Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 73, de Trinitate
Decima manuductiones
Consequenter circa materiam inceptam et ad intellectus fortificationem sunt aliquae manuductiones adducendae
/ Prima igitur manuductio est guillelmum parisiensis qui trinitatem habitudinem ymaginatur ipsius animae prima est intrinseca in se quae est vita ex quo oritur quod sit apprehensiva vel intellectiva et 2o ex quo est vita oritur quod sit appetitiva Et quantum ad hoc repraesentetur quaedam ordo increatae trinitatis
iuxta aliquorum ymaginationem nam cum sicut ponunt potentiae ipsius animae sint realiter distinctae inter se nihilominus concurrit ydemptice cum ipsa anima fuit eorum oppinio quod substantia animae est quaedam potentia quae videtur memoritiva et species rerum intelligibilium deinde potentia realiter potentia intellectiva deinde volitiva et distinguuntur inter se sunt dicunt sic quod memoria non idem est cum volitiva licet simul concurrat Et quo ad hoc esset magna trinitatis similitudo nam ponimus patrem active intellectionis et est realiter essentia deinde 2a persona quae realiter est eadem essentia cum alia et est intelligentiaectiva scilicet verbum deinde ff 3a persona scilicet spiritus sanctus quem vocamus amorem realiter est eadem essentia et tamen iste personae sunt animae posite sunt distingui distinguuntur Sed nihilominus est inter potentias animae et trinitatis personae dissi?do quaedam / nam una potentia ipsius animae non producit aliam potentiam secundum et una persona producit aliam sicut prima producit secundam vel gignit et ambae producunt spiritum sanctum et ydemptificatur licet tamen sit inter eas personalis distinctio
2o ymaginatur ex actibus potentiarum ipsius animae / nam ipsa recipit speciem intelligibilem et per eam actuatur Et ab illa procedit cognitio vel notitia de re cuius species est in potentia et forma de eodem obiecto / et procedit ab eo affectatio Et similitudo quantum ad personarum emanationem nam primum repraesentat susistentia / aliud emanatio / et ideo istis adiunctis satis apparet ministerium trinitatis nam pater se habet tamquam persona producens filius tamquam producta et spiritus sanctus tamquam amor
3o est alius modus ymaginationis quod denominatio specierum ex unione ad subiectum realiter uniuntur et fit ydemptice unum sicut in anima sunt species naturales / ut est intelligibilis et sic de aliis quae tamen sunt realiter et ydemptice eadem anima ita de trinitate ymaginandum est et ista ymaginatio est quasi eadem cum praecedent
Alius modus ymaginandi supponeno quod eadem materia possit esse in diversis locis sicut de corpore christi et ponatur casus quod sortes se applicet generationi filii / deinde in instanti decisionis seminis sortis tota materia sortis in duobus locis / deinde disponatur materia ad animae susceptionem tunc in isto casu sortes et filius sunt realiter eadem essentia et tamen remanet distinctio relativa quia unus est filius et alter pater Et sic ratione habitudinis est distinctio licet sit eadem essentia unde in isto casu oporteret concedere quod esset distinctio aliter idem generaret seipsum quod est contra augustinum
Alius modus est supponendo oppinionem quam recitat magister in 3o sententiarum scilicet quod unio ypostatica sit per ydemptificiationem naturae assumptae per quam realiter ydemptificatur verbum utroque extremo remanente tunc hoc facto et praesumpto sit una nulla quae assumatur a 3bus angelis realiter distincti / tunc sit illa natura a angeli et b angeli et c angeli tunc isti erunt diversi et erunt una essentia vel natura assumpta et ex hoc satis faciliter concipitur etiam materia triniatis et tamen primus angelus non est 2us nec 2us 3us etc licet tamen sint eadem emptitas realiter et ydemptice
Alius modus ponendo quod unus angelus sit localiter in tribus locis tunc habet aliam localitatem sive ubeitatem in unum situm et aliam in alio et alio tunc ponamus quod loci sit eadem ubeitas et facilis erit ymaginatio
Alius modus ymaginandi ponamus quod sit quaedam intelligentia creata quae de se simpliciter sit cognitiva et dilectiva per suam essentiam deinde ponatur quod sit notitia distincta sibi inhaerens producere producat ergo notitiam repraesentativa sui ipsius et aliorum deinde producat amorem / tunc ponatur quod actus ydemptificatur suae essentiae quo dato erit similitudo trinitatis
Alius manuductionem ponit magister guillelmus parisiensis de trinitate videlicet comparando ad 3lumtriangulum nam dicit 3es anguli sunt ipso et tamen unus angelus non est rectus sed nihilominus resolvendo trianguli quidditatem reperietur una superficies resolvendo ad me?cam
nam plato posuit quod species est proprie quidditas suorum terminorum a parte rei quam ponit essentiam unicam scilicet roberti et guillemi et ricardi tamen robertus non est guillelmus naturae etc / et est hoc quod porphiri dicit scilicet quod participatione unius speciei plures homines sunt unus homo unde ponit quod quidditas hominis est incorruptibilis et ponitur aeterna et una essentia quae est plures homines et tamen distinguuntur inter se Et sic oppinio platonica difficilior est materia trinitatis
Notabilia
Primum
primum est quod negatio mutua extremorum non infert alterius non esse essentiam / unde si aliquod extremorum negetur de alio unum non infert non esse essentiam alterius ut patet in materia platonis praedicta quia etiam sortes non est plato et tamen non infertur ex hoc quod essentia sortis non sit essentia platonis Unde consequentia non valet sortes non est plato igitur sortes non est essentia platonis ita quod essentia non negat formaliter
Secundum
2m notabile Affirmationes absolutae non praecise denominant ydemptatem essentialem nam si sic illa foret vera sortes est plato Item ista etiam in materia trinitatis pater in divinis est filius in divinis quia praecise affirmaret ydemptitate essentialem et tamen hoc est haereticum dicere Unde dicitur quod sicut negatio non negat ydemptitatem essentiae ita non negat affirmat affirmatio praecise essentiale ydemptitatem
Modi imaginandi Trinitatem
Ex quo sequitur quod non repugnat essentiae sortis quin sortes et plato sint eadem quiditas Ulterius sequitur ex praedictis quod esse sortis simpliciter distinguitur a ratione essentiali et absolute et licet sit repugnantia non tamen est ex parte quidditatum sed ex rationibus individualibus Et ergo descendendo ad materiam trinitatis nullam erit repugnantia quod pater et filius sit eadem quiditas absolute unde sunt magis personales et per hoc ymaginatur distinctio personarum Ex quibus omnibus patet quod ex finite divina stat distinctio personarum sine ipsarum confusione quod tamen sabellius non concedebat