Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 72, de Trinitate
Quod una est igitur res simplex quae habet omnes perfectiones sibi possibiles
Consequenter visa doctorum oppinione de divina simplicitate et eius immensitate quae potest tamen sic describi esse sententiam simpliciter etiam et actualiter omnem universalem perfectionem possibilem et hoc satis visum est in praecedentibus nam simplex dicitur quod omnem immensam perfectionem habet sed deus est huiusmodi igitur etc
Corollaria
Secundum corollarium: essentia divina simplicissima a nullo potest produci
2m correlarium essentia simplicissima a nullo capit vel capere potest originem productive id est a nullo produci potest patet quia non potest produci a superiori quia non aliquid superius ad eam nec etiam ab aequali quia non habet nec a se quia nihil est sui ipsius productivum ut patet per beatum augustinum nam esset error quod aliquid ut sic produceret seipsum modo hoc non reperitur in deo nec etiam in creatura / nec producitur ab inferiori quia licet multa inferiora habeat non tamen producitur ab aliquo quia producens est producibilia inferiora modo productum non producit producentme igitur et per consequens stat quod in quolibet genere quod essentia divina a nullo sumit originem quod fuerat declarandum
Quartum corollarium
Summa simplicitas non potest in unico supposito consistere vel persistereQuintum corollarium
Prima diffusio in divinis verissime potest dici generatio5m correlarium prima productio in divinis producens a prima non producta potest dici generatio ymmo verissime est generatio patet quia vivens producit aliud vivens et aequale sibi per omnia / modo talis est proprie dicta generatio igitur maxime quando producens et productum sunt eiusdem essentiae modo prima persona in divinis producit 2am igitur / Et si communicatio est respectu patris vera generatio / nam requiritur quod sint una essentia / 2o quod communicent in natura
Sextum corollarium
Quod persona producens et non producta proprie loquendo debet vocari Pater et persona producta debet vocari FiliusEx quo sequitur quod persona producens et non producta proprissime debet vocari pater et persona producta debet vocari filius et quia istud est in intellectum idcirco vocatur verbum quoniam in vita vegetativa est terminus magistri guilellmi scilicet filus sed in intellectuali hic terminus verbum / et sic est nomen filii per modum naturae procedentis quia expressivum est totius naturae paternae et omnium in natura relucentium
Tres propositiones fidei et tria genera propositiones ad quae reducuntur omnes propositiones pertinentis ad materiam Trinitatis
Sed pro materia trinitatis magis evidenter cognoscenda sive intelligenda licet sit ineffabilis et quasi inperscrutabiles nihilominus praeuppositis principiis id tactis videlicet de dei immensa simplicitate et perfectione praesupponitur aliquid ad quod ens difficultates materiam tangentes reducuntur vel possunt reduci
Tres propositiones fidei
Prima propositio
Primum igitur est in quo fidei positio consistit est istud videlicet quod unica natura sive essentia simplicissima est 3es distinctae personae scilicet ypostases vel quae realiter subsistit et haec conditio nonquam in creaturis quoniam proprietas est naturae immensae Unde aristoteles Infinitum secundum quod infinitum est ignotum
Tertia propositio
3a positio Exprimenda est praesens materia secundum revelationem a sancto spiritu philosophis datam et sanctorum patrum ac doctorum doctirnam veram Ita quod producendo sit generatio / prima persona producens sit pater 2a producta vel genita filius et verbum quod idem est sed verbum se habet tamquam spiratio 3a ambarum infusio sive donum et in istis consistit totius trinitatis perscruptatio
Manuductiones
Antequam tamen veniamus ad reductionem particularem sunt aliquae manuductiones adducendae et antequam haec aggrediantur secundum doctrinam augustini et dyonsii inducantur aliquae auctoritates ad ostendendam qualiter huiusmodi articulus trinitatis in antiqua lege non solum in nova reluceat
Auctoritates veteris testamenti
/ prima igitur manuductio est quod articulus trinitatis est articulus fidei expressionus et principissimus et per consequens iudaei ad eum obligantur consequentia tenet quia quam de necessitate erat quia perpetuus erat et ergo in scripturis ipsarum relucebit
Item probatur hoc christi testimonio / nam iudaeis dicit "scrutamini scripturas in quibus putatis vitam habere" et per hoc intelligitur latitudo emanationis filii a patre
Item alibi "moyses etiam scripsit de hoc" Circa tamen materiam magister adductiones multas quaestiones et magister nicholaus de lira dicens quod necessario iudaei habuerunt et habent articulum trinitatis concedere / et ulterius dicit quod probabiliter etc Sed quicquid dicat dicitur quod aliquid deduci eminenter debet intelligi ab illo qui perscrutatur non habente intellectum ebata?m ymmo ab intellectu bene disposito et non male affectato et hoc modo sibi satis concederetur quod iudaei si sic haberent nunc trinitatis cognitionem non evaderent et non aliter Unde unum exemplum saqu?ium et veritati consonum reperitur in legenda beati silvestri qualiter helena romam venit et multos iudaeos de iereusalem adduxit ad improbandum filio suo constantivo fidem consequentia habebat credendi deum filium fuisset passive et tamquam creaturam adorare sive tamquam hominem / inter quos fuerunt 12 ar?tes contra beatum silvestrum et 2o ex ipsis constitutis ab imperare et matre sua pro iudicibus super facto Causandum argumentis factis et a beato silvestro lucu?ter solutis solutis ipsiment iudaei iudices facti deum est trinum concluserunt Ex quo patet manifeste quod non indicassent nisi expresse intellectus eorum non fuisset satis clarus ad materiam intelligendo secundum beati silvestri responsionem Unde non est dubium de hoc et ad hoc est evangelium iohannis et alibi "Sint 3es qui testimonium datant in caelo pater verbum et spiritus" etc Et hoc sufficiat profundato materiae trinitatis
Duae manudcutiva Chatton
Prima est quod est ymaginandum quod sint duae res repugnantes in quo modo inter se ita quod una non posset esse alia aliquo modo ratione habitudinis relationis
Primus ea ymaginandum est quod ad aliud non habeant repugnantiam et debetur quasi una essentia angelica quae possint ydemptificari cum alia sit ergo prima res a 2a sit b et 3a sit c ad quam non habeant relationem tunc volo quod a et b ydemptice concurrant cum c / tunc isto modo a realiter erit c et b realiter erit c et tamen adhuc remanebit inter a et b aliqua repugnantia relatu quia a non erit b personaliter licet ydemptificetur cum c et realiter quaelibet eorum erit 3m sive quaelibet persona earum erit tertia igitur etc
Ex quo sequitur quod sunt idem et tamen una persona non erit alia nam pater in divinis non est filius neque filius pater et ita respectu spiritus sancti et hoc non quo ad essentiam ymmo sun tidem realiter Et iste est modus satis apparens et facilis ymaginadi trinitatem
2a manuductio est quod ymaginandum est quod sint duo genera distincta rerum totaliter ut res relativa distinguitur ab alia modo tales species vel res sunt diversarum generum igitur ex quo distinctae sunt remaneat distinctio essentialis et alia non tunc ymaginationem trinitatis habebimus sed adhuc alia manuductio praecedens immediate clarior est et haec conclusio ad praesens sufficiat
Conclusiones
Sequitur conclusio prima lectionis textualis supra distinctionem 22am quae est de lapsu primarum parentum videlicet quod ad dyaboli sugestione peccaverunt et ideo ceciderunt / Verum est tamen quod circa hoc sunt duae difficultates una est utrum primum peccatum fuerit positivum nam si sic culpa praecessit peccatum et sic diffiniter salvaretur quin poena praecesserit culpam / unde staret quod creatura constituerit sibi bonum tamen passet exire latitudinem suae bonitatis sive voluntatis et dimittere suum gradum vel statum quare peccaret Alii dicunt quod voluntas potest exire in actu mediate notitia complexa vel incomplexa / Alii quod fuit peccatum obmissionis et in hoc stat tota sententia huius 22ae distinctionis lectae die sabbati post purificationem qua mercenarius in phal parisiensibus de?et capi?tus fortuna sibi adversante Unde quam felix esset qui posset scire futura scandala victaret longe felicior esset
On this page
Quod una est igitur res simplex quae habet omnes perfectiones sibi possibiles
Secundum corollarium: essentia divina simplicissima a nullo potest produci
Tertium corollarium: aliquod est suppositum naturae divinae inproductum
Tria genera propositionum concurrentium communiter in materia Trinitatis