Text List

Lectio 17, De fide

Lectio 17, De fide

Quomodo Deus subiectum theologiae est

Consequenter circa materiam postquam praetactum est quod deus est subiectum theologiae et hoc sub quadam ratione secundum quam potest elici immediate iudicium quod deus est universaliter perfectus / et hoc potest contingere tripliciter vel quia conceptus de deo est sic complexus quod equivalet huic complexo concepti significabili universaliter perfectum vel quia est conotativis vel quia de natura sua sic primarie significat

De praedicatis Dei

ubi est notandum quod deus nisi a seipso est comprehensibilis et ideo non est aliquis conceptus nobis possibilis adaequate et sufficienter deum sumitur repraesentans / sed praedicata creaturarum nobis nota ad ipsum transferemus per quamdam similitudinem / ut quia videmus creaturam existere dicimus quod deus eam facit vivere et hoc est perfectionis eius Ideo dicimus quod deus est vita / et ita de aliis praedicatis dicentibus perfectionem et hoc propter pe?mi?am vocum quia nec gramatici nec legiti potuerunt habere proprios conceptus dei Ideo nomina creaturarum deo attribuerunt ubi notandum est quod aliqua praedicata dicunt perfectionem sumitur alia perfectionem limitatam et hoc tractat ancelmus quod hoc nomen perfectum sumitur est quod est melius ipsum quam non ipsum quae quidem descriptio potest exponi ut perfectum sumitur vocet praedicatum perfectionale sumitur / et tunc debet sic intelligi quod illud praedicatum dicitur etiam praedicatum perfectionis sumitur quia eo quod attribuitur alicui arguitur esse perfectius quam illud cui non competit

Et augustinus dicit quod perfectio sumitur est quae melius est in quolibet quam non in quolibet unde naturaliter esse vivens est denominatio perfectionis sumitur eo quod quodlibet vivens melius est non vivente / et ista est ymaginatio beati augustini in multis locis nam viventia sunt perfectiora non viventibus Et istud introducitur quia praedicata reperta in creaturis dicentia perfectionem attribuuntur deo sed alia ut esse hominem et esse animal et sic de talibus non attribuimus deo quia dicunt limitationem

Cur diversas praedicatas Dei sunt: contra aliqui ponentes formalitates in Deo

Advertendum igitur quod ista vocabula quae sic dicuntur de creaturis non dicuntur de deo unitate nisi secundum translationem impropriam et istud supponitur quia post probabatur quia hic agitur de principiis quae post probabuntur huiusmodi ergo praedicata deo attribuitur propter vocum penultima et ex radice quae bifulcatur / quia uno modo incomprehensibilitate dei considerata 2o modo nostri ingenii debilitate attenta Ex quo patet quod diversa praedicata oportet deo attribuere / quia aliter non possemus de deo loqui / Et in isto fundata est oppinio formalitatum quia deus existens ydemptificatus per idem existens vivens etc Sed quia latitudinem suae perfectionis non possumus unico conceptu concipere quod ideo crediderunt aliqui quod sicut est necessitatis in nobis comprehendere ipsum diversis vocabulis et conceptibus ordinatis adinvicem ita necessariam sit quod a parte rei esset necessitas seu varietas a parte rei

Et sicut in modo concipiendi habemus varios conceptus habentes ordinem inter se dicentes denominationem sumitur / et tot sunt concepti sunt species factae vel facibiles quia cuilibet speciei superadditur praedicatum transcendens / et sicut huiusmodi praedicata ymaginantur di?ta ita ymaginati sunt aliqui quod in deo quod alia sit ratio essendi alia volendi alia intelligendi Tamen istud in particulari deo duce tractabitur

Et pro nunc dicitur quod ista ymaginatio non est vera sed sufficit originem ex dicto / quia non invenerunt conceptum totius divinitatis comprehensivum ideo ymaginati sunt huiusmodi formalitates / sed tamen istud est reducendum ad divinae perfectionis incomprehensibilitatem

Nomen proprium Dei

Ex quo sequitur quod omne nomen sive aequivoce de deo dictum est sumitur singulare unde guillelmus parisiensis consequenter infert quod esse proprie in sua propria significative est terminus singularis vel ens et soli deo competit / et hoc infert pertinenter ad ymaginabilem quam sequor Conformiter ibi dicit quod conceptus dei sibi proprius formaliter includit esse de patria significative nec miremini si diu dicam de conceptu die quia difficultas huius indiget declaratione et deductione magna unde quidam doctor ymaginatur quod conceptus dei formaliter includit esse cum exclusione possibilitatis non essendi / hoc probat in libro de divinali magisterio etc

proprissime dictum est quando nomen interrogavit quod dictum est "ego sum qui sum" et "qui est misit me" etc usus est in isto vocabulo tamquam sibi proprio et fuit sibi nomina connotans excludendo omnem imperfectionem et affirmationem actus puri cum exclusione meliorationis Et licet ista ponatur multa complexa tamen forte conceptus est complexus seu conceptum incomplexus est apparentia multorum veritatum de deo dicibilium

[Conclusio: in solo Deo est idem esse et essentia]

Ex quo sequitur quod in solo deo idem sit esse et essentia non solum quantum ad rem / sed quantum ad modum concipiendum sibi propositum Ista tamen propositio distinguitur quia multum est difficilis et tamen mirandum est quia philosophi et antiqui hoc tenuerunt Unde boethius in libro de ebdomadibus dicit quod "in aliis a deo esse et essentia distinguuntur" Et albertus magnus et gandavensis sanctus thomas et guillelmus parisiensis

Duo modi imaginandi quod esse et essentia distinguuntur

et licet ista ymaginatio sit maxime difficultatis et multipliciter intelligibilis dupliciter tamen potest ymaginari modus

unus esset quod esse et essentia differunt ad modum quo ponitur distinctio distinctio formalitatum quia distinctio formalitatum non tollit ydemptitatem realem sit ponunt quod bonitas et sapientia sunt realiter idem licet formaliter distinguuntur ita diceretur de esse et essentia

Alium modum ymaginatur guillelmi parisiensis quod creatura est de se fluxibilis et insufficiens ad esse ita quod requirit intimitatem dei maiorem quam sit formae ad materiam / et quod creatura denotatur extrinsece esse quia a deo sicut praesens notitia in anima dato quod non inhaereat immutat eam vitaliter et denominat materiam cognoscentem sicut creatura esse per deum licet non sibi inhaereat Ideo subiectum primae theologiae omnes veritates repraesentat et est cathegoricum et yposticum extrinsece per modum signi / et inco?lis ex?tus impossibili et falso

Notum de simplicitas omnis concepti Dei et de complexe significabili Gregorii Ariminensis

Et sequitur quod omnis conceptus deo proprius significat esse et per consequens dato quod sit simplex aequivalet quodammodo componi Et hic posset multa notari videlicet quod una notitia potest esse simplex et aequivalenter complexa Et hoc ponit gregorius aequivalenter theologiae primae est simplex et complexum aequivalenter quod est notitia divina quae est simplex et aequivalenter complexa

Ita quod imperfectio est quod intellectus non repraesentat omnes veritates in tali scientia

[Utrum sit notitia contingens de subiecto theologiae?]

Utrum tamen sit contingens est bene difficultas quia dicunt quod in deo est intrinseca contingentia quia est respectu contingentis notitia et sic secundum hoc diceretur propositio contingens et tunc respectu huius est contingens propositio scilicet per modum signi intelligentiam de contingentia propositionis nec est simpliciter contingens scilicet prout est differentia rei sed propositionis Et cum hoc stat quod deus sit summa necessitas ut res distinguitur a signo De subiectis theologiae beatorum possent aliqua dici sed dimitto De subiecto autem apud nos dico quod non potest haberi nisi cum adiutorio fidei et diligentia magna quia difficilissima est devenire ad conceptum in quo relucet divina veritas ymmo huiusmodi conceptus trahit intellectum ad ipsius considerationem et amorem cuius conceptus vel subiecti carentia est in errore incidere Sed quia studentes non curat ideo quandoque incidunt in errores varios

Ex quo patet quod maxima sollicitudo debet ad huiusmodi conceptum habendum et debet hoc facere per conceptus per conceptus reflexos / quia minimus error in principio maximus est in fine primo caeli et huiusmodi conceptus ignorantia deffecerunt philosophi circa proprietates dei ponentes ipsum agere necessitate alii liberum libertatem complacentiae et agere necessitate naturae Unde apud omne iudicium esse liberum libertate contradictionis hoc dicit magna perfectionem

Sed averroys non concepit deum ut unibile perfectum ut patet 12o metaphysicae dicens "deum nihil extra se cognoscere" sed deus isto modo non esset bonus princeps Cum ita sit quod bonus princeps habeat desponere de regimine regendorum et ergo si sic sicut fatuus regeret et aristoteles ibidem "solus ergo princeps" quod patet forte intelligebat quod deus non capit notitiam a rebus et ex isto sensu forte averroys intelligebat Similiter erraverunt sequentes oppinionem epycuri dicentis "deum de nihilo curare sed voluptati delectari in seipso" / Ita quod non curat de regimine nec cognoverit quod fecit creaturas propter bonum creaturarum Et dicit ultra quod deus non irascitur dispo?da penas prodelictis et quod omnia eveniunt a casu / et sic negavit differentia providentiam quod non fecisset si unibilem eius providentiam cognovisset Et ad isetam reprobationem fecit latentius librum de ira

Erravit etiam tullius negando ab eo praescientiam et ad hoc fuit coactus propter futura contingentia sicut dicit augustinus in libro de civitate dei et posuit quod oportet ponere contingentia rerum Et tunc quia non vidit compossibilitatem divinae scientiae negavit praescientiam dei / et in 5to de civitate dei quidam volente dicunt fata et nolente trahunt Et ista oppinio reprobatur quia hoc etiam reprobant tullius qui futi bonus philosophus / Et omnes quasi isti errores circa deum et eius providentiam et regimen creaturarum sumpserunt originem eo quod non cognoverunt conceptum dei

Ubi est advertendum quod datur etiam latitudo conceptuum de deo prout quilibet innatus est esse subiectum theologiae Ex quo statim posset elici iudicium quod est universaliter perfectus et est primus conceptus

Alius esset prout plura iudicia particularia possent elici ex illo conceptu / et sic quanto esset perfectior conceptus tanto ad plures conclusiones theologicas se haberet et posset devenire

Ex quo patet quod nulla propositio de consequenti spectans ad nostram fidem debet negari nam concessa divina potentia facilissimum est inducere quod potest creare mundum de novo Item incarnatio verbi ptus virginis / Conversio panis in christi corpus ista omnia sunt conceptibilia habito conceptu immense potentiae Unde habita fecunditate divina non est mirabile si fiant productiones ad extra / Et sic habitus conceptu de deo quod est universaliter perfectus articuli fidei non sunt difficiles ymmo per hoc intellectus disponitur ad omnia quae sunt in fide

Ulterius sequitur error manichaei qui posuit unum principium boni et aliud mali et sic posuit duo principia rerum quilibet sic positis deus non esset perfectus Unde si deum cognovisset in se perfectum

Ratio primaria pro erroribus philosophorum

Et breviter omnes gentilium errores habuerunt ortum ex deffectum cognitionis divinae / nec quilibet conceptus dei est sufficiens ad hoc quod sit subiectum theologiae

Conclusiones

Sequitur distinctio cuius conclusio sequitur talis Spiritus sanctus non procedit a patre localiter

filius vero missus mundo visibiliter et istam missionem tota trinitas beata divinitus est operata et haec de lectione tacta

PrevBack to TopNext