Text List

Lectio 43, de Fruitione

Lectio 43, de Fruitione

Quod quamvis omnis fruitio sit amore et etiam omnis usus sit amore, aliquis tamen usus est odium

Consequenter est videndum de usu et fruitione / Sed pro clariori declaratione sciendum est quod quamvis omnis fruitio sit amor et usus omnis tamen usus est odium nam aliquando propter deum ordinantur Ex quo patet quod fruitio debet describi per amorem per velle per diligere acceptare etc 2o patet quod usus sub disiunctive debet describi nolle vel vele propter aliud scilicet propter se dilectum et non in descriptione usus debet poni dilectio vel aequivalens

Quod idem actus est usus et fruitio

Ulterius iuxta viam okan et sequitur quod omne odium est dilectio patet quia omne odium est propter aliud / et cum natura res possit se immediate oriri et etiam quod non sit processus in infinitum

Quod primus actus voluntatis sit nolitio

Sequitur etiam quod omnis nolitio est volitio nam nolitio alicuius mali est volitio alicuius boni et propter bonum quod acceptatur

Consequenter sequitur cum isto quod primus actus voluntatis est nolitio nam licet non sit propter bonum quod acceptatur stat tamen quod sit actus verbi gratia sit sortes cui praesentetur aliquod malum nullum penitus habens voluntatis illo praedicamento potest eligere actum nolendi et superare temptationem et per consequens illa nolitia erit fuga mali et dilectio dei / et sic nolitio non praerequirit aliquam volitionem propter quam dicatur de deo

Consequenter sequitur omnis usus mundi est fruitio sive sit ordinatus sive deordinatus de primo patet superius / de 2o patet nam est alicuius creaturae propter aliam vel dabitur aliqua alia

Quod amor est superius ad odium

Sequitur ex dictis quod amor est superius ad odium / unde de odium est amore sed non econtra

Contra quemdam doctorem qui ponit quod idem actus est fruitio illius quod contingit ordinate frui, et tamen est usus inordinatus

Ulterius sequitur contra quamdam doctorem qui ponit forma ista Idem actus est actus fruitionis quo contingit frui et tamen inordinatus sensus est quo sit realiter aliquis usus sic habens obiectum fruibile et tamen ordinatus probat sic / stat quod aliquis velit propter deum formari quo stante iste habet obiectum fruibile ad deum et nihilominus habet inordinatum actum

Respondetur quod nullus est usus huiusmodi quod sit realiter licitus / et tunc ad motum respondetur quod casus est illicitus nec propter deum / vel li propter dum capitur contemplative et sic admittitur casus et sic non ad propositum / si alio modo negatur praecise vel saltem nisi hic formari caderet sub praecepto sicut de osae dicitur quod deus dixit ei vade et fac filios fornicationis et sic esset meritorius quia sub dispensatione et dei praecepto sed nihilominus fundamentum primae rationis non valet Sed arguitur repugnat in eodem actu quod deus contempnetur et summe videtur modo sic esset in proposito nam dilectio est summe fruitiva et ideo est summus modus videndi deum et com hoc contempneret deum quia transgressor esset praecepto modo tales sunt impossibiles

Item conversio et aversio non sunt compossibiles modo sic est quod actus fruitivus elevat et actus formationis decidit / modo idem actus non est contrarius sibi ipsi nec idem movetur motibus contrariis simul et semel

Item fruitio in esse fruitionis qui dei propter deum est quaedam rectitudo igitur dato quod casus esset possibilis adhuc non esset inordinatio

Confirmatur nam si istae habitudines essent separatae 2a tunc esset recta / non obstante quod usus esset inordinatus respectu 2ae habitudinis

Item iudaei propter zelum legis credebant frui deo quod tamen non ut patet per apostolum quia non debite quia non debite erat ordinatus Et tunc istis casibus decipitur aliquis putans frui deo cum tamen non Unde propter deffectum resolutionis voluntatis et reflectionis contingit quod creatura putet ut deo et rebus meritorie fruatur cum tamen non

Et tamen dicitur quod licet iudaei sic facerent summe peccabant in deum Confirmatur nam omnis fruitio est dilectio dei super omnia igitur qui sic fruitur diligit deum super omnia

Quod omnis usus ordinatus est vitae aeternae meritorius

Consequenter continuando materiam dicitur quod omnis usus ordinatus est vitae aeternae meritorius Sed quia doctores multi modernorum tenent oppositum / et probatur nam omnis talis usus est fruitio dei et ultra est fruitio dei igitur et tamen est odium vel dilectio propter deum igitur deus diligitur propter talem actum

Quod omnis actio meritoria est fruitio

Ulterius sequitur quod omnis actio meritoria est fruitio loquendo de merito primo modo / patet quia est dilectio vel odium in relatione ad deum propter se igitur est fruitio dei et per consequens sequitur intentum / et sic patet quod omnis actio meritoria est realiter fruitio

Quod cuiuslibet meritoriae actionis Deus est obiectum

Ulterius dicitur quod cuiuslibet meritorie actionis deus est obiectum / patet quia omnis talis est frui igitur Ex quo patet quod magna et solicitudo referendi actus suos in deum / alias enim sunt creaturae fruitio et haec fundatur in scriptura sacra nam dicit apostolus "sive manducatis sive bibitis semper in deum facite" id est habitualiter et hoc est deum ex toto corde diligere / quoniam sic cor actualiter refert actum

Item 2a ad corinthios 10 capitulo "in captivitatem redeuntes" etc

3o omne affectionem in deum dirigat 2a ad corinthios 5o capitulo "karitas christi fulget in nos"

Recapitulatio

Tandem omnia exteriora opera et haec est ex tota fortitudine deum diligere sicut in moralibus patet

Conclusiones

Prima conclusio lectionis fuit quod nullus meretur suam praedestinationem quantum ad effectum primum / quia non potest mereri primam gratiam

2a conclusio creatura non potest mereri suam dampnationem sed tamen effectum eius bene meretur a deo et ideo aliter se habet deus causafe?do bona et respectu malorum non iuvat et non concurrit ad mala nisi generalissima concursu quia sine ipso nihil sive boni vel mali Unde tenendum est quod sine praedestinatione potest quilibet salvari nam apostolus satis videtur hoc innuere quando dicit deus vult os salvos fieri

3a conclusio animae non fuerunt in caelo creatae sicut macrobius ponebat qui dixit quod animae erant in caelo et ponebantur in corporibus inferioribus etc

4a conclusio deus quaecumque soni?t modo scit Sed aliquis instaret nam deus a principio scivit mundum esse factum et tamen vel se?mit facere et tamen non scit modo facere quia iam factus est igitur etc Ad haec dicitur quod habet notitiam essentialem sed non assensum faciendi modo et est sensus magistri quare sequitur finis dicotrum et hoc de lectione

PrevBack to TopNext