorem deo debitum creaturae sed sic non est in proposito quia ad erat corpus christi ubi advertendum quod differentia loci non ponit aliquam indignitatem verum repraesentare quod illud sit corpus christi non importat aliquam indignitatem sicut repraesentare quod haec res est deus et sic decipitur solum ratione circumstanciae loci modo circumstantia loci nulla ignominiam reddit seu dicit respectu dei

2o dicitur quod ille potest habere actum fidei et cum ista credulitate

Item si aliter adoret hoc est ex culpa sua quia negligit qualiter debeat adorare

Item ex defectu aliunde aliter potest contingere ydolatria idolatria scilicet ex hoc quod fonte veneretur species et hoc dupliciter vel hoc simplex quia fuit corpus christi secundum quod simplices terminant suas orationes ad ymaginem imaginem et sic species debent adorari non sicut corpus sed sicut reliquie[?] et sicut crux et vasa sacra ex parte istius iudicii non sequitur aliqua ydolatria idolatria

Difficultates circa fidem vetulae

Consequentur de vetula de qua praesens dictum est restat difficultas dixi quod vetula non debet credere praelato et innatus est sibi assensus quod deus est et ergo debet orare debet quod sibi influat et sic aperit hostium hic sunt difficultates

prima utrum vetula teneatis ad istum articulum quod pater et filius et spiritus sanctus sunt aequales et intelligitis conclusio mea de articulis contentis infra latitudinem credibilium ab ipsa et si credat oppositum ipsa peccat moraliter Utrum sit licitum alicui credere contrarium articuli non contenti infra latitudinem credibilium ab ipso credo quod non et probavit aliqualiter ex dictis wilhelmi parisiensis ponit causam de homine In libro de universo ubi ponit quod homo debet facere quod a deo sibi concessum est

Corollaria

Utrum homo peccaret, qui, circa qui sit propria eius uxor, confusus esset

wilhelmus parisiensis ponit casum de homine qui venit ad lectum suum et invenit aliam mulierem quam suam et cognoscit ignoranter credens quod sit sua mulier

Responsio

dicitur quod peccat mortaliter quia debet facere quod in se est quod si adoraret deum et asperiat hostium deus dabit modum quod non faciet videlicet vel mutabit voluntatem vel infrigidabit etc

Similiter ego addo et dico quod habet proprie se angelos bonos sibi assistentes qui non permitterent si homo faceret quod in se esset Et sic potest dici de dyabolo apparente in speciei dei

Utrum sancti circa fidem errare possunt

Ad huc est difficultas de vetula quia videtur quod doctores ymmo sancti aliquando erraverunt in fide richardus de sancto victore expresse tenuit quod essentia divina generat Eciam Etiam origenes aliqua dixit quae non tenemus Item augustinus retractavit etiam contradicit Ieremino

Responsio

Conclusio nulli licet asserere contra fidem vel sacram scripturam quantumcumque conclusio differt a principio wilhelmi antisiodorensis in principio dicit quod nichil nihil asserendum est in materia trinitatis quod est contra positionem fidei

Sed dico 2o secundo quod licet bene contraria operari scilicet sub conditionem inplicita in materia fidei patet quia facti ad illucidacionem scripturae et veritatis

3o tertio dico quod in pure positis quorum unum non tangit credenda seu fidem nec reliquum ita quod quaecumque pars ponatur nichil nihil concluditur Contra licet contraria oppinari opinari sicut augustinus credit quod deus omnia simul occavit et propter vulgares dicitis quod successive et neutra pars est contra articulos fidei 2m[?] dicit augustinus deus qui creavit omnia simul

Dico ulterius quod quae sunt speculativa inpertinencia quae sunt ad mores vel ad credibilia ita quod nulla pars intermut[?] mores vel fidem et in talibus licet oppinari opinari utrumque partem ubi tamen oppositum fidei non assertis

Responsio ad rationes

Tunc videtur de richardus et augustinus

dico quod augustinus in pluribus tractavit de speculationibus et positis 2o secundo dico si retractavit hoc fecit solum conditionaliter et probabiliter 3o tertio dico quod non est cui[?] inconveniens comedere quod augustinus peccavit ut Iacob peccavit et th??s[?] cognoscendo facis facio[?]

de richardo dico si posuit assertive credo quod peccavit quis tunc non cr erat decretum et determinatum per ecclesiam sed non determinatum per ecclesiam quia est contra naturam trinitatis Et sic non peccavit si posuit probabiliter sed movit alios ad discutiendum et si meruit Restat respondere de assensu fidei abraham credidit quod verbum dei incarnabitur et ponatur quod moriatur et non incarnabitur et sic fuit deceptus et non nisi ex fide ergo fidei sub est falsum Dicit wilhelmus anticiodorensis quod in isto casu abraham bene credidit dicitur uno modo quod assensus fidei potest esse oppositi ponamus casum de aliquo qui credat antequam christus incarnabitur et quod ille assensus continetur usque ad instans incarnacionis etc fuit responsum Sed aliter respondetur et fuit responsio anticiodorensis Sed est difficultas utrum idem assensus qui primo absolute fuit huius christus incarnabitur su[?] postea huius christus incarnatur vel istius christus incarnatus est Dicitur probabiliter quod sic ymmo dicendum quod assensus huius christus incarnabitur potest esse respectu huius christus incarnatur quia assensus fidei habet talem habitudinem ad iudicium et assensum divinum etc unde spiritus sanctus ante incarnacionem habuit assensum quod verbum incarnabitur et postea per eundem assensum asensit assensit huic christus incarnatur et sic de fide ex habitudine quam habet ad assensum divinum

Circa textum

Circa textum hoc non est concedenda pater genuit divinam essenciam nec divina essencia genuit filium semper falsum quod essentia generet vel generetur ubi essentia ponitur a parte subiecti vel praedicati 2a secunda contra dictum augustini in libro de fide ad petrum pater non genuit sed se sed genuit quod aliquod quod est ipse est sed pater non est ille 3a tertia quando dicitur essentia genuit essenciam sapienciam sapientiam vel natura filium debet intelligi ille qui genuit est eadem natura cum illo genito vel ille qui habet divinam nam genuit illum qui habet eandem naturam adaequate 4a quarta essencia generare filium debet proportionaliter exponi 5a quinta filius procedit per modum naturae spiritus sanctus per modum doni dilectionis vel amoris et filius per modum naturalis intellectionis unde de isto plus in fine lectionis praecedentis vidi[?]

PrevBack to TopNext