Lectio 108, de Libertate
Lectio 108, de Libertate
Quod esse in homine liberum arbitrium est nedum a catholico fideli et a quolibet philosopho concedendum
Consequenter circa materiam de fatis sit haec prima propositio liberum arbitrium esse in homine nedum a catholico fideli sed etiam morali est concedendum patet primo experientia apud omnes nam quilibet potest experiri motum digiti ad quantumcumque dicere ponere
Et arguitur 2o probandum nam nisi sit subverteretur communis pollitia Item ex alio philosophus ponit quod operans nisi occurrat aliud libere agit vel mediate libero arbitrio Item tullius ponit quod oportet alterum istorum concedere vel quod omnia de necessitate eveniant vel quod tollatur liberum arbitrium / Et augustinus ad idem
modo experientia est ad oppositum ut est iam dictum et patet etiam per almachanum in libro de assumptis quaestionibus dicentem in nobis esse libertatem arbitrii
Error Iulii Firmici
Error Alkindi
Et infert idem quod non est differentia inter possibile et necessariam nisi propter causarum differentiam vel ex nostri ignorantia
Unde infert quod qui caelestem armoniam perfecte cognosceret omnia distincte cognosceret Et sic tollit arbitrii libertatem et expresse vadit contra sacram scripturam Et non solum contra eam sed etiam contra astrologiam maxime contra ptolomeum qui inter omnes astrologos epti?vit pn?tia nam idem ptolomeus dicit quod astrorum iudicia sunt inter necessariam et possibile Et quae propositione septima dicit videlicet quod sicut bonus colonus vel agricola potest causa pu indispositum ad fructiandum iurare ita bonus astrologus aerem indispositum sive male immutare Et hoc satis est evidens maxime de physicis aerem materis calidum alterantibus per appositionem herbarum frigidarum in camina alicuius infirmi et per hoc disponitur magis aer ad infirmi sanitatem sic a simili de bono astrologo nam per suam providentiam potest bene iuvare sive pertur?re aliquam mala est fluentiam et ergo non necessario eveniet / Et pro tanto dicitur quod vir sapiens dominabitur astris
Error Ciceronis
Ulterius sequitur contra tullium et suos sequaces dicentem quod cum immutabilitate divinae potentiae et providentiae stat executionis contingentia patet quia sua copulativa eius opposita est a catholico concedenda ymmo a quolibet philosophus debite phante Et de modo explicandi patebit ulterius in processu
Alia error
Sequitur ulterius error dicentium quod contingentia facit necessitatem esse sicut de nativitate puerorum vetulae miserrimae dicunt aliqua fata et talia credo ab ipsis miserrimis vetulis originalem hab?rt quae quis vetulae matribus causa adulationis dicebant et daemones aliquotiens ipsis faventes et eas decipientes dictis favebant et sic mulieres quibus dicebant bene haec esse fatum credebant
Error philosophorum
Ulterius sequitur error aliquorum philosophantium dicentium quod ymarnenes se habet per modum seminantis id est necessitatis per quod intelligitur causa superior unde se habet quod modum seminis vel germinis et ordo per modum fluxus ut ait hermes in libro de verbo aeterno b
Et haec videtur retractare albertus dicens quod aliqua sunt propter semen sicut cor caelestiam immutabilia quo ad aliquid et nisi esset ex parte materiae fluitantis omnia de necessitate evenirent sed haec videtur erroneum et falsum dicit ipse quoniam haec tolleret libertatem primae a quae non potest tolli et resolvit contingentiam in aliud quam debeat resolvi
Conclusiones
Secuntur conclusiones textuales supra distinctionem 28vam 3ii libri prima conclusio deus voluit homine libere vel aliter
3a conclusio homo inuste a dyabolo tenebatur iuste subitus erat dyabolo licet iniuste dyabolus dominaretur supra ipsum hoc exempli gratiae patet de tyranno
4o conclusio christus fuit in ara crucis hostia pro omnibus scilicet fidelibus et voluit mori pro ipsis