Text List

Lectio 101, de Libertate

Lectio 101, de Libertate

Quod corruptela peccati originalis est originem omnis artis superstitiosae

Consequenter circa materiam de fatis et de corrupteal peccati originalis advertendum est quod ex ipsa corruptela omnes artes sortilegae initium habere / Et secundum etiam quod variant elementa varias artes constituerunt unde geomantia dicitur age quod est terra nam a principio fuit ars introducta sed post ea supervenientes pautiores considerantes ipsius scientiae radicem huiusmodi artem scientificam in armoniam caelestem resolverunt

Unde secundum eos suspensa omni deliberatione in particulari et secundum primos motus a caelo provenientes in punctorum proiectione secundum figuras proicit secundum arten constitutas ex quantitate punctorum quae quidem figurae repraesentant ad proportionem caeli Et sic omnes effectus mundi relucent in caelo quare tunc ex figura caeli veniet effecto figurae geomantiae in istis inferioribus secundum ymaginationem illorum de ista arte superstitiosa

Ubi ulterius advertendum est quod tota superstitio magica vel fraus sive dyabolus nihil confert sed per consensum plures operantur quando deceptores plures inter se conveniunt Et potest esse quod sortes furetur aliquid / et plato magicus dicit optime de furto per consensum et hoc tangit bacon

Unde tales gentium deceptores solent de ipsorum statu perquirere / et sic plato ignorante inquirunt et iudicabunt de altissimis negotiis et ut a vulgo magis credantur fingunt horas certae constellationis ut animi simplicium in admiratione provocetur et sic dant responsa deceptis unde albertus quod tales superstitiones veram astrologiam infamaverunt et fraudulenti ad ipsa apparentiam sumpserunt nam quod geomantia in caelestem resolvatur armoniam nullam est apparentia quoniam geomantici praesupponunt dare responsionem scilicet utrum clemens sit papa vel bonefacius vel tunc sed constat quod tales effectus deppendent ab humana voluntate vel divina et ergo sic in caelo non possit relucere

Item in eadem constellatione et eadem hora variae figurae eveniunt in deciorum proiectione et per consequens non correspondent adaequate figurae caeli

Item cessatio a punctorum proiectione est secundum dispositionem corporalem videlicet manus mote igitur stat unum iacere numerum parem vel imparem / quare sequitur quod sic dicere quod in caelo talis operatio reluceat non est fas nec videtur habere fundamentum ymmo videtur voluntarie dictum

Sed dicitur breviter quod in talibus sola resolutio stat est ille habitus pravus contrarius iustitiae originali qui respectu omnium malorum est quaedam apparentia respectu etiam sui obiecti Et sic tota apparentia illarum artium resolvitur ut est dictum nec in alia radice fundantur unde quantum ad intellectum et voluntatem est quaedam corruptela mentis humanae quantum ad potentiam cognitivam et affectivam etc

Ex qua radice consurgit quod virtutes ad humanam vitam particulares per haec obfuscantur

/ Et hoc satis habetur de moyse virtuoso dei ze?la?re qui miracula per virgam faciens magi pharaonis per suam magicam artem similia fecerunt Similiter artes apostolorum petri et pauli per simonem magum obfuscate fuerunt

Notabilia

Primum: quod semper vincit veritas

Circa hoc tamen notandum sunt duo primum est quod non obstante falsitate et malitia semper vincit veritas nam magi pharaonis deffecerunt in 3o signo Similiter simon magus in attestationem legis

Secundum: quod providentia praemissus est artes magicae ut mens humiliter legem acceptaret

/ 2m est quoniam divina providentia permissum est ut artes sortilegae vigerent

/ cum mirabilis sanctorum ut potius fides christianissima probaretur et auctoritatem maiorem consequeretur / quia fides non introducitur nisi denominative vera praevia cum humilitate debita

Et ista est causa quare species sub quibus verum corpus christi continetur habent omnees operationes quas haberet verus panis nam sicut ex pane alterato generaretur vermis ex observatione magna ita etc Nam contrario dato apparabit nostrae fidei evidens probatio Et ergo sic decuit ut fides per humilitatem intraret

Circa effectus contingentes

Opinio Avicenna

Ulterius est advertendum quod omnes effectus continentes quidam philosophi voluerunt reducere ad causas pure naturales non concedendo esse per daemonum illusionem vel suggestionem

Unde Avicenna in 6to naturalium ut recitat albertus in parvis naturalibus ymaginatus est animam esse ultimam intelligentiarum

2o quod ipsa anima non impediti vel per malitiam complexionois vel per habitus malos ipsam deprimentes a afficientem ad res viles sed magis habituata amore et desiderio efficitur tantae virtutis auctoritatis et activitatis quod omnia corpora infra concavum orbis lunae existentia obediunt eidem realiter et eius imperio subduntur

et contra dicit quod anima potest esse tantae activitatis et virtutis quod videatur esse quoddam verbum incarnatum

/ Et sic consequenter concedit quod anima potest facere plure et elementa alterari etc Et sic reduceret omnia mirabilia in operatione animae nobilis imperant cui tota materia obedit sic Et etiam salvaret per haec quod una anima posset supra animam ratione ma?ris bonitatis vel virtutis / Et breviter omnes machinationes ad hoc reducit

alia (secunda) opinio

Alii vero ad influentias calestes

Unde notant quod omnia mirabilia in istis inferioribus contingentia proveniunt a caelo notando quod sunt stellae et planatae diversarum proprietatum ratione quorum talia consurgunt Et est unum caelum alterius proportionaliter / et aliud alterius fortitudo signa vel respicientia et sic ex quibus proveniunt diversa opera sicut de capite saturni observatione debita praevia imprimitur virtus in fetum dicendi / vel etc

Et sic effectus salvarentur pro huiusmodi et la?tas et stellas

Alia (tertia) opinio

3a oppinio scilicet alkindi in libro de radiis stellicis cuius ymaginatio coincidit cum prima dicit quod totus mundus est plenus radiis et quaelibet res multiplicat suas species

/ ymaginatur 2o quod caelum continet omnes res in istis inferioribus existentes

Ulterius ymaginatur quod homo est minor mundus aequivalenter

/ deinde quod homo operatur mediante ymaginatione desiderio / Et consequenter mediante voce expressa Consequenter voces habet radios mediante desiderio et ymaginatione et habent proportionem ad caelum

sicut signo arietis

vel tauri / et sic de aliis Ulterius ymaginatur quod ultimo prolatae habent suam efficientiam aliae non nisi pluries prolatae

/ Et sic ex istis radicibus solvit sortilegia et sic refertur hoc ad caelum desiderium et voces expressas secundum quod sunt quo ad haec applicatae / et de ista consideratione videbitur deo dante in lectione sequente

Conclusiones

Sequitur 8va distinctio supra 3m librum videlicet quod concedendum est quod deus factus est homo et homo deus quia una susistentia facta est alia utroque tamen remanente termino nam homo incepti esse deus et potest desinere esse deus / et ex consequenti concedit magister quod ille homo qui est christus incepit esse et potest desineri / et sic ille praedestinatus est ut esset verus deus / Sed tamen alia oppinio non concederet quod ille huius inciperet esse / quia supponit pro illo verbo et est unica susitentia nec est praedestinatus nisi quia habeat nullam praedestinatam / Et sic resolutio est quod talis homo sit factus ita quod est deus nec possibile est quod duae res concurrentes ydemptice debetur et sic finis lectionis istius lectae quando recessus a patria ma die mercur post quasi modo geniti etc

PrevBack to TopNext