Text List

Lectio 109, de Libertate

Lectio 109, de Libertate

Recapitulatio: quattuor errores circa fatum

Consequenter postquam visum est de materia fatorum et de errore gentilium quadruplice quorum primus error fuit de causis superioribus effectus constituere in esse sicut alkindi et iulii / 2us error dicentium ex immobilitate divinae providentiae inevictanter omnes effectus evenire 3us error gentilium / ex fatalium deorum seminis immutabilibus necessario cuncta evenire 4us philosophorum resolventium contingentiam ad imperfectionem materiae quae non potest sufficienter immutari primo et semper sicut corporum caelestium

Et sic consequenter tales antiqui philosophi triplicem rerum seriem posuerunt nam posuerunt unam intelligentiam quam vocaverunt ymermenem in qua dicebant esse rerum semina deinde 2o in causis subordinantibus vocaverunt necessitatem et in qua res tamquam germeni / 3o vocaverunt gradum in entibus corruptibilibus et mu?bus et sic vocaverunt tamquam textura vel ordinem vel amplexum Et sic fixerunt 3es deas quae parce dicuntur apud ipsos videlicet clotho lacensis atropos.

Quintus error

Unde antiqui philosophorum negaverunt subordinationem causarum Et pro tanto decebant omnia contingere et nihil esse fatum sed omnia a casu contingere licet aliquo modo haec posset concedi nihilominus erronea est talis oppinio

dixi tamen in reprobatione aliorum quod ex radice error reprobanda est nam gregorius in omelia epyphaniae deum sit ait Absit a mentibus fidelium quod quidam sit fatum Item augustinus 5o de civitate dei dicit "si quis virtutem vel potestatem dei nomine fati appellet sententiam teneat et linguam corrigat" Unde si fiat ratio de boetio ante 7o philosopho et catholico quare libro suo de consolatione 4o capitulo 5o locutus sit de fato ipsum dis?s

Respondetur quod locictus fuit ibi secundum modum loquendi poetarum et hoc non videtur quid in materia periculosum licet apud vulgus grosso modo ymaginans posset dici periculum nihilominus inter doctos non est vis sicut nominare

Quod fatum multipliciter potest accipi in bona significatione

unde fatum potest multipliciter in bona significatione accipi

Prima acceptatio fati

nam magister guillemus parisiensis dicit quod dicitur a for ris quod summe deo competiti quia esse verbum omnium expressivium sibi competit quare etiam tota essentia potest dici fatum videlicet fans omnia et exprimens Et maxime filio potest aptari quoniam ipse filius est per quem omnia facta sunt iohannis primo et paulus per quem fecit et saecula

Secunda acceptatio fidei

2o capitur pro divina providentia quae specialiter est rerum motiva et conservativa ut dicit Augustinus in quinto De civitate Dei

Tertia acceptatio fati

3o modo dicitur in bona significativa pro effectu vel executione divinae providentiae unde ymaginandum est divina providentia est tamquam mundus architipus in quo relucet tota mundi macham et habitudines rerum

Consequenter ymaginatur quod huiusmodi ars explicatur successive ad extra secundum varia loca / unde res quae producuntur producuntur eo modo quo a deo conceptae sunt et haec vocatur ad exemplar divinae providentiae quod quid exemplar vocatur fatum quod est rerum mutabilium ab immutabili unde boetius "fatum est inhaerens moventibus dispositio per quam providentia suis quaedam nectit ordinibus" sed utrum sit dispositio super addita vel non non est de hoc vis / unde quicquid contingit est de b?e regulativum / licet relatio non sit

Et secundum hanc latitudo operationum a deo et habitudo et connexum dicerentur fatum quod non esse nisi res sic ordinate essent inter se

Iuxta quod sit haec propositio / prima est non stat aliquid fieri et non fatum isto modo / quoniam si sit a divina providentia clarum est quod a fata secundum omnis res quae hic producitur vocatur fatum fieri / Et sic est possibile quod aliquis evadat ordinem providentiae quo ad hoc / et est fatum vel pars fati

2a propositio licet non stet fieri contra fatum / contra tamen fatum potest fieri aliquid 2o modo patet / nam aliquis erit divinae providentiae qui quaedam potest non foret igitur aliquid erit fatum quod poterit non esse fatum sicut patet de sorte et de festuca nam sortes potest levare festucam et etiam potest non levare festucam

Quarta acceptatio fati

2o ut fatum dicatur explicatio divinae providentiae continue circa res tempori subiectas et ista est strictior acceptio nam illa quae subiacent aevo non subiacent fato ut allegat boetius unde dicit Si supervenerit heserit firmiter fatumque superegreditur facultatem de differentiis mesu?rarum fiet articulus unde boetius ymaginatur sic quod deus comparatur centro immobili vel polis deinde quae orbes supra centrum existentes tanto distantiores tanto velociores et sic quantum ad hoc datur aliqua latitudo a centro usque ad centrum extra quam totum est temporale sed infra tanto plus accedunt minus moventur et haec ad experientiam de rota satis patet percipi et ista sunt aeviterna quae non subiacent fato

Et secundum hoc ponuntur duae propositiones quarum prima est stat liberum arbitrium non subiacere fato patet per boetium nam stat quod quasi possit humanae quietationis contemplationis quietudinem in deo Et sic vita sua erit quietativa ymmo quietativa propter inhaesionis ad caelum et propinquitatem Et iuxta haec habetur intellectus virgilii in georgicis ubi dicit "felix qui potuit Rerum cognoscere causas" etc unde per hoc vita innuit contemplativam / Et sit per gentiles patet adhuc quod fatum non in potest necessitatem Et salvantur dicta poetarum dicentium quod fata nulli percent id est quantum ad operationes naturalium ad extra / cum haec stat quod intellectus super ea dominatur et ea subicit

Quinta acceptatio fati

4a acceptio fati est quod fatum sumitur pro naturali causarum influxu et earum connexione et necessitate naturae ex parte agentium in quarum causarum consideratione est maxima perfectio intellectus

Sexta acceptatio fati

5a acceptio iuxta ypatheticorum oppinionem ut quidam doctor alexander apyqui?ei nomine videetur narrare unde dicit quod ad naturalem dispositionem quam fatalem appellat quam quaedam effectus sunt innati consequi sic videtur scilicet ut sed ex naturali dispositione peryodi vitae esset tanta quod duplicaret usque ad c annos vel ad instans a et sit de colerico qui est dispositus ad iram vel ad bellum discurrendo si vis per quamlibet complectionem secundum maiorem vel minorem durationem illas dispositiones complexivas vocatur fata et effectus in sequentes vocat fatales unde duratio sortis vel vitae abreviatio vocat fatum

unde notat quod fatum non est effectus causa principalis effectus fatalis sortis declarat haec tam ex parte animae quam corporis nam probat quoniam sortes secundum fatum id est dispositionem naturalem debet vivere per c annos et tamen ipse mortem potest procurere et sui temporis durationem abreviare sicut per malum regimen vel etiam pro longare si parum debeat unde secundum dispositionem quam habet Et sic ergo fatales contingenter se habebunt ad sortem et non necessario ponit ad hoc exemplum de socrate qui male dispositus ad videndum per consuetudinem se transtubit ad actum christum Et sic patet de oppinione ypathecarum Et etiam secundum aristotelem dicit illud quod hyens debet esse fyi?da secundum fatata tempora ex quo sequitur fatum Et allegat philosophum libro de auditu et vocat ipsum physicarum dicens quod generationes violente non sunt fatatae sic ille alexandrum Et hoc videtur satis nostrae fidei consonum

Addo tamen quod inclinatio quae esset secundum naturam conclusionem scilicet competens cuilibet potest vocari fatum Et secundum haec salvarentur multa dicta vulgarium et poetarum sicut de conservatione principum ad effectus contenti vel contingentes in macrocosimo / nam ad debitum temperamentum sollicitudinem habet natura / \

Et salvaretur etiam de aliis mirabilibus effectibus Sed quicquid dicatur et sit de hiis talia magis deum magicat et divinam naturam quam econtra

Septima acceptatio fati

6o accipitur pro conditione rerum naturalium productorum nam sua conditio est quod habeat terminum ad quem et a quo scilicet esse et corruptionem et medium scilicet existere et hoc satis potest aptari fatis nam prima dam fatalis scilicet clotho respicit esse lachesis respicit medium atropos corruptionem et finem

Octava acceptatio fati

7mo fata accipiuntur pro dispositioneibus rerum secundum 3es dimensiones unde creatura sic producta in numero pondere et mensura in numero correspondet clotho mensura lachesis pondere atropos vel posset reduci ad tria principia philosophia sicut materia privatio et forma vel ad detrimentum rerum vel ad numeri cubicum sicut poetae et philosophi fecerunt

Aliae rerum habitudines possunt adduci quorum imperitum vulgus non capiens intellectum cecidit in errorem et haec pro praesenti sufficiat de isto

Conclusiones

Sequitur distinctio 21ma 3i libri cuius conclusio prima est anima christi in triduo erat separata a corpore

2a conclusio verbum non quam carnem nec animam simul dimisa

3a anima christi dum facit separata dicebatur car mortua non tamen corrupta

4a conclusio sicut non stat vestem pati quin aliqualiter patiatur dominus cuius est vestis ita de carne christi videtur sed cum reverentia magistri / hoc non sufficit pro similitudine quia caro christi non se habet ad modum vestis ut posset deduci

Alia distinctio 22a cuius prima conclusio christi in triduo erat verus eso sed cum reverentia magistri quia oportet quod forma materiam informaret materiam

2a conclusio non oportet ubicumque sit christus quod sit homo quia oportet quod homo esset / sed conceditur quod homo est ubique sed non est hic homo

3a suo i?am concedere quod christus sit ubique christi

4a conclusio christus dicitur fuisse in inferno secundum existentiam personarum Et sic secundum rationem personalem hic homo descendit de caelo / et in haec terminatur lectio

PrevBack to TopNext