Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 87, de Caritate
De habitudine Spiritus Sancti ad mentem quam gratificat
Consequenter est videndum de habitudine spiritus sancti ad caritatem et primo super materia ponitur haec conclusio quod habitudo spiritus sancti ad mentem creatam non est realis informatio
Prima propositio: quod habitudo Spiritus Sancti non est per intrinsecam informationem ipsius Spiritus Sancti ad mentem
Secunda propositio: quod habitus Spiritus Sancit non est vitalis immutatio actualis
2a conclusio habitudo spiritus sancti ad mentem quam vivificat non est vitalis et actualis immutatio patet sicut alias deductum est / quia non potest immutare actum cognoscendi creaturae nam omnis volitio est quaedam operatio ipsius animae ymmo omnimode aliter se haberet passive anima et sit intelligere non esset ei formaliter agere
Tertia propositio: Spiritus Sanctus nullum habet operationem respectu creaturae quam gratificat
3a conclusio spiritus sanctus nullum habet effectum respectu creaturae quin sit communis toti trinitati patet nam omnis habitudo dei ad creaturam ad extra quae non reducitur ad personalem subsistentiam est communis cuilibet personarum trinitas Et cum gratifficatio creaturae non sit ypostatica subsistentia creaturae sequitur propositum
Quinta propositio: quod probabilius influxus spiritus sancti reducitur ad causalitatem effectivam
5a conclusio licet concedi posset spiritum sanctum esse habitualiter creaturae dei dilectionem probabilius tamen reducitur ad causalitatem effectivam
Prima pars quintae propositionis
/ unde advertendum est quod licet anima sit indivisibilis nihilominus quia diversas habet operationes vocatur diversae potentiae nam consimiliter ut actuata vel actualis et secundum hoc est memoria in quantum volitiva vocatur amor et sic de aliis potentiis
unde ipsa anima speciei intelligibili informata realiter percipit obiectum et haec sibi competit / unde non dicitur habitualis quin sit
Et proportionaliter de volitiva dupliciter est perceptiva vel volitiva / uno modo actualiter vel habitualiter non quod distinguatur contra principaliter
Et sic considerando secundum duas istas potentias de habituali dicitur quod spiritus sanctus est eius immutatio et ita caritas immutat volitiva et est realiter percepto ita quod non exeat in actu cognoscendi distinctum a specie
Opinio Iohannes de Rippa
Et circa istam materiam dicit magister iohannes de rippa a et ponit aliquas propositiones Unde advertendum est quod in patria est multorum oppinio quod divina essentia immutet potentiam memorativam absque speciei intelligibili ab obiecto et tamen non secundum actum cognoscendi et ita proportionaliter ymaginatur quod spiritus sanctus immutet potentiam volitivam et tamen possit esset actualis volitio
Quarta propositio
Obiectio: quod ista positio ponit quattuor potentias
Sed dubitatur quod si sic tunc anima esset ymago paternitatis quod tamen videtur esse contra doctores
Unde respondetur negando consequentiam nam si vellemus potentias ipsius animae omnes distinguere secundum operationes esset posteriores quam 3es ymmo una multas habet sicut manifeste de potentiae ratio patet intuenti nam unus gradus est quod est apprehensiva affectiva assentiva etc et etiam de aliis potentiis proportionaliter suo modo
Primum Dubium: utrum habitualis immutatio sit semper actu
Secundum dubium: utrum stat immutatio [?]
Sed ulterius quaeritur utrum staret habitudinem voluntatis esse absque albo volendi Et respondetur quod sic nec aliqua videtur repugnantia quod pars affectiva immutetur absque hoc quod exeat in actum volendi / sicut staret speciem intelligibiles esse absque hoc quod exiret actum intelligendi et sic dicendum de memorativa
Secunda pars quintae propositionis
Sed venio ad 2am propositionis partem scilicet quod habitudo spiritus sancti reducitur ad causalitatem effectivam nam habet habitudinem ad formam quam formatis sive etc et est tamquam motrix et aliam quia informat mobile unde quantum ad 2am non potest habere spiritus sanctus / sed quo ad primam et maxime quo ad vigorationem potentiae spiritus sanctus potest hoc respectu cuiuscumque effectus / et sic omnes operationes animae possunt salvari per concursum spiritus sancti quare etc
Ex quo sequitur ulterius quod ad vivificandum caritatem non requiritur mentis vivificatio sicut ad vivificandum mentem spiritus sancti infuso respectu ipsius spiritus sancti
Unde spiritus sanctus se solo sufficeret unde etiam caritatis sine auxilio spiritus sancti non potest exire in actus suos / Et sic staret voluntate non vivificata per caritatem spiritum sanctum vivificare animam
Sed restat dubium unde dato quod voluntas non attuetur utrum merebitur vivificatione spiritus sancti unde circumscripta divina acceptatione dicitur quod non stat caritatem esse in mente quin spiritus sanctus sit Sed nihilominus si sic esset non esset actus meritorius ut dicit plaoust quoniam totum concursum spiritus sanctus potest supplere / voluntate saltim non vivificata quia requiritur quod procedat a potentia nedum vivificata sed a spiritu sancto ipsam vivificante
Obiectio ad tertiam propositionem et responsio
nam spiritus sanctus mittitur in creaturam et non pater ergo missio proprius est effectus spiritus sancti
Item spiritus sanctus producit sortem vel etc et per consequens aliqua operatio attribuitur uni quae non alteri scilicet in divinis quod non videtur multum bene sonare
Propter quod est notandum pro missione tali quod hoc potest intelligi dupliciter uno modo quod fiat specie visibili sicut de columbae in baptismo v?i et de tali non est ad propositum nihilominus omnem tale in operatur tota beatissima trinitas / cum hoc tamen stat quod filius dicitur homo q et sic proprium est sibi incarnari licet oi trinitati carne?at / et de ista etiam non intenditur hoc
/ Et ista missio dicitur donorum spiritualium collatio vel donatio sicut apostoli in die seu penthechoste habuere et hoc modo etiam est effectus totius trinitatis est eo ipso tota trinitas mittitur quia efficit dona / licet hoc approprietur spiritui sancto / quia per modum doni remanat ab intra
Alio modo assistere creatae menti esse illapsum sive dentur dona creata sive non dicitur hoc modo spiritus sanctus in esse suo persona li illabi creatae ?unectus redditur creatura deo grata ut videtur ponere magister
Sed ista oppinio est replata / ymmo tenetur a doctoribus quod haec est consequentiae toti beatissime trinitati
Unde spiritus sanctus non est aliquis amor quin sit essentialis et communis toti trinitati Unde etiam filius non habet scientiam quin pater et spiritus sanctus habeant et sic est una persona non potest aliquid quare quin aliae conceditur cui hoc Et t?us isto modo potest tam trinitas mitti et illabi ad creaturam et ab operationes se habebit ut forma et sic unitur ut motor et non ut informant
3o modo dicitur assistere connotando auctoritatem mittenter vel potenter et isto modo capiunt doctores antiqui quod pater non mittitur / sed hoc facile solvitur nam dicunt quod producti et non producitur et per consequens non mittitur / dicitur quod si li mitti sic sonat sicut dictum est eo modo est concedendum quoniam sic divina essentia non mittitur in creaturae iustificationem
Conclusiones
Tunc secuntur conclusiones textuales quarum prima Aliqui asserunt affectum sive voluntatem malam nihil esse unde magister hoc notat et augustinus sine illo passu Et sine ipso factum est nihil unde dicit quod ad hoc quod res sit nedum debet quod sit sed bene sit et sic de voluntate non oportet quod sit sed cum hoc quod bene sit et sic in rerum nulla oportet quod res ad hoc quod sit in suo debito esse quod bene sit / unde voluntas peccato infecta non est pro tanto quia non est bene nec in suo debito esse nam efficitur pro peccatum libertas intrinsece debilior
On this page
De habitudine Spiritus Sancti ad mentem quam gratificat
Secunda propositio: quod habitus Spiritus Sancit non est vitalis immutatio actualis
Tertia propositio: Spiritus Sanctus nullum habet operationem respectu creaturae quam gratificat
Quarta propositio: spiritus sanctus non causatur personaliter
Quinta propositio: quod probabilius influxus spiritus sancti reducitur ad causalitatem effectivam
Prima pars quintae propositionis
Obiectio: quod ista positio ponit quattuor potentias
Primum Dubium: utrum habitualis immutatio sit semper actu
Secundum dubium: utrum stat immutatio [?]
Secunda pars quintae propositionis