Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 53, de Fruitione
Solutio ad rationem quod naturalis tendentia posset esse mala
Ad primam
Unde pro responsione istius rationis est advertendum quod etiam in statu naturae integre iustitia oridinalis se habeat sicut habitus tam animalis quam rationalis quam irrationalis et erat servare debitam observantiam et disponebat singulas potentias inter se et subiciebat eas ad plenam obedientiam omnium inferiorum virium ad inferiores Sed propter peccatum dilata est talis iustitia et subcessit ei habitus quidquid vocari potest cupiditas inclinans vires inferiores ad hoc quod devenitur superioribus
Unde in viribus inferioribus duplex est causa prima est obedientia quam habuerunt ab initio nihilominus cum cupiditas cogit eas quasi tyrannice contra inclinationem propriam praevaritate sunt sicut si aliquis tyrannus cogebat sub dictum vel alium quodcumque ultra posset suum quod non deberet tunc non esset in libertate sive posse sub dicti vel appraessi se a tale tyrannica deffendere quia motus sui non sufficientes essent ad ipsum repellendum sic a simili de viribus inferioribus dicitur nam cupiditas quas tyrannice super eas videtur regnare et ipsa cupiditas fuit prima causa consurgens in peccato sive praevaritatione primi parentis et etiam luciferi nam ambo cupiert assimilari suo creatori Et in hoc habetur radix quarentia a pueritia prona est ad malum et hoc est quia a proportione maioris inaqualitatis fit actio ut dicit philosophus libro de generatione modo certum est quod cupiditas facit hoc quia fortius agit quia in tantum movet quodno sufficit ad hoc Nam tota pronitas sua est quod necessario male iuvatur nisi aliunde praeservetur quare non potest bene operari nisi mediante caritate sed quando ipsa caritas animam informat vires obediunt sibi et rationi et igitur patet quid de ratione prima ipsa caritas animam informat vires obediunt sibi et rationi et igitur patet quod de ratione prima sit dicendum
posset tamen dubitari utrum ista tyrannis sive tyrannica vel deordinatio fuerit solum in homine unde animalia semper homini obedivissent in primi parentes primo peccavissent / quae quaedam animalia modo rebellant ut patet de multis
Etiam terra dedissset fructum in tempore suo sine cultura et grano seminato / quae tunc usque nunc male dicta fuit in opere suo quia spinas et tribulos multa secundum alia nociva videtur satis germinare
Elementa cum hoc mansissent ita concordantia quod influxissent sive mundum vegetassent sive molestia / in quibus tamen est notabilis discordia ut patet de tonitruo et ceteris procellis / Et ideo non solum regimen animae fuit deordinatum et mutatum sed cum hoc naturale fuit depravatum
Restat tamen unum dubium videlicet utrum inclinationes naturales superiores sint ita integre sicut remissae Breviter dicitur quod sunt remissae in aliquo gradu licet non sublate sicut dicunt doctores Sed potest teneri contrarium et non oportet nisi ymaginati motus cupiditias sicut satis potest deduci nam vulnus cupiditates ponetur tanta quod salvetur tanta proportio
Ad secundam rationem
Ad 2am rationem quando dicebatur quod ex puris naturalibus quis posset facere bonum et attingeret deum error pelagi
/ Respondetur sic dato primo quod natura non esset corrupta et quod operationes haberent suum effectum adhuc opera non essent meritoria Ex quo apparet quod adhuc natura non propter hoc meretur vitam aeternam
2o dico quod non sequitur natura inclinat ad deum igitur hoc potest naturaliter inclinare se ad ipsum et ex puris naturalibus attingere finem intentum / causa est quia cupiditas vincit illam inclinationem et facit esse contrariam unde etiam consequentia non valet / natura inclinat ad deum igitur homo sequitur eum / quia cupiditas deprimit in contrarium sicut patet de levi tendente surusum ubi naturalem habet tendentiam quod quaedam potest deprimi ab aliquo impellente sicut a pluvia vel aliquo alio sibi opposito
3o dicitur quod inclinatio naturalis licet semper recta sit respectu dei non tamen est recta respectu cuiuscumque alterius / exemplum naturalis inclinatio non me inclinat ab verbum esse incarnatum nec ad altaris sacramentum nec etiam sufficiens est ad hoc et licet adhuc me inclinet / pro salute non sufficeret
4o diceretur quod requiritur caritas ad merendum quapropter nec natura iuvat nec potest ad hoc attingere
5o dicitur quod adhuc dato quod natura sufficeret ad illa sive credenda sive operanda quia adhuc homo non mereretur per ea Cuius causa est quoniam non videtur magna implicatio quod quis crederet articulis fidei et cum hoc operaretur opera mandatarum tamen non sequeretur adhuc quod mereretur vitam aeternam quoniam hoc faceret sine caritate et adhuc in statu innocentiae sive naturae lapsae Et sic diceretur quod neganda esset consequentia in isto casu quia cum hoc aliud requiritur videlicet caritas
Ulterius dico quod sufficeret caritas cum aliis omnibus virtutibus adhuc ad vitam aeternam pro merendam non sufficiunt causa est nam alia requiruntur videlicet divina assistentia sive concursus et eius acceptatio quae quidem eum voluntate concurrunt Tamen dicitur finaliter quod sola divina acceptatio per se sufficeret ad vitam aeternam pro merendam Ex quibus omnibus patet quod non est in potestate naturae humanae ex puris naturalibus nec alias attingere summum bonum nisi cum istis ultimo tactis Unde apostolus ad tytum "non ex operibus quae fecimus no sed secundum suam misercordiam" etc
Ad tertiam rationem
Ad 3am inclinatio naturalis est a deo et libere igitur potest eam mutare et sic aliqua creatura non inclinabitur ad eum
Respondetur quod vix habitudine creaturae ad deum de potentia dei absoluta non posset patere quin tenderet in eum licet posset an ipsam inclinare Cuius causa est quia sicut creatura non potest sine ipso procedere de non esse ad esse ita etiam non stat eam esse quin in deum tendat / Sed tamen quantum est de finibus mediis conceditur quod naturalis inclinatio posset non inclinari in deum unde libere potest inclinare vel non sed primus finis est necessarius quare ratio non concludit
Ad quartam rationem
Ad 4or appetitus rationalis voluntatis potest ferri in aliud a deo igitur etc Breviter dicitur quod quantum ad principia principium immediatum mere naturalis creatuarae multo nobilius quam sit immediatum male voluntas patet quia tale principium est ipse deus modo ipso non est aliquid nobilius et tale dicitur principium conservans ipsam creaturam sic inclinando
Unde elucidarius doctor perspicuis ponit elementa sentire deum Et plato ponit deum esse animam mundi vivificantem etc Et aristoteles dicit "datum est a deo esse et vivere" Et virgilius in eneyd
Et sic sequitur ex dictis quod inclinationes naturales sunt a summo principio / non tamen sic est de actibus malis nam causa immediata est voluntas sive principium in malo et licet deus concurrat hoc tamen non est nisi remississimo gradu / et ergo bone meliores sunt quantum ad suum principium et nobiliores quam 2ae Quantum est de potentiis passis non arguitur aliquid quantifficando actus Adhuc diceretur quod licet inclinationes naturales non essent nobiliores
Ad quintam rationem
Breviter negatur ymo fugit ad non esse quia tendit in deum qui est summum esse / Et quando dicitur quidquid dicatur negatur consequentia sed quando dicitur quia sibi derelicta etc et causa est quia licet desinat esse hoc est quia non habet sufficientiam ex se / verbi gratia si aliquis habeat beneficium et amoveatur sibi cadit propter hoc in paupertatem et tamen non tendit in illam Tamen vocatur tendentia passiva
Ad septimam rationem
Ad aliam de dispositione sive etiam regimine astrorum sicut de saturno et marte qui quidem efficientibus suis dicuntur necessitare natos sub eis ad mala / ut dicunt astrologi
Unde primo dicitur quod fuit quidam philosophus qui fecit librum vocatum sive intitulatum Quae astra faciunt dicens quod circum stellationes nihil operantur hic inferius sed tamen secundum habitudinem repraesentant aliquid et sic secundum istam viam faciliter ad rationem responderetur
Alii tamen philosophi contra mores et philosophiam naturalem et theologiam dicunt astra fore causam istorum inferiorum per suam influentiam etc
sicut iacob alkindi qui ponit quod omnes effectus praesentes et futuri relucent in caelo et infert quod si quis armoniam caeli cognosceret omnes rerum effectus cognosceret et dicit quod non est differentia inter possibile et futurum quia possibile erit et multa alia ponit quae videntur mi?lia
Sed dicitur quod ista oppinio et sacrilega et contra fidem astrologiam philosophiam theologiam nam ptolomeus dicit qui peritissimus fuit in astrorum iudiciis quod talia corpora caelestia sicut planetae vel astra nullam ponunt in istis inferioribus necessitatem et sunt inter necessarium et possibile Unde dato quod secundum regulas astrorum deberet esse aliqua mortalitas adhuc homo per bonum sui regimen et corporis custodiam evitaret periculo mortaliter
Dicit etiam quod bonus astrologus potest iuvare et nocere sicut bonus agricola laborando terram potest eam bene attribulis mundare vel non Etiam ex alio patet nam sit aliquis nascens sub marte disponitur ad latroci?m vel ad iracundiam et discordiam nihilominus potest se disponere et transferre ad actum oppositum per bonam consuetudinem / nam revera dicitur quod consuetudo est altera natura ut dicit gal. Et hoc habetur in libro de regimine principum de ypocratis ymagine ad phimonem per discipulos ipsius deportata ut de complectione ysocratis iudicaret qui quidem bene iudicavit secundum quod naturaliter repraesentabat / tamen alium in ypocrate erat Ex quo indignati discipuli volebant ipsum phimonem interficere quoniam totum obiectum in magistro suo videbant huius quod iudicaverat Tandem ypocrati venerunt et dixerunt qualiter phi?mo iudicaverat quod erat male comple?tas secundum ymaginis dispositionem / et quod ribaldus sive luxuriosus superbus iracundus etc / hiis auditis ypocratas respondet Amen dico vobis quia ve phymon non praetermisit litteram / bene dixit Respondentes discipuli magister in te totum videmus obiectum ypocras quia mores hominum et complectationes me corripui Ex quibus manifeste patet quod homo potest se transferre ad actum suae completum obiectum
In tragediis et multis antiquorum libris repperitur obiectum Unde veniendo magis ad propositum notandum est quod omnes planetae sunt simpliciter boni Unde macrobius notat quod sol et luna maxime iuvat vegeabilia et homines
Et maxime videtur aristoteles hoc dicere 2o physicorum scilicet quod sol et homo generant hominem Et ita ptolomeus vocat ista principalia Unde iupiter magnam affinitatem habet cum sole et ideo begnivolus quoniam iuvat influentiam solis Venus assistatur lunae et ideo dicitur 2a fortuna Saturnus et mars habent completionem sive influentiam quae non est ita conveniens et ideo vocantur infortuens non quod in animam aliquod inducat malum immediate
Secundo dicitur quod universum habet variarum rerum species et maxime adhuc in concavo orbis lunae Unde u planatae conveniunt uni speciei et aliqui non ut patet de praedictis Et sic oportet diversas esse influentias Unde quicquid de planatis dicatur / creditur quod saturnus sit maxima fortuna respective saltem ad suam speciem / et mars etiam Unde cor attribuitur soli quia sicut sol secundum influentiam sui capiendus est et sicut ita cor fons est caloris in homine epar attribuitur mrt iovi mars felli et sic deinceps secundum sui proportionem Et pro tanto prolate vocantur fortunae respectu menbrorum
Ultimo dicitur quod saturnus est nobilissimus planetarum unde si aliquis operaretur secundum animam respiceret illam partem et disponit ad castitatem sicut iupiter ad concupiscentiam et mars ad iram quod quidam non est in omnibus istis inmediate sed dispositive
Unde possit applicari multis bonis licet non agat ad animam nisi dispositive et ita faciunt lapides praeciosi ut habetur in de proprietatibus rerum Et nota quod ex parte materiae contingunt monstra Unde si pla?ta non inve?at materiam secundum sui complectionem vel influentiam dispositam inclinat ad obiectum accidentaliter et dispositive et non active