Text List

Lectio 102, de Libertate

Lectio 102, de Libertate

Opinio Avicennae secundum Albertum

Consequenter circa materiam praetactam de oppinione avicenae ab alberto recitatam in libro de somno et vigilia libro 3o qui de divinatione intitulatur

ubi dicens albertus avicennae et algazalis oppiniones videtur recitare qui quidem concordes in hoc videntur fuisset / Et supponunt quod intellectus est in corpore / sed credo quod realiter non inhaeret corpori Ut substantiae materiales Et iuxta hoc dicunt 2o quod intellectus humanus potest tantum coniungi cum intellectu agente et tantum a corpore separari quod absolute omnia intelliget / et sic erit tamquam verbum incarnatum ut iam dictum est / et hoc est suppremus gradus perfectionis sed infimus esset intellectus cor?i immensus nihil intelligens et hoc videtur ad experientiam valde possibile / sicut patet de multis hominibus usu rationis carentibus / maxime de infantibus et desipientibus propter aetatis minimam plenitudinem

Et sic inter infimum et suppremum essent infiniti gradus possibiles unde aliqui habent intellectum elevatum alii 6o minus ut nomen est Et intellectum sit gradus infiniti secundum infinitas operationes nam in suppremo gradu intellectus omnia clare videt et cognoscit secundum eum

Et proportionaliter sic diceret de potentia activa / nam intellectus in suppremo gradu abstractus habet tantam virtutem quod tota materia generalium et corporalium obediunt ei et datur contra infinitus gradus in quo anima non posset con?no?re corpus proprium / et a fortiori materia exterior minus sibi obediret / Et sic extremi gradus essent infiniti possibiles tamen secundum quod una creatura potest esse fortior alia Et ex hoc consurgere facinationes sortilegia et talia / Ex quo etiam sequitur quod una anima posset causare infirmitates vel sanitas / Et ad hoc reducit avicenna ar?tes magicas etc sicut mirabilia

Contra opinio Avicennae

Prima

Sed tamen contra arguitur sic nam talis oppinio est contra sacram scripturam et do?nam positio et determinationi ecclesie et articulo parisiensi quoniam miracula non sic consurgunt

Secunda

Item negant "animam esse formam" / quod est articulus condempnatus Et ideo magis auctoritatibus sacrae sanctae ecclesiae et sanctorum dictis est credendum

Opinio Alberti contra propositionem quod anima non esse formam hominis

Unde albertus contra eos scilicet contra avicenam et agazelem sic arguit diversitas animarum non provenit ex diversitate corporum patet quia intellectus non est in corpore nec dependet ab ipso igitur non impeditur ab eo vel iuvatur et per consequens haec reducuntur in causas agentes Et sic oportet dicere alterum duorum videlicet quod ista diversitas intellectuum procedat ab eadem intelligentia vel a diversis / non ab eadem licet am?ia dicat quia non ab eodem principio possunt procedere igitur etc Et tunc vel ergo intellectus eiusdem speciei vel diversarum specierum si primum tunc erit inconveniens quia homines esset aeque scientes etc conformiter sequeretur inconveniens maximum

2o albertus arguit ratione averroys datur duabus animalibus potentiam movendi orbem lumine habentibus tunc adhuc iste homines animae eiusdem potentiae quoniam una magis vel minus movebit quam altera

3o arguit ratione aristotelem ponentem intellectum nedum esse formam hominis sed hominem esse intellectum / et circa fundaverunt se guillelmus parisiensis hugo de sancto victore dicentes quod 3es res in divinis concurrunt ydemptice et tunc intellectus esset forma constituitiva hominis in suo esse

Ultra tamen addo duas alias rationes nam secundum hoc intellectus non est forma constituitiva nam de sua ratione est quod sit pars sed intellectus nonquam est pars igitur erit alia forma quae non erit constitutiva et sic sequeretur quod homo non esset rationalis

Confirmatur nam ex quo non iniungitur corpori erit aliquod constitutum quod realiter non erit homo nec natura rationalis sed brutalis

2o huiusmodi intellectus ex quo non est pars constitutiva quaeretur qualiter homo intelligens denominaretur postquam intellectam non inhaeret homini nec immutat sequeretur tunc quod homo nullo modo intelligeret et sic de agendo argueretur nam quantacumque activitas esset in sorte non augeretur nec diminueretur / et sic inpertinens esset homini postquam non est homo nec eius pars unde in fine capituli concludet albertus quod expositio huius radicis non haberetur per philosophiam

nam anima prius agit in sensum sibi proportionatum / deinde in organa / deinde movet exterius corpus quare etc

Et concludit finaliter quod fabula videtur dictum avicennae et algazalis quia non fundantur ratione nec sua oppinio est consona veritati nec etiam philosophia Ex quo sequitur quod hoc dat vulgo corruptelam

Nihilominus advertendum est quod principale motivum earum fuit ad salvandum mirabilia sanctorum quae tempore suo fiebant / et sic videbantur tenere primam cauam non libere sed naturaliter agere vel neces?to naturae / nec potest aliter agere dicerent quin omnia taliter evenirent Et sic a deo effectus non posset impediri quod non verum videtur quare sequitur secundum ipsos hoc ad intellectus excellentiam referri scilicet de mirabilis et talibus

Sed probabilius est primam causam dicere mere libere agere et non 2a causa indigere ad aliquem effectum producendum et hoc satis videtur tangere incarnationis possibilitatem et multorum aliorum supernaturalium et oppinio avicennae non sic quare etc

Tertia

Item adhuc contra avicenam quoniam opera magica per animas villisimas efficiuntur et non mundas sive nobiles nobilitate morum et virtutum sed per ydiotas mulieres igitur sua via est facilissima quia ponit quod fuit per animas perfectas et non vicio tactas / Sed quod fiant per immundas patet quia per miserrimas et vetulas infelicissimas ut patet libro regum de phitonissima muliere ad saul loquente / et de multis aliis quare etc

Quarta

Item talia opera sunt pessima igitur non fiunt ab intellectu elemento sed potius depresso et maculato

Quinta

Item potest per hoc salvari de sucitatione cororum mororum patet / quia forma separata non obedit coniuncte nec est sibi subiecta igitur non obediret ad reunionem / et per consequens sua via falsa sed magis conclusione inconveniens incidit scilicet in corruptelam vetularum

Propositiones de activitate causarum

Circa tamen istam materiam de activitate causarum ponuntur aliquae propositiones

Quod nulla causa potest libere producere omnes suos effectus nisi deus

quarum prima Sola prima est sui effectus adextra immediate se sola productiva et nulla alia sed talis deus igitur

prima pars patet quia est principium in theologia nam quod sit ita excellens tangit immensitate et nobilitatem et perfectionem divinam etiam secundum philosophiam

/ 2a pars probatur nam generaliter omnis forma substantialis indiget instrumento ad suam operationem exercendam patet quoniam terra sine gratuite non posset descendere et sic de aliis elementis suo modo nec etiam intelligentia movens orbam non agat nisi per motum et lumen et sic a maximo usque ad minimum non invenietur aliquid quin indigeat instrumento / unde etiam anima non habet libertatem respectu inhaesionis ad materiam / Et ita proportionaliter pura libertas dicit immensa potentiam et perfectionem

Quod habitudo intelligentiae ad orbem vocatur naturalis

Et ita potest ymaginari de intelligentia libera quo ad aliquos actus Et ideo nec libere nec sine instrumento potest intelligentia alterare elementa

Qualiter intelligentia sint libera

/ Et infertur quod est sic in se libera quod potest ma?re orbem naturaliter et hoc videtur ponere quidam doctor dicens quod nisi ita esset posset intelligentia retardare vel volicitare modum Sed ista ratio non valet nam ex libertate intelligentiae non potest retardare quin moveatur orbis vel perlata unde ratione congruitatis non possunt tardius vel velocius movere quia sequeretur corruptio vel deordinatio

/ Et ideo licet facit intelligentiae libere aliqualiter / non possunt tamen retardare velocitare orbes quibus sunt applicatae Alii sunt modi dicendi quorum primus est quod sortes volens a potest velle a et tamen potest non velle ipsum a et de hoc alias est dictum

Item dicere "quod intelligentia solo voluntatis imperio moveat orbem" est articulus parisius condempnatus

Qualiter daemones sunt liberi

Consequenter infertur motio lapidum etc quae fiunt per daemones talia non fiunt naturaliter solo voluntatis imperio / Sed tamen qualiter fiant primus motus est deo specialiter concurrente et ultra dyaboli caliditatem ut deus influat antequam lapis moveat influxu

2us daemonis voluntatis imperium non sufficit sed intimitas dyaboli ad lapidis praesentiam quia non sufficeret movere per se Et potest ymaginari medium instrumentio fluens sicut de anima dictum est et de eius actione

Conclusiones

Secuntur ergo distinctiones 2ae scilicet 9a et 10a quarum conclusio primae est quod divina natura non generatur sine divina essentia quia ratio p?e generare dicitur / nec etiam beata virgo genuerit divinam essentiam / licet genuerit deum et hominem causa est quia divina essentia ut dictum est non generatur / unde actiones supposito attribuntur

2a conclusio filius semper genitus nam idem est generari et genitum nec est ponenda diversitas

prima conclusio alterius distinctionis est de latria quae deo attribuntuitur et dubia homini et si formae creaturae tunc ydolatria dicitur esse / unde ebrardus / mortalis dubia latriam dic omnipotentis Alia tamen est quae vocatur theosobia quae convertitur cum latria et alia quae vocatur yperdulia quae dulia transcendit

2a conclusio de adoratione nam dicitur quod caro christi debet eadem adoratione adorari cum deo unde si pro toto corpore capiatur non debetur sibi latria sed potius yperdulia et sic etiam virgo gloriosa debet adorari / vel potest dici quod primo modo latria adoratur secundum quod caro et theosebia secundum quod deus sed istae duae communia dicunt et non est vis / tenetur tamen primus modus Quaeeretur tamen quomodo crux debet adorari et dicitur quod crux saepe capiatur pro crucifixo et illo modo adoratur adoratione latere sed prout est pars crucifixionis adoratione yperdulie quia inclinatur in ad ea christus ratione cuius adoratur et sibi reverentia debetur quia christum pro obiecto repraesento habet et sic est fruitio dei Et non esset inconveniens dicere quod idem actus esset latria et yperdulia maxime quare etc

Sequitur de materia sortilegiorum et incantationum et cetorum talium

PrevBack to TopNext