Text List

Lectio 83, de Caritate

Lectio 83, de Caritate

Ad secundum corollarium: quod stat aliquem in caritate existentem esse perplexum inter duo mala

Consequenter circa materiam caritatis pro rationibus factis et ut materia magis amplietur Sunt aliae rationes in oppositum aliarum inducendae quarum prima Stat aliquem esse in caritate et tamen perplexum esse

Et arguitur probando sic eam primo de iudaeis nam praelati eorum sibi praedicabat ut christum interficerent tanquam legis suae destructorem et adversatorem et etiam prophetarum / modo suis praepositis est obediendi ut dicit christus in evangelio et hoc videtur omnium viri consonum igitur sic facientes iudaei cum non essent literati adhuc in caritate manebant et tamen secundum nostram legem gravissime peccabant quia innocentem condempnabant et per consequens stat aliquem esse in caritate et tamen perplexum esse quod fuit declarandum consequentia clara antecedens

pro prima sui parte patet sed pro 2a fulcitur duobus praeceptis in deuteronomio contentis quorum primum maledictis imponetur omnibus non legem testamenti servantibus modo christus contra legem eorum multa faciebat igitur

Primo quia dabatur eis pro ista quod si surrexerit aliquis propheta in te et praedicaverit contra legem interficiatur

et sic iudaei permanserit in caritate tamquam ad sua praecepta obligata licet essent perplexi ergo aliquis existens in caritate inter duo mala est perplexus Et forte diceret aliquis quod operatio malorum sufficit solvebat vinculum perplexitatis sed hoc non sufficit

quoniam christus in atestatione suae nequitiae faciebat miracula

Sed quis diceret ita fuit de multis nam magi pharaonis miracula fecerit igitur etc consequentia tenet consequens patet de mutatione virge in serpentem

Item fictores ydeolorum ut valerius recitat nam deillones loquaebantur in eis si ydola et dabantur in eis responsa igitur ex istis patet quod ex parte nurarum iudaei non habebant credere christum

Item ignorantia invincibilis excludit a peccato sed sua sic erat igitur etc

Ad 10

Deinde arguitur contra aliud dictum videlicet quod stat caritatem non esse intensibilem et remissibilem

quoniam omnis forma denominans suum subiectum denominatione absoluta est realiter in se intensibilis et remissibilis modo caritas est forma sic denominans suum subiectum igitur contra dicta

Ad octavum corollarium: quod caritas non repugnat essentialiter culpae

Item contra aliud videlicet quod caritas non repugnat culpae realiter et intrinsece igitur non stat cum culpa consequentia tenet et antecedens patet quia sicut odium dei a recta semita facit oblicarem ita caritas per obiectum intrinsece recta faciet rectificarem igitur etc

Item contra aliud scilicet quod caritas requiritur tamquam causa / Nam sit ita quod aliquis fecerit quasi omnia opera meritoria per ultima annos et bene exercitetur circa materiam ipsorum operum etc existere operibus generabuntur habitus / sit ergo ita inmediate post hoc peccet aliquo peccato tunc per hoc habitus praecedentes non eorum p?tur igitur efficaciam suam habebunt videlicet exeundi in actum virtutis et per consequens sua habitudo non dependet a caritatis dependentia igitur actio virtutum non dependebit a caritate quodam tamen est obiectum praedictis superius

Item huius qualitas remanet cum culpa tunc valo et arguo sic

nam probatum est quod habitus generantur per actus caritativos igitur sufficiet exire in aliquem actum / quoniam caritas nobilior et magis activa est et per consequens si aliae et caritas sufficiet

Confirmatur hoc de fide a simili nam tenens fidens potest exire in actum peccati igitur et in caritate existens potest exire in actum peccati aliter econtra ut docet experientia quoniam aliter sequeretur quod non quam conferetur sua peccata igitur fides absque influxu caritatis exiet in actum

Responsio ad rationes Aureoli

Aliae rationes possent adduci quas dimittus usque ad alium locum Venio igitur ad solvendum rationes aureoli prius factus

Ad primum quando dicebatur scilicet quod caritas est necessario caritas erat ymaginarius sua sicut diceretur albeda realiter et intrinsece albedo et sicut impossibile est quin inhaereat alicui subiecto quin denominet subiectum quale ita caritas subiectum carum vel etc Item addit quod non solum denominat suum subiectum sed cum hoc deum diligentem habentem formam et sive subiectum carum / non quia solum diligat ymmo infert actualiter unde consequenti est bona caritas informat igitur deus diligit eam et sicut non stat subiectum cui albedo inhaeret esse sine albedine ita in creatura non potest esse sine caritate et etiam prius obicitur personae diligendo deum et ista sunt contra ante dicta

Responsio ad probationem secundae conclusionis Aureoli

Arguitur tamen contra ultimum argumentum suum scilicet de ratione prioritatis nam informare subiectum habet quamdam forma prioritatis ut igitur

Sed contra nam generali habitudo dei ad res / rerum autem ad nos est viceversa Et in hiis aristoteles et commentator satis concordant videlicet quod scientia dei est causa rerum In nobis autem res causae sunt men scientiae et sicut est de scientia ita de omnibus aliis habentibus sicut de volitione et ceteris Nam etiam volitio dei est causa rerum et non econtra et per consequens ratio prioritatis in deo consurgit respectu creaturis sive respectu scibilium quantum ad voluntatem igitur sic ponere ut dictum est contra theologiam ponere et etiam philosophiam unde certum est quod scientia dei est causa scibilium et sic male dicitur quod caritas creata sit causa divinae acceptionis

Ex isto sequitur contra alia dicta sua / scilicet quod deus potest diligere creaturam et acceptare eam absque dono creato quocumque vel alia causa extrinseca ymmo propter bonitatem suam summam patet hoc quia obiectum diligibile sortis ratione diligibili et non econtra quia non habet originem in se essentialiter sed deus habet sit originem in se et a se

ut satis expresse in canonica beatissimi iohannis ponitur "prior dilexit nos"

Item etiam de iacob / dicitur antequam nati essent vel aliquid essent iacob et esau prius iacob dilexi esau autem odio habui igitur etc

Item in ysaia legitur "scientiae nostrae sunt in conspectu dei sunt tamquam pannus mulieris menstruate" et per consequens non est in nobis ratio ad hoc quod deus diligat nos nisi ex summa sua et benigmissima miseria

unde quicquid fecerimus secundum inutiles facti sumus Et Apostolus "non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit" / Et sic a parte obiecti creaturae non reperitur diligitas dei in nobis

/ quoniam ut dicit apostolus "passiones huius temporis non sunt condignae ad" etc

Item pure gratuite et propter suam voluntatem ordinavit nobis deus l?am vitam igitur medium ad ipsam consequendum scilicet caritatem quam in nobis ordinavit

Item quaeretur in quo genere causae esset huiusmodi dilectio et non videtur posse bene salvari

Item haec videretur esse contra divinam libertatem ut patet prima facie

Item radix sua de odio dei retorquetur contra eum unde dicit quod non potest dare vel odire aliquem nisi fuerit odium positivum et per consequens non potest diligere nisi voluntas sive delectio fuerit potentia sed hoc videtur falsum

Item de anima et in infusione sua potest illud confirmari

/ unde est sciendum quod deus aliter et aliter se habet respectu bonorum et malorum

/ Et per consequens similitudo non est bona de odio et diligitate quia dato quod deus non posset odire aliquem nisi ex sua malitia adhuc non sequeretur conclusio sua attenta sua immensitate infinita quia in nobis experimur maxime in bonis hominibus quod nonquam virtuosus homo odiret nisi male factae licet latenter esset malus bonus

/ Etiam a fortiori deus aliter concurrit circa mala et aliter circa bona / circa bona secundum suum effectum bonum et circa mala: secundum quod rigor iustitiae requirit

Responsio ad probationem primae conclusionis Aureoli

Et sic ad suam rationem primam actus aeternus non potest transire super sortem etc infert ex haec quod divina causarum la?a non potest transire super sortem nisi habeat caritatem

Breviter iste doctor in materia de praescientia et de causalitate rerum tenuit oppinionem non solidam nam dicit quod non stat divina voluntatem circa aliquod obiectum esse quin tale obiectum bene aliquotiens se habeat ad obiectum / unde etiam de actu aeterno dicitur quod ipse et multi alii doctores propter terminorum absente multae lucida nubilaneris

Nihilominus pro responsione ad haec

distinguitur de complacentia nam complacentia potest servi primo pro praedestinatione et sic non potest transire noviter supra sortem actus aeternus vel supra aliquod obiectum quia quidquid praedestinatum est ab aeterno praedestinatum est licet posset non esse ut videtur boetius posuisse

2o modo potest capi pro acceptatione divina et sic negatur sibi quoniam implicaret contradictionem nisi forte per communicationem ydiomatum ad hoc factum / sed cum haec stat quod potest etiam non praedestinatum

3o modo potest capi pro acceptatione secundum praesentem iustitiam et sic isto modo fertur supra aliquem actum vel obiectum / sed quando dicit ultra dicitur quod difficultas stat in hoc scilicet quod deus ab aeterno acceptavit verum est ut sic sed si intelligatur quod denominaliter sortem sic se habere etc negaretur pra? etc

Conclusiones

Tunc secuntur conclusiones textuales supra 34am distinctionem 2i quarum prima In potestate primi parentis in beata peccata fueritiat annexa et quasi omnia se parte capi?liam quae dicuntur mortalia primo in privari ca?ne peccavit superbia non obediendo sacrilegio sacrae finando fornicatione mentis in te grite non servando avaritia superfluia apppettando / si divinas divitias exurpando per furtum pro habitum fructum fie?do per invidiam creatori et eius scientiae in videndo / Ira se guturi suum post fructus esum capiendo pignitiae pusilla?te et non temptantium resistendo etc Ista sic posui scribendo licet aliter in textu sint reperta

Sed circa haec potest quaeri quid peccatum fuerit primum et utrum commisionis vel obmissionis

dicunt quidam quod fuit obmissionis videlicet occurente materia temptationis nec habebat adam dita?na recta si pro sciendo quo modo se a peccato praeservasset quia eo ipso non peccasset sicut de lucifero et eius casu quia casum suum minime praescivit

Alii dicuntur quod sufficit simplex apprehensio et sufficiebant in hac

Alii quod voluntas in particulari potest in potest et exire in actum nimis intensum etc patet

2a conclusio peccata parentum non puniuntur in posteros scilicet ipsamet sed propria habent

3a conclusio poena parvulorum in originale decedentium nullam est vel modica quia nullum est peccatum et sic sibi nulla est modica correspondet poena nisi solum privatio visionis aeternae quam ad mo?m si sortes in prima aula et rex fu?corum connobilibus suis esset infirmitate aulae in creatura quadam alii de lectarentur in eum scilicet assi?tes sortes autem non quia non videre sic de partialis

4a conclusio de quadam oppinione scilicet de grave ar peccati et haec debet intelligi ratione se quale non de se sed de per accidens respectu scilicet ad posterios

5a conclusio peccatum posteriorum parentum fuit propter donum christi delectam scilicet sanguine suo semper se

6a conclusio peccatum posteriorum parentum dicitur in posterios puniri quia pena consequitur quaedam / unde filius non portabit iniquitas patris scilicet eadem licet bene in specie similem aliquando

7ma conclusio deus non punit primos motus quia tales non sunt in nostra potestate et hoc debet intelligi ubi voluntas non potest tali resistere nominari vel etc

et haec sint pro praesenti de lectione sic dicta

PrevBack to TopNext