Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 49, de Fruitione
Difficultas: Utrum ex puris naturalibus potest quis actum moraliter bonum elicere?
Duo opiniones
Opinio Gregorii et Bradwardini: Quod ex puris naturalibus nullus potest bene moraliter operari
Ubi advertendum est quod positio gregorii et aliorum ponentium quod quis non potest ex puris naturalibus deo frui fundat se s videlicet quod voluntas rationis corruptibile omnem actum retorquet in se vel ad se et quia omnis actus virtuosus est super omnia diligendus debet habere finem debitum in creatura Et ideo requiritur aliquod elevans naturam ultra suam dispositionem propriam vel naturam Et quia nulla corrupta tendit naturaliter ad se ideo non potest se ex se elevare supra se nec actus suos dirigere in finem debitum quare alio speciali adiutorio indiget supra suam facultatem
Dubium: utrum gratia gratificans se sola sufficeret?
Sed restat dubium utrum gratia gratificans sufficiat ad elevationem animae absque quod deus concurrat / licet suo modo communi concurrat
Ad istud dicitur quod caritas non est apta nata concurrere ad elevandum mentem nisi deo concurrente ad effectum ipsius esse elevandum quia est causa 2a modo causa 2a non est ordinata alicui naturaliter agenti / et tamen diceretur quod ipsa non esset apta nata agere nisi deus ageret cum ipsa et ideo si substraheretur prima causa scilicet deus alia 2a scilicet caritas non esset sufficiens unde dato quod caritas informaret voluntatem cum influentia nihil penitus ageret in eam
2o diceretur quod dato quod caritas haberet suam activitatem nihilominus non sufficeret ad actum dei fruitivum saltim eiusdem speciei et hoc respectu voluntatis in qua poneretur / patet hoc ex subordinatione trium causarum respectu huiusmodi concurrentium ideo prima causa in suo genere superior et perfectior speciei et sic per sui substractionem impediretur effectus eius respectu eiusdem
/ Et ideo dixerunt doctores quod liberum arbitrium et caritas non sufficiunt ad tempotationes evitandas sed requiritur concursus divinus etc ipso stante habitus excederet totam latitudinem moralium habituum
2o diceretur quod nedum huiusmodi habitus non posset producere mediante coefficantia dei in statu innocentiae / et patet de primo parente nam habuit ex puris naturalibus unde stare posset sed non ut proficeret et per consequens huiusmodi actus non sunt causati efficientiae sicut in statu innocentiae
Circa opinionem Gregorii
Quod Deus habet influentiam generalem et specialem
/ unde praeter dei influentiam generalem habet specialem qua inclinat peccatores ad conversionem et pulsat sicut praedictum est apocalypso 3o "ego sto ad hostium et pulso"
Respondetur quod assistentia dei specialis et nulli denegatur ymo semper praesto est et ideo non requiritur nisi obedientia et quod sequatur pulsio huius motionis sed quomodo sequela possit fieri videbitur inferius in solutione 4tae rationis
Advertendum tamen est quod tenentes quod ex puris naturalibus possit moraliter frui ymaginantur sic quod creatura potest aliquem finem temporalem et bonum constituere sicut patet de pace pro bono civili
Ulterius advertendum est quod ratione corruptelae creaturae tendit ad se vel etiam non esse tamen per huiusmodi re?nem actus esset malus et sic actus morales non sunt ordinati in finem ultimum sed in bonum civile et transquilum / quia in bonum civitatis et est felicitatis et sic illud potest praeexistere pro fine politico et non haeretico
Et sic respectu huius finis aliquis bene operaretur et acceptarentur virtutes licet non haberent finem ultimum et sic omnia vitia rerum pellet propter se nec admitteret vitium et sic per ipsam salvatur ordo politicus Et sic secundum istam viam posset sustineri et fuit ista materia valde discussa sed tamen quicquid dicatur magis est se subiciere dictis et sententiis sanctorum et doctorum antiquorum
Responsio ad rationes
Ad primam rationem
Respondetur ut alias est responsum quod humana cognitio indiget aliquo elevante quia intellectus depravatur in suo genere propter malum ad quod se divertit quod quid malum afficit intellectum
Item intellectus reatione corruptele est infirmus circa apparentias sophisticas ad quas magis inclinatur quam ad veras et per consequens inclinatur voluntas ad hoc
prima est quia voluntas magis laeditur quam intellectus quia serva facta est quare poena in ea sit maior
2a est quia dilectio dei in statu naturae est maior quam in statu innocentiae et per consequens cum voluntas sit debilior quam ante erat oportet eam subcumbi fieri serva quia debitata est in operationibus suis
Item per sanctos doctores non potest voluntas temptationem superiorem igitur non potest deum diligere fruitive consequentia tenet et antecedens patet per determinationes sanctorum
Item bernardus dicit quod voluntas quicquid agit semper retorquet ad se et per consequens non potest diligere supra se et confirmat per scripturam sacram
Item voluntas post desertam iustitiam est subiecta igitur non potest affici nisi de supra adiuvetur
Item pelagus specialiter introductionem concessit per sacram scripturam / unde consequentia non valet intellectus dictat hoc ex puris naturalibus ergo vult consequentia non valet
Item dicat quod per actus voluntatis terminetur ut x et sit in triplo non potest intellectus ditare
Item arguitur de specie dilectionis / unde perfectiori modo diligit anima christi quam sortes in via
/ unde non sequitur intellectus dicat igitur vult et sic negatur antecedens et consequentia in illa ratione unde in communibus operationibus si intellectio dicet voluntati dare denarium vel etc non est in sua potestate quod referat ad modum sine adiutorio gratiffico
Ad aliud inconveniens quia si ista esset sequeretur quod qui esset in caritate sciret utrum esset in caritate vel gratia Respondetur quod non oportet quia opportet quod esset evidenter actus et quod non posset procedere nisi a caritate / et supponit quod aliquis potest se scire frui deo
et licet sit probabile tamen non est evidens Ita quod ratio nihil plus probat nisi quod probabiliter quis crederet in caritate esse
2o non est evidens ex dictamini intellectus ut sciat reflectere actus Unde stat quod aliqui credunt se diligere deum vel aliquem cum non sit ista vel etc
Consequenter potest inferri quod maximum signum est non essendi in caritate habendo temporalium affectum vel ad temporalia
Ad secundam rationem
Ad 2am rationem / voluntas potest habere aliquem actum etc respondetur iuxta praedicta quod voluntas posset elicere illo casu actum fruitivum et non necessario elicit actum malum / Ad argumentum tamen dicitur quod huiusmodi voluntas si habeat aliquem actum habet malum et talis actus est abusus quocumque actum eliciat cum hoc stat quod est libera quia posset exercere dum tamen disponeret se ad hoc et hoc de lectione
On this page
Difficultas: Utrum ex puris naturalibus potest quis actum moraliter bonum elicere?
Opinio Gregorii et Bradwardini: Quod ex puris naturalibus nullus potest bene moraliter operari
Dubium: utrum gratia gratificans se sola sufficeret?
Quod Deus habet influentiam generalem et specialem
Melior conclusio: quod requiritur Dei speciale adiutorium et Dei gratia