Text List

Lectio 80, de Caritate

Lectio 80, de Caritate

De modo attingendi Trinitatem per dona infusa

Consequenter restat tractandum de modo attingendi trinitatem per bona caritatis diffusivae

Rationes contra

Et ad materiam aperiendam rationes aliquae introducuntur contra fidei veritatem

sicut epycurus et sui sequaces adducunt

et etiam philosophi aliqui antiqui oppinantes quod virtutes ad hoc falsitates sunt in mea potestate et ad felicitatem adquirendam sufficiunt et per consequens dona caritatis superfluerent quare sequitur contra fidem nostram

Item pelagius et sui sequaces sive consentientes dixerunt vita aeternam consequi ex puris naturalibus vel eo circa

Rationes quod ex puris naturalibus vitam aeternam nos posset consequi

Deinde arguitur ratione sic

cupiditas caritas est finitae capacitatis igitur potest esse aliquis alius super acquisitione virtutum mediata quo aliquis movebitur in ultimum finem igitur

Item secundum philosophum 4or sunt genera virtutum quae politicae vocantur quae etiam ad vitam politicam requiruntur scilicet Aliae virtutes purgativae quae totaliter vincant passiones Aliae sunt quae nullum habent locum circa haec aliae sunt p?? igitur staret quod etc

Item arguitur ratione sortes facit quod in se est ad suam salutem igitur non oportet habere caritatem et per consequens sine caritate potest sortes salvari consequentia tenet et antecedens patet quia hoc est in potestate naturali

Confirmatur per magistrum qui ponit creata non indigere dono creato gratia

Item si sic esset tunc caritas esset quoddam ens creatum et per consequens necessitat primam causam ad hoc quod inducat in fluxum in causa inferiorem materia prima causa non necessitatur aliquo modo igitur etc

Item si sic esset vel tunc caritas esset divisibilis sive indivisibilis non primum quia sicut omnes virtutes essent nec 2m qui sicut est intensibilis ita remissibilis patet quoniam opposita hunc fieri circa idem si remissibilis tunc per veniale caritas remitteretur / sed hoc non

nam staret aliquem plus mereri et tamen non plusquam infans noviter baptizatus et deffunctus praemiari modo videtur hoc esse inconveniens et fidei repugnare sed probatur consequentia nam stat quod venialia tamen demeruit quod proportio multiplicatur scilicet quod plus meruerit venialia quam addiderint meritoria per caritatem

Item sequeretur aliquem aeternaliter dampnati qui tamen nonquam peccasset consequens est absurdum probatur consequentia nam posito casu quod sortes in quolibet instanti huius horae sit in gratia tunc faciliter deducere e?

Item si caritas esset intensibilis et remissibilis staret aliquem non iuste a deo praemiari secundum leges nunc statutas

/ consequens est erroneum et probatur consequentia probando quod tota caritas sortis intendatur in ipso tunc addatur quod immediate post hoc sortes desinat esse in caritate et plato sit in via caritas sine gratia primi sit ut 10 et alterius ut 9 Tunc arguitur deducendo ad propositum etc

Item si caritas esset intensibilis tunc si poneretur in subecto extenso redderet ipsum magis extensum et per consequens secundum infinitum esse reduceretur tale intensum ergo etc

Item si sic tunc secundum ordinem graduum deberet esse intensio caritatis igitur sic summi praelati summum obtineret gradum caritatis sed haec non videtur pro tanto se qui igitur etc Et scientia quod ista contingentia tangit materia statuum videlicet de ordine status gerargeri et praelatorum

Ad oppositum tamen est decretalis quae dicit quod in baptismo 3a dona caritatis infunduntur / Et etiam ad hoc est unica ratio quae sic est nam sicut unicus est finis humanas ita sufficit unus habitus ad praedicto igitur etc

Conclusiones

Secuntur igitur conclusiones textuales super distinctionem 30am 2i libri Prima contra pelagium qui dicit quod originale peccatum in noviter natis non est ponendum et hoc est in alia lectione visum tamen est sciendum quod sortitur ex habitudine parentum ad posteros sive filios

Alia conclusio peccatum originale non est culpa sed peccatum patet nam teste gregorio parvuli dampnatur per hoc nisi per baptismum proserventur Queritur tamen utrum haec sit iustum vel iniustum / dicitur quod nostra ymaginatio non erit elevabilis satis in via ad hoc videndum sed in patria clarius videbimus licet ex habitudine creare possit fundari aliqua ratio satis demonstrabilis

Alia scilicet 3a in qua magister convertetur nam dicit quod ad salvandum peccatum originale quod hoc non descendit per propagantionem ideo etc unde modus suis ymaginandum consequenter non tenetur quoniam ymaginabitur quod generatio fit per decisionem partium unde quod adam / aliquid de sua propria substantia decidit et quilibet et ex illa generatus est fetus deim adveniente nuct?to nihil muct?t transit sed aliqua certa portio substantiale et sic cibus non esset de naturalitate naturae nec resurget in iudicio / sed haec non communiter tenetur ymmo esset decidere in philosophorum antiquorum errorem qui totum ad materiale principium reducebat

Alia oppinio est pro?is adam est aliqua portio sumpta / sed filius adiunxit a patre non tamen quidquid habet fuit in adam unde aristoteles videtur velle quod semen non sit realiter pars hominis sed nulla convertit cybum in sanguinem sanguinis vero in augmentationem corporis et superfluum sanguinis in superna

Sed nihilominus ex concupiscentia libidinosa habet quamdam qualitate quae fomes est peccati originalis etc

PrevBack to TopNext