Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 79, de Trinitate
Ad rationem quod si spiratio activa et [???] activa in Filio distingueretur, Filius esset duae vel tres personae
Consequenter adhuc circa residuum materiae trinitatis Respondetur ad unam rationem de spiritus sancti processione / nam si spiritus sanctus procederet a filio sequeretur quod esset aliqua generatio passiva in filio et sic essent plures personae in divinis quam 3es
Respondetur ex prius dictis scilicet quod relatio filii ad patrem scilicet generatio activa et passiva et productio activa et passiva sunt idem a parte rei quoniam in divinis non debet admitti aliqua distinctio nisi relativa sive partialis teste beato ancelmo in sua regula quare debemus omnimoda in divinis ydemptitatem servare et sic patet quod ymaginatio rationis non erat bene fundata nec debite quoniam ymaginabatur quod essent duae aliae relationes in divinis modo fides nos non ad hoc astringit
Corollarium
Primum corollarium:
Unde sequitur quaedam propositio quod quaedam sunt relationes quae transeunt in omnimodam essentialem ydemptem tamen mutuo non ydemptificatur sed inter se distant sicut est generatio activa et passiva et etiam relatio activa et passiva de relationibus autem quae recte opponunt repugnat concursus ydempticus
Secundum corollarium:
Ex hoc sequitur contra oppinionem dicentium quod spiratio activa in patre et filio diversimode sit cum tamen sint idem cum tamen actio sit passio ut dicit philosophus in praedicamentis Unde ymaginatio quorumdam fuit quod relatio in divinis in esse relationis non sint idem licet simpliciter sit idem / unde sciendum est quod distinctio consurgit ratione terminorum sicut pater est alius terminus quam filius et filius etc Sed breviter hoc videtur falsum nam hoc videretur superfluum et contra modum in dagandi rectam materiam et contra regulum ancelmi
Tertium corollarium
Ulterius sequitur satis esse probabile quod non sint nisi 3es relationes in divinis esse distinctae aequipolentesaequipollentes ad 4or quantum ad referendum modum nam in patret licet ad filium referatur non tamen ex hoc consurgit pluralitas deorum / et hoc patet de albedine a parte obiecti non oportet ponere distinctionem nisi ex parte modi concipiendi
Quartum corollarium:
Ulterius sequitur quod licet darentur 4or oppositionis relativae non pro tanto sequitur quod ibi sint 3es vel 4or res sive paternitates rerum verbi gratia paternitas filiatio vel inspiratio unde genratio activa non est passiva in spiratio filiatio activa non est passiva in spiritu sancto et spiratio activa non est passiva in aliquo ipsorum quia etc Et sic dato quod unum extremum negetur de reliquo nihil tamen addit supra aliud
Quintum corollarium
Ulterius sequitur quod plures sunt ibi negationes non coincidentes quam sit res distinctae patet quia p?aa habet 3es videlicet pater non filius etc deinde a parte unius extremi unde pater et filius non sunt pater filius et spiritu sanctus non sunt filius etc Et sic tandem essent combinationes usque ad 21am et tamen ex eis non arguitur aliquod inconveniens
Septimum corollarium:
Ulterius sequitur falsum esse aliquam rem in divinis quae non sit pater et filius et spiritus sanctus et causa est quia licet persona patris non sit persona filii tamen est res quae est filius et sic de filio et spiritu sancto / nec licet consequentia etiam trinitas est aliqua res quae non est pater ergo non est pater plusquam ista deitas est aliqua res / non est pater igitur deitas non est pater
Confirmatio
Et tunc ultra ad argumenti confirmationem in qua dicebatur quod generatio est constitutiva essentiae ergo non personae et sic esset una alia persona a qualibet aliarum distincta
Et confirmatur quoniam ecclesia determinavit quod pater et filius sunt unum principium spiritus sancti ergo oportet quod supponat pro aliquo quod habebit aliquam distinctionem ab aliis et sic esset 4a persona quod est haereticum / Respondetur quod nulla est ponenda constitutio sed ipsamet est essentia absque quacumque distinctione a parte rei
Ad rationem quod Pater et Filius unum principium Spiritus Sancti
Unde dicitur quod pater est filius sunt unum principium scilicet spiritus sancti secundum gregorium quia eodem modo spirant Unde notandum est quod in causalitate rerum nonquam duae causae uniformiter concurrunt / et per consequens modus loquendi est quod diversimode concurrunt respectu principiati Et ista fuit radix quare ecclesia dicit quod non sunt duo principia scilicet pater et filius ymmo uniformiter producunt tamquam unum principium sine constitutione Unde vocantur unum principium quia unita fecunditate voluntatis procedit hoc quod producunt
Opinio Ockham
Unde okan dicit quod spiratio activa sit realiter una ab alia distincta / communis tamen coniunctim tantum
Sed contra istud arguitur nam si sic spiritus sanctus distingueretur a motione activa et non nisi quantum ad personam igitur inferretur ex hoc quod plures essent personae quam 3es
Item concedere aliquid esse in divinis quod non sit pater nec filius nec spiritus sanctus est ponere obicem contra trinitatem
Item relationes oppositae non possunt ydemptice concurrere nisi in essentiam nam si sic esset non haberet formalem repugnantia Et sic pater esset filius realiter Unde ista oppinio non ponit solum quod concurrant ydemptice sed alio modo
Item ex quo non esset essentiale non esset personale igitur pater et filius essent eadem potentia et sic si tolleretur relatio esset decidere in errorem sabelli / quia dicit patrem et filium esse unam rem
Item in hac materia okam excessit / quoniam primo non oportet fingere huiusmodi constitutiones sed materiam ad bonum sensum resolvere Et hoc potius referendum ad difficultatem ex parte vocabuli id est quod producunt uniformiter spiritum sanctum Et sic doctores in trinitatis materia multas posuerunt difficultates quae potius sunt materiam obscurantes quam elucidantes / sed tamen hoc videtur fuisse ad aperiendum magis fidem Sed naturalis investigatio super trinitatis materiam non videtur posse sufficere et per consequens nec obicem ponere Et nihilominus facilius deffensibilis est quod materia platonica de ydeis quia magis colorata / et maxime considerata immensitate divina et fecunditate sua Etiam habito quod eadem forma patres habeat proprietates in naturalibus non est mirandum si dator formarum habeat cum etiam sit independens / et creatura dependens
Conclusiones
Secuntur ergo conclusiones lectionis super distinctionem 29am 2i prima est homo ante peccatum indiguit gratia operante licet non cooperante unde cooperans est in merendo et satis visum est de ea prima est diffusiva indiguit enim 2a licet summe potuerit deum dilexisse
2a conclusio dicunt enim quidam quod adam in statu innocentiae non habuit virtutes cardinales scilicet iustitiam temporantiam etc Sed breviter magister dicit oppositum sed tempore quo praevaricatus est non habuit Sed tamen dubiatur circa hoc utrum temporantia fuerit sibi necessaria et dicitur quod sit adhuc in patria ad decorem et maxime in via
3a conclusio propter peccatum eiectus est adam de paradiso et positus in locum alium et incepit peccatum durans per omnem saeculum
4a conclusio credendum est quod per misterium divinum custodia sit in paradiso terrestri posita quia cherubin habens reumpheam scilicet gladium flammeam et hoc est ad nostri introductionem si debite exponatur unde cherubin interpretatur caritas ardens gladius flammeus tollerantia et ista nos in paradisum deducunt