Text List

Lectio 10, De fide

Lectio 10, De fide

Plus evidentia de debilitate intellectus

Consequenter continuandum materiam de intellectus debilitate circa res notissimas ut circa magnitudinem adducitur ratio zenonis quae licet non appareat difficilis tamen est satis difficilis quod intelligendum Ratio enim huius est quod nihil movetur localiter / modo si intellectus decipiatur circa istas res altissimas et non ita notas unde dicit quod si possibile esset quod aliquid moveretur localiter sequeretur quod equus non posset attingere formicam propter quod supponitur quod corpus spericum movetur supra planum Et pro planiori intellectu supponitur quod solum tangat in puncto ipsum et revolvatur sic quod faciat certitudinem tunc probatur quod istud spericum non possit nihilominus moveri et ergo non potest volocius nec tardius quia ad quodlibet punctum sperici fuit supra quodlibet punctum plani solum per instans ergo non tardius et per consequens movetur sua velocitate et sua tarditate qua poterunt maiori quia cum punctum sperici fuerit praecise per instans super planum non potest plus tangere sine motus interruptione et quod velocius non possit patet quia quodlibet punctum praecise tetigit aliud punctum per instans et non plus movetur ibi quam per instans quia tunc motus interrumperetur

Et iuxta hoc posset ymaginari quod circumferentia per iii circuli movetur aequae velociter sicut magni Et quod ita sit capiantur duae lineae aeque distantes et aeque longe et moveantur ibi illae circumferentiae magni et parvi circuli tunc circumferentia parvi circuli transivit aeque cito lineam sicut circumferentia magnum circuli et sic haberetur quod quilibet motus est aequalis alteri sive quod quaecumque duae magnitudines sunt aequales et sic de aliis sicut posset induci de substantia

unde magister nicolaus de articuria dicit quod non est possibile quod aliqua substantia incipiat esse bene seclusa fide aeque faciliter teneretur secundum eum quod omnia sunt a principio sicut contrarium sed dimito quia in hoc non tenetur nec facit approbatus in hoc

item habere actum reflexum supra propositionem habet difficultatem et sic stabit quod fient tot reflectiones quod venietur ad aliquam supra quam intellectus non habebit reflectionem / Et tunc argueretur sic haec propositio nondum est demonstrabilis sed nec capitibilis ergo

Item ratio numerandi non est infinita ergo dabitur aliqua quae non erit capitibilis ad intellectum et sic a creatura veniemus ad aliquas propositiones incaptibiles ab intellectu

Aliquae propositiones sequentes

Confirmatur de figuris gemoetricis nam ille procedunt in infinitum secundum species numerorum Aliquae etiam distant tantum a principiis quod sunt incaptibiles ab intellectu

Item capacitas intellectus non potest in infinitum procedere in conclusionibus geometricis ergo dabatur aliqua propositio extra latitudinem scibilitatis intellectus Et haec inducuntur ad hoc quod non est mirum si de deo habemus aliquas propositiones non captibiles cum de omnibus scibilibus hoc non possit

Et sic si creatura esset deus non ad hoc de ipsa etc

Ex praedictis sequitur quod puri philosophi non potuerunt attingere ad articulos fidei

Ulterius sequitur quod ponere quod quis posset attingere articulos fidei ex se est incidere in errorem pelagii

Utrum philosophi cognoverint de articulis fide

Ulterius sequitur quod philosophi loquentes de fide sicut hermes ductus ratione naturali non intellexit trinitatem et dicitur quod per monadem intellexit mundum et per 2m intellexit habitudinem ad deum tamquam ad causam finalem scilicet quod monas genuit monadem id est mundum nec per hoc intellexit trinitatem sed bene poterat sibi attribuere diversa attributa non tamquam diversis personis

Sed contra diceretur nam beatus augustinus dicit se in libris platonicis legisse iohannis euvangelium usque ad illum passum "Et verbum caro factum est" ergo contra te / dicitur quod si philosophi tractaverunt aliquid de materia trinitatis hoc non fuit conveniendo nobiscum Ideo licet littera eorum videretur articulis nostris sonare non tamen intelligebat de trinitate loqui 2us modus solvendi philosophi et poetae fidem nostram descripserunt et tamen non intellexerunt quia ad hoc non requiritur sanctitas unde ballaam malus homo prophetavit quod oriretur stella ex iacob etc et nihilominus vellet nollet de incarnatione prophetavit numeri XXIIo ymmo adventum messyem descripsit / Et augustinus in sermone quod de adventu introduxit quod nabugodenozor danielis 3o dicit se vidisse quartum puerum esse similem filio dei non tamen quod intellexerit

Similiter cayphas prophetavit de christi passione dicens "Expedit unum hominem mori pro populo" et tamen non intellexit sed dicebat malo zelo ymmo et intentionem contraria habebat suae prophetiae

Virgilius etiam in bucolicis "Iam reditur virgo redentersaturnia regna" potest tamen dici quod fuit prophetia licet non intelligeret aliud sensum ad quem potest applicari sed de filio pollionis / Et hoc fuit forte ut inexcusabiles essent a christi fide et ut rebelles magis punirentur Ideo si aliqui inveniuntur de philosophis et poetis aliquid de trinitate tractantes hoc erat spiritu divino suggerente licet non intelligerent

Alius modus potest esse quod philosophi viventes secundum dictamen rectae rationis quantum erat eis possibile disponebant se bene ideo deus infundebat in eis gratiam ymmo et illi qui fecerunt quod in se potuerunt salvi facti sunt licet gentiles essent unde ymaginandum est quod philosophi ante christ adventum / si fecerit quod potuerunt deus dedit enim gratiam et fidem licet non probaverit quia deus eis non ordinavit Alios modos tradit bacon in epistola ad clementem quantum quod videtur ponere magister henricus de hacia

PrevBack to TopNext