Lectio 40, de Fruitione
Lectio 40, de Fruitione
Quod ea quae tacta fuerunt quantum ad materiam nobilitatis non sunt intelligenda de nobilitate politica
Consequenter est inspiciendum de subsequentibus ad materiam spectantibus Et est sciendum quod ea quae tacta sunt non intelligenda sunt de intellectu politico et subiectione ipsa nam talis subiectio nihil aliud est quam refferendo suas operationes in deum / et diligendo ipsum et non reflectitur ad se / Et ad hoc augustinus dicit quod civitate dei "fecit amor sui"
Materia principalis: diffinitio fruitionis ordinatae
Veniendo igitur ad materiam nostram satis ex declaratione divinae perfectionis patet quod deus est obiectum beneficum divinae visionis sive perfectionis aut fruitionis / unde fruitio ordinata est dilectio dei propter se
Obiectiones
Sed arguitur contra deus est diligendus propter beneficia igitur beneficia magis consequentia tenet quoniam propter unumquodque talem et illud magis
Item arguitur contra quoddam dicitur propter se vel li propter se capitur negative vel affirmative si primum non dicitur quia tunc deus esset bis obiectum si 2m tunc praecedit maiorem tamquam partem obiecti
Responsiones ad obiectiones
Ad primum
Ad primum respondendum est de beneficiis quod beneficia possunt multipliciter concurrere primo ut ostensiva rationis diligibilitatis intrinsecae nam ex diffinitione bonitatis ad extra arguitur ratio ab intra Et sic isto modo beneficia divina arguunt suam bonitatem ad extra / et tamen non requiritur quod habeant rationem obiecti fruibilis ad extra
3o concurrit alectum movendo prius nam ex acceptione beneficiorum cretura redditur promptor ad exeundum in actum dilectionis fruitive
5o in genere causae finalis sed non essentialiter subordinatur ad istum sensum quod realiter per modum finis ad diligendum deum finaliter sed non tamquam finaliter ordinatur et si resolvatur dilectio dei erit finis dilectionis beneficii Unde non habent realem ordinem inter se sic quod ultimum sit beneficium fruitionis dei quia non est ordo essentialis Unde non sequitur diligo a propter beneficium ergo magis diligo a
Ad secundum
Ad 2m punctum dicitur quod positive capitur li propter se et non primative sed est difficultas in modo exprimendi unde okam dicit quod non est aliud propter quid deus diligatur nisi propter se / et quolibet aliud propter deum vel propter aliud et aliud