Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 50, de Fruitione
Responsiones ad plures rationes quod Deo posset frui ex puris naturalibus
Ad tertiam rationem
Consequenter restat respondere ad 3am rationem quando dicebatur ex puris naturalibus quis potest deo frui unde antequam respondeatur praecise advertendum est quod tota latitudo entium est finita sed tanta potest esse motivitas quod in ea etc
Ad hoc dicitur quod verum est intensive non tamen fruitive sed per modum usus unde quicquid fit extra caritatem semper fit propter comodum et sic refert creatura illam dilectionem in se Tamen dici posset ad huiusmodi notitiam quod est devenire quod deus esset propter se ultimate diligendus
2o dicitur quod cognitio de deo que habetur ex puris naturalibus inflat et ideo magis operatur ad superbiam quam ad aliud et per consequens finis eius esset odium dei quia se extendit ad creaturam quare etc
Ulterius diceretur quod si daretur aliqua cognitio quod deus est ultimate diligendus diceretur quod esset dispositio ad diligendum deum super omnia quia si voluntas non inveniret obicem per aliquas malas volitiones vel circumstantias alias deus infunderet gratiam qua posset elicere actum fruitivum / ante tamen gratiae infusionem non potest quia voluntas ad hoc per se non sufficit
Ad quartam rationem
Ad 4am rationem quae satis est difficilis quando igitur dicebatur aliquis extra gratiam atteritur igitur debite diligit deum et per consequens frui eo
Dicit elyphat ad hoc quod detestatio peccati et displicibilia amplius non committendi propositum si tunc voluntas fruatur aliqua creatura actualiter licet fruetur habiliter tunc est dispositio ad gratiae receptionem et ideo dic t quod non imputatur sibi ad peccatum
Sed videtur quod hoc non valeat nam ponamus actum peccandi et non velle pecca qui quidem actus requiruntur ad peccati detestationem tunc vel quibus actus istorum est ordinatus vel deordinatus si primo modo tunc est dei fruitio si 2o tunc est creaturae fruitio et per consequens talis responsio non valuit
Tenendo igitur viam beati augustini videlicet quod omnis actus mundi extra caritatem fit ex cupiente nam cupiditas est inclinatio ad commodum Advertendum est tamen quod creatura existens in peccato aliquos actus potest elicere et tamen habet aliquam peccatam in sua pura libertate sicut laedere proximum et furari
Alii vero sunt actus ad quos realiter obligatur qui quidam non possunt fieri bene stante dispositione creaturae / unde odium peccati propter se non potest fieri quin sit deordinatio quaedam nam creatura eo ipso in hoc quod odit aliquo modo adhuc fruitur creatura
Conformiter amor boni propter se non potest fieri quin sibi a sit ibi aliqualis deordinatio quia semper est fruitio creaturae
Unde ubi actus aliquis cadit sub praecepto non est aliquod malum nisi propter se eliciatur huiusmodi actus ita quod non sit aliqua alia ordinatio nisi sui ipsius et quae non potest aliquo modo evictari non imputatur ad de meritum / et causa est / quia est supprema dispositio quam creatura possit habere in illo statu nam quantum potest malum evittat
Et hoc est rationale quando creatura facit quidquid potest et non potest elicere quin referatur ad rationem suae corruptelae vel infirmitatis Et iuxta hoc dicitur de attritione quod cadit sub praecepto nec est fruitio dei nec dilectio et licet sit aliqualis deordinatio non tamen est demeritum et maxime cum terminetur ad gratiam et hoc proprie est facere quod in se est scilicet tollendo omnem circumstantiam peccati vel malitiae et sic est tolere obicem Et sic diceretur quod attritio includit fruitionem creaturae licet non sit demeritum quo ad misericordiam divinam
Sciendum est tamen quod obices sunt male circumstantiae temptationes et talia huiusmodi et sic concedendum est quod esset demeritum licet non peccatum nec imputat ad aliquam poenam unde multi concedunt quod aliquis sit demeritum et tamen non dampnativum quia vel male et sic non est peccatum nisi capiatur peccatum large
Ad quintam rationem
Respondetur quod in isto casu admittendo quod ex illis habitibus genere alius et quando dicitur ulterius exibit in actus consimiles negatur et causa est quia iste habitus existens in caritate concurrente coefficientia bene sufficiebat ad productionem fruitionis dei sed non sufficit exire in actum remota caritate nec sequitur sufficit cum caritate igitur ipsa relata sufficit consequentia non valet quia principalior causa est remota
Ad sextam rationem
Ad aliam 6am rationem scilicet de zelatore suae sectae sicut de iudaeo vel gentili qui moriuntur propter deum vel deffensationem suae sectae igitur videntur frui deo / et de haereticis similiter
Respondetur quod in isto casu creatura realiter fruitur se sive sit iudus sive paganus et non obstante quod ex ignorantia faciat hoc nihilominus est in malo statu et in illo deseritur a deo et sic non fruitur eo licet putet servum factum referre ad deum quia sibi deffiniunt gratia et caritas et habitudines relativae sunt latentes quare sapiens merito dicebat nemo sit an amor vel odio dignus sit
notandume st tamen quod iudaei ante christi adventum habuerunt zelum alterius legis quod nunc / quoniam christus post sui passionem zelum ipsius legis meruerit / licet non perceperint iudaei / nihilominus voluerit mori in propter legem Sed hoc non ab eis percipitur propter actum reflexum huiusmodi habituationum sic tamen martyres sancti non fecerunt sed solum propter deum
Ad duodecimam rationem
Sed finaliter dicebatur quod voluntas potest frui alio a se Antecedens tamen est negandum secundum ancelmum et augustinum / unde creatura refert ad se quando patitur aliquid pro sua secta vel lege defendenda ut patet de romanis qui morti se expondebat pro libertate suae terrae deffendenda et ut faciunt adhuc multi principes et nobiles et etiam dicti romani post morte sicut dii volebant adorari ut mars et alii quia putabant aliam vitam non esse post istam tamen hoc sibi non valebat quia creatura fruebantur et non deo
Ad aliam rationem
Ad aliam de romanis et obstetricibus in similis dicitur vel primo de romani dicitur quod sicut dn?im potest esse veniale et meritum propter aliquam poenam dicitur
tamen secundum aliquos quod nullum malum est per se meritorium vel similiter / et dicitur quod tales romani hoc quibus faciebant propter zelum dominandi faciebant et hoc potest vocari merces quia propter mercedem hoc intendebant et sic deo placuit quod victoriam obtinerunt licet non merentur Et satis patet in evvangelio de ypocritis ubi dicitur "Amen dico vobis receperunt mercedem suam" / Et potest dici quod fuit necessariam eis maxime propter positam legem gubernandam et suscipiendam