Text List

Lectio 52, de Fruitione

Lectio 52, de Fruitione

Propositiones circa qualiter tota natura tendit in deum

Consequenter ad intellectum clariorem habendum videlicet qualiter tota natura tendit in deum ultimate tamquam in suum finem et summum bonum sunt aliqua advertenda

Quod nulla creatura habet intrinseca rationem terminandi

et est repetenda radix prius tacta scilicet quod nullum creatura habet intrinsece potestatem terminandi et ideo non potest esse terminabilis de se

Quod ab appetitu finis, medii potest simpliciter absolvi creatura

Et sequitur primo quod ab appetitu finis medii potest simpliciter absolvi creatura

Quod finis quo non est necessarius in operationibus naturalibus

Ex quo sequitur quod finis quo non est necessarius in operationibus naturalibus / patet quia semper est aliquid citra deum cuius res simpliciter est solubilis circa deum igitur etc

Quod non est necesse quod forma et finis coincidant

Sequitur ulterius quod non est necesse quod forma et finis coincidant Ita quod agens naturale producat formam et non coincidant

Quod appetitum animae ad suum corpus esse solubile

Ex quo sequitur appetitum ad suum corpus esse solubilem id est stat quod anima non inclinetur ad suum corpus sive ad suum appetitum patet quia est ad aliud creatum tendens quod non est finis

Quod anima humana separat potest esse persona

/ Ex quo patet quod oppinio magistri est vera videlicet quod anima separata sit persona quia magister ponit quod sit realiter persona licet doctores teneant oppositum / sed tamen realiter inclinatur ad corpus licet non sit potest sui et in hoc defficit magister sed non est necessaria et ergo deus potest eam absolvi a tali etc

Quod non repugnat angelo quod desinat esse persona absque sui assumptione

Ex quo sequitur quod non repugnat angelo quod desinat esse persona absque hoc sui assumptione sicut de humanitate christi quod non est persona quare etc Sed de hoc quo ad praesens non est difficultas Ita quod sicut deus potest tollere animae suam operationem vel inclinationem ita etiam angelo

Quod stat grave absolvi a tendentia in centrum mundi

Sequitur ulterius magis videndo talem finem quod stat grave absolvi a tendentia in centro mundi patet quia nullius naturae est necessaria tendentia in suum finem igitur sequitur quod grave non naturaliter tendit deorsum et sic proportionaliter diceretur de igne quod sit absque inclinatione absolvi et sic huiusmodi inclinationes possunt inmutari / unde tota radix procedit quod finis est mere contingens ex statuto naturae libere sic ordinatis et sic ignis posset descendere et terra ascendere quod videtur inconveniens

Item staret quod absque loci intentione moveret nam sola creatura est ad finem ultimum

Quod principia naturalia subiacent divinae dispositioni liberae

Ex quo sequitur principia naturalia subiacent divinae dispositioni libere scilicet utrum omne grave descendit et leve ascendit et per consequens sunt contingentia et non necessaria

/ Ex quo sequitur quod aliquod principium est quod potest esse contradictorium principio philosophico et sic patet qualiter perfectius theologia considerat naturas rerum et perscrutatur et philosophatur quia nulla alia scientia novit quidditatem veram rerum nam ipse ponit necessario statutorum divino agere quicquid agit

Consequenter diceretur quod velocitates in motibus magis secuntur nam divini decreti et liberi quam natura sive potentiam activorum ad suam resistentiam nam una creatura agit in aliam et resistit secundum regimen universi principis

/ Et sic diceretur de duratione rerum et consequenter reducerentur ad idem

/ Et sic ex hoc non videtur inconveniens quod angelus haberet principium suae corruptionis sicut de forma substantiali rei materialis corporalis / quoniam non videtur maior distantia sive repugnantia quam de forma corporali quia quaelibet creatura de se est in nihilum fluxibilis igitur ad certam combinationem remanet certa proportio quare etc Unde haec positio videtur fundari supra sacram scripturam ut habetur maxime proverbiorum 2o videlicet quomodo deus posuit legem singulis Et rabbi moyses qui fuit doctor autenticus et famosus licet iudaeus videtur hoc tangere in suo libro de vire iudaeorum dicens quod totum est in libera dei dispositione

Quod caritas vel gratia non potest inclinare contra primarium naturae appetitum

Ex quo sequitur ulterius quod caritas vel gratia non potest inclinare contra primarium naturae appetitum patet / quia rectissimus et semper in deo est quod tamen sic potest dici quod non est caritas distincta ab appetente capiendo tamen pro impellente potest dici quod est deus unde creatura est sicut sagitta missa a sagitatare usque ad signum quae si bonum sagitatarem habet pervenit ad ipsum signum Ita proportionaliter de appetitu sive voluntate dicitur quod si dirigatur a deo qui est agens infallibile pervenit ad signum videlicet ad suum finem debitum Et huic dicto consonat hoc quod in philosophia dicitur quod dirigitur ab agente infallibili et intelligentia non errante / et sic semper recta est Et ideo caritas non potest ad obiectum intelligere

Quod caritas non potest inclinare ad diligendum Deum propter utilitatem creaturae

Ex quo sequitur quod caritas non dirigeret creaturam ad diligendum deum propter activitatem creaturae

Ubi advertendum est quod autissiodorensis ponit duos modus caritatis unum propter finem habere simpliciter / aliter propter habere bonum et praemiari a deo

Quantum ad primum dicitur gloriam meam alteri non dabo / verum est tamen quod deus bonorum nostrorum non eget ut in psalmo "Bonorum morum non eges" sed nos in ipso

Tamen contra 2am partem dicitur quod ordo debitus naturalis et caritatis non secundum naturam deus sit ulterius terminus igitur diligere deum ut felicitatem vel tale quid obtinere est magis diligere paremium et sic creatura ipsamet nec obiectum erit quare etc

Sed pro salvatione dicti est advertendum quod in hoc potest dupliciter considerari

Uno modo quod sint duo termini scilicet creatura sit terminus ad quem et deus a quo et sic non est licitum diligere deum propter creaturam

2o modo potest considerari utroque modo Ita quod dilectio habet illos duos terminos et unum alium ad quem et sic illo modo caritas iuvaret ad dei fruitionem sive cognitionem quare dictum autissiodorensis sic salvaretur

/ et haec via reputatur satis probabilis videlicet quod deus tamquam praemiatorum diligendus est et refertur sic dilectio in suum finem ultimate / unde motus rationalis est sicut naturalis / nam incipit a deo et terminatur in finem debitum a simili de motu ipso naturali quoniam incipit in oriente et terminatur in occidentem

Quod licet illa dilectio esset licita qua diligeretur Deus propter utilitatem creaturae nihilominus tamen dilectio simplex absoluta et propter se est multo nobilior

Sequitur ulterius quod nihilominus dilectio singularis est multo nobilior licet esset meritoria reflectendo tamen patet quia minus participat de conversione dei ad creaturam

Quod omne peccatum est realiter naturae contrarium et contra inclinationem naturalem

Ulterius sequitur quod omne peccatum est rectae naturae contrarium patet quia recte nulla inclinatur ultimo bono Et hoc testatur augustino in libro de vera innocentiae

Quod homo non debet servire Deo ut praemietur nec mereri ut praemietur

Unde sequitur quod homo non debet servire deo ut praemietur

Quod agentia naturalia non agunt ut assimilentur Deo, licet agendo assimilentur

Ulterius agentia naturalia proprie loquendo non agunt nisi ut assimilentur deo licet agant propter eum

Sed contra quod tota natura tendit in deum

Prima

Sed contra dicta arguitur quia natura humana prona est ad malum igitur est depravata

Secunda

Item si sic esset recta sequeretur quod ex puris naturalibus homo attingeret deum quod est error pelagi

Tertia

Item inclinatio naturae est a deo sic libere impellente igitur potest alterum duorum facere scilicet vel substrahere et per consequens ad aliud inclinare et sic natura erit ad aliquod casum absque deo

Quarta

Item libertas est potentia superioris ad naturam cognitivum ergo si sit imperfectior et natura imperfectior erit

Quinta

Item creatura sibi derelicta tendit in nihilum igitur magis in oppositum dei quam econtra

Sexta

Item naturalis iustitia resultat ex divino decreto et eius acceptione ta igitur cum deus possit acceptare videtur esse depravatio

Septima

Item multiplex contingit error in agentibus igitur etc consequentia tenet et antecedens patet quoniam in animalibus feralibus ferocitates suae sunt nocivae

Octava

Item per malam doctrinam possunt animalia introduci igitur etc

Nona

Item aliqua corpora coelestia sunt intrinsece mala sicut saturnus et mars igitur etc

Decima

Item potest dari praeceptum contra inclinationem naturalem sicut potest poni per casum quod sorti praecipiatur quod habeat inclinationem ad a malum tunc arguitur etc liquidum est satis Solutiones pro alia lectione dimittuntur

Conclusiones

/ Sed tamen prima conclusio lectionis fuit videlicet de tempore et situ angelorum unde dicunt quidam creationem angelorum creatione mundi praecessisse sed falsum videtur hoc esse nam angeli fuere creati cum materia elementaris et aliquando dicitur in principio deus creavit caelum et terram per caelum intelligitur natura angelica et elementaris et particularia etc

2a conclusio Angeli fuerunt creati in caelo epireo vel deo unde de numero caelorum inter doctores est difficultas sed astrologos et theologos Tamen concordant ponendae nonum caelum

3a conclusio proportionaliter materia prima et angeli fuerunt creat ut informis unde advertendum est quod boni per cartiatem fuere creati et sic materia prima fuit creata sine distantia

4a conclusio de primo angelo quod deo appetivit assimilari et ideo cecidit Unde de eius casu tenetur a multis doctoribus quod in primo non fuit nisi obmissio et erat quod tale non peccatum sed veniale quia complacentiam quamdam cepit in se et sic fuit negligentia sed pro praesenti de hoc non desseritur Et certe michi videtur quod difficulter est substibile et haec de praesenti lectione lecta die lunae post natale deum nostri ihesu christi prima die legibili

PrevBack to TopNext