Text List

Lectio 84, de Caritate

Lectio 84, de Caritate

Quod ad creaturam esse carum non requiritur aliqua caritas seu donum creatum sed sufficit divina acceptatio

Consequenter circa materiam caritatis quod ad creaturam esse deo caram non requiritur caritas creata / sed sola dei acceptatio

Obiectio

Arguitur tamen contra quod non requiratur divina acceptio et hoc sic nam acceptatio divina est actus aeternus in deo igitur sequeretur quod omnes praedestinati sunt a deo consequentia tenet quia denominatio concretiva et esse carum concurr?ter realiter modo praedestinavit denominantur deo cari ergo et parvuli ante baptismum

2o sequeretur quod quilibet praedestinatus licet peccator esset de cari consequens est falsum igitur etc

3o parvuli praesciti in baptismo non reciperent gratiam consequens est falsum igitur falsitas consequentis oportet nam postquam acceptatio divina sufficeret non oportet quod baptismati essent modo hoc videtur erroneum et haereticis igitur dicta aureoli sunt minus bene posita

Sensus acceptationis

Pro enucleatione tamen materiae distinguendum est de divina acceptatione unde primo deum creaturam acceptare intellectum id est sibi vitam aeternam dare simpliciter vel condignitate habendi et utrumque fit dupliciter vel determinato tempore vel taliter a qualiter creaturam vellet recipere huiusmodi donum

unde advertendum est quod ista propositio deus vult dare vitam sorti duplicem habet sensum sicut dictum est primo scilicet quod vult dare gratiam id est tempore praefixo vel sic est et eius velle quod det sibi / Et de auxilio quod deus sic vult eum esse similiter est distinguendum Et adhuc utrumque sive primo modo sive 2o modo dupliciter intelligitur uno modo condignitate habendi ut iam dictam est nam conceptus huiusmodi sunt duplices quia refert haberetur dignitatem formae et habitudinem ad eam de aliis habitudinis

dicendum est quod quantum ad ponentem iustitia deus potest acceptare creatura ad summum gradum primo modo ex ponendo li velle vel 2o modo

Advertendum tamen est quod primum acceptare nullum ponit perfectionis gradum in creatura acceptata

/ patet hoc nam mere est sibi extrinsecum Unde stat creatura sit esse acceptata cum quantacumque malitia sive culpa non ex haec non dicitur nobilior nec perfectior ymmo absolute staret cum tota luciferi nequitia ymmo possibile quod haec prima demonstrando persona luciferi est sic acceptata Et ita diceretur respectu acceptationis gratiae licet sit dispositio praevia ad hoc

2o modo acceptare id est velle taliter dare quod sequitur habere vel gratum esse Isto modo sola acceptatio divina sufficit ad creaturae gratificationem nam eo ipso quod deus vult creatura esse dignam absque quocumque dono creato Et in hoc doctores communiter conveniunt quod sic sit et reliqua non sufficiant sine ipsa / Ipsa 6o sine aliis sufficeret / modo creatura esse deus cara est quid supernaturale omnino ideo non subici libero arbitrio / Et sic resolutio mere secum dignitatis est fecunditas immense bonitatis

Corollaria

Primum corollarium

Stat praedestinatum esse perfectissimum viatorem omnium

Ex quibus possunt inferri multa correllaria primum est quod stat praescitum esse perfectissimum viatorum omnium nam sicut praedestinatio aeterna nullum gradum potest perfectionis in creatura sic erit de ista igitur staret creatura esse praescita et tamen non realiter digna vita aeterna adhuc existente in caritate Unde sequitur quod nec praedestinatio aliquam affert perfectionem neque praescientia imperfectionem

Secundum corollarium

Quod male dicunt quid quod persti[?] confertur gratia seu acceptatio creata, sed non acceptatio divina

Ex quo sequitur male dictum quod praescitis causa fertur gratia creata et non acceptatio divina patet quia talis gratia creata non sufficeret reddere creaturam dignam ideo non sufficeret ad merendum / Et sic ergo divina acceptationem oportet concurrere ibidem

Tertium corollarium

Contra alios dicentes Spiritum Sanctum non assistere praescitis

Sequitur etiam contra dicentes spiritum sanctum non assistere praescitis sed praedestinatis et causa est quia deus qua ad haec non est acceptor personarum igitur

Quartum corollarium

Contra ponentes gratiam minus praescientiam[?] alterius speciei infundi in praescitis

Sequitur similiter quod ponentes gratiam alterius esse speciei in praedestinatis et praescitis male dicunt nam dicunt minorem esse praescitis et manifestare praedestinatis Cuius contrarium apparet nam sint duo parvuli modo nati quorum unus sit praedestinatus alter praescitus et baptizentur tunc casu stante similis gratia in eis infunditur in baptismo patet manifeste quia subiectum est aeque dispositis igitur

Etiam hoc non bene doctrinae creaturae nec theologicae consonaret

Item sequeretur quod meritum passionis christi et gratiae collatio fuit generale omnibus qui non poneret obicem / Et hoc satis paulus innuit ubi dicit "deus vult omnes homines salvos fieri" Et sic praescientia eo ipso impertinens est ymmo quilibet posset salvari ex passione christi et re demp?ne humana praecipue rationem habentibus

Quintum corollarium

Quod licet ex hoc quod aliquis est praescitus, ipse non sit determinor Christo

Ex quo sequitur quod aliquis est praescitus non sit determinor vel melior christo tamen repugnat esse praescitum

prima pars nota est per praedicta

/ 2a pars declaratur quoniam sequitur praescitus ergo dampnabitur unde licet antecedens sit contingens nihilominus consequentia est necessaria

nam ista propositio sortes est praescitus includit unam de futuro scilicet quod dampnabitur Ulterius sequitur consequentiam non valere deo uniuit naturam praescitam sibi igitur deus est praescitus Unde dato quod deus de facto ea assumeret sic naturam alicuius et primus modus eam dimitteret ex tali tamen a ssumptione non denominatior praescitus patet quoniam futuram includit miseriam et ergo sit malum includit modo haec de repugnat cum sit fons et origo boni et virtutis

Sextum corollarium

Ex quo sequitur quod ex unione ypostatica non valet consequentia a est praescitum igitur a dampnabitur communis scola tenet dato quod assumit naturam humanam / igitur deus assumendo naturam primam dampnabitur consequentia erronea et frivolosa quoniam talia praedicata difformitatem inclusa deo non competunt licet natura humana peccavi sit nihilominus christo non peccare competat Alia tamen praedicata penalia sibi competunt sicut mori famellisci secundum ipsam naturam non tamen divina Et sic ex assumptione naturae praescitae non argueretur persona praescita quoniam imperfectionem includit sicut dictum est scilicet miseriam

Septimum corollarium:

ulterius sequitur magis essentiale volitum dei qua vult creaturam esse gratam denominare gratam concretive quam sit cuique quarti inhaerenti patet quoniam comparatio in haec esset abusiva / Ex quilibet patet quod volitio divina habet quamdam similitudinem quo ad denominandum causam formalem

Octavum corollarium

Ulterius sequitur quod huiusmodi denominatio denominat creaturam bonam in summe gradu latitudinis nam inter omnes latitudines illud genus est suppremum et optimum sicut per conformitatem ad omnes habitus tam theologicas quam morales etc sicut per formalem dei fruitionem et sic discurrendo per omnes

Ex quo sequitur quod nichil rectificat creatura recte nisi acceptatio divina quoniam revera in scientia talis non stat in obliquitate et alia bene stat

Nonum corollarium

Ulterius sequitur duos homines habere caritatem aequalem et tamen unus magis deo erit carus quam relitus et dignior / patet hoc / quoniam cum aequalitate bonorum eorum stat deum velle creatura esse magis bonam Et penes hoc attenditur creaturae rectitudo Et sic multa talia possent dici

Decimum corollarium

Consequenter infertur quod cum aequalitate formalis beatitudinis stat inaequalitas statuum beatarum / probatur / nam datis duabus animabus aequalibus in naturalibus stat quod habeant visiones similes et tamen habebunt in aequalitate patet quia deus vult unam magis bonam esse vel beatificare quam aliam

Undecimum corollarium

Ex quo sequitur quod dignitas non est attendenda penes aequalitatem gratia duo sed penes dei volitione ut quidam ymaginati fuere Unde stat aliqua creatura esse valde bonam et tamen deus non praemietur eam nec det aliquid ei hoc est valde possibile

Sed tamen contra hoc potest argui sit contra de acceptatione sicut alias fuit dictum nam si acceptatio redderet primam sive creaturam deo gratam et bonam sic deacceptatio redderet eam ingratam et malam

Respondetur ad hoc breviter negando consequentiam et similitudinem Cuius causa est quia acceptatio est bonum ad hoc principale secundum deacceptatio non est malum principale nam acceptatio est principale iustificans deacceptatio vero non est totum iniustificans quia cum hoc sunt multa alia ut satis nomen est

2a radix huius est quoniam in quae creaturam rectificat acceptatio divina principalis est causaliter et prima modo deacceptatio non habet talem habitudinem ad malum / quia oportet quod creatura male agat prius et sic habet rationem posterioritatis et non prioritatis acceptatio vero prioritatis

3o quia omnibus aliis ad haec concurrentibus cessantibus scilicet gratia et caritas etc deus posset acceptare creaturam non autem potest deacceptare nisi causa deacceptationis concurrente scilicet malo quia haec deo repugnat

4o dato quod duetur per se deacceptatio adhuc non est tota ratio mali / modo divina acceptatio est tota ratio boni igitur se sola sufficit / et per consequens non est simile de acceptione et deacceptione quod fuit declarandum Conceditur tamen conclusio quod deacceptatio est aeque mala sicut aliqua partium culpam integrantium nam ibidem requiritur lex obligatarium et liberum arbitrium modo talia non sunt mala de se deacceptatio tamen per se est mala et fugibilior aliis deintegrantibus est culpam

Sed ponamus quod deacceptio cesset in lucifero et acceptatio in petro Tunc in isto casu status luciferi esset minus fugibilis quam petri

Respondetur breviter quod casus est impossibilis cum actibus stantibus sed si ponamus quod peccatum concurrat casus clarior erit nam secundum hoc responderetur quod luciferi non esset in peccato et eo ipso petrus esset

Sed fortificemus casum quod deus deacceptet petrum sine peccato et de lucifero pro acceptet tunc deacceptam peior esset in petro quam in lucifero Unde non videtur esse impossibile quod nullum actum suum deacceptaret et sic concluditur quod sola divina acceptatio sufficiens est ad creaturam gratificandam

Conclusiones

Secuntur ergo conclusiones textuales supra distinctionem 34am 2i libri quarum prima unde sit origo peccati Unde dicit magister quod est quoddam bonum scilicet voluntas unde requiritur ad removendum oppinionem manicheorum qui dicebant duo principia esse si unum boni et aliud vel mali

2a conclusio causa peccati et causal malorum operum est mala voluntas / Sed arguitur de bona voluntate quae fuit semper bona / modo si inter exeat in actum malum tunc etc Breviter respondetur quod eadem malitia fuit actus malus

3a conclusio malum non est nisi in bono vel re bona sicut sanitas in egritudo in s homine Unde breviter non est nisi privatio sive carentia quaedam boni et se habent sicut lux et tenebra quasi

4a conclusio bonum nostrum est res mala / Sed quaeritur quod bonum substrahit opera mala Respondetur quod est bonum assistentiae spiritus sancti et sic per peccata continue tale bonum substrahitur a nobis et sic diminuit nos tale malum vel peccatum continue deveniendo in non ens vel non esse unde beatus augustinus homo tendit in non esse per peccatum / et hoc etiam videtur boetius velle quod peccator nihil sit

5a conclusio non est dare purum malum licet sit dare purum bonum patet quia membrum tale est sed ipse deus est purum est summum bonum

6a conclusio omnis natura bona naturaliter et ergo daemon bonus est naturaliter

7ma conclusio regula logicarum sive dyale?arum ibi defficit si bonum naturae et malum moris et dicitur quod ista est falsa deus est melior dyabolo quia sequeretur quod dyabolus esset bonus per expositores etc Sed salva magistri gratia non sunt talia contraria scilicet bonum naturae et malum in eis causa est quia non sancti eius dignitatis modo opposita apparet fieri circa idem genus

8va et ultima conclusio prophetica sententia de christo debet de bono naturali intelligi et haec de bono lectione vale

PrevBack to TopNext