Text List

Lectio 88, de Caritate

Lectio 88, de Caritate

Propositiones de habitudine Spiritus Sancti et caritatis ad mentem

Consequenter restat aliqua dicenda circa materiam habitudinis spiritus sancti et caritatis ad mentem gratifficandum unde primo ponuntur aliquae propositiones

Prima propositio: quod per divinam acceptationem creatura est magis intrinsece digna quam per Spiritus Sancti assistentiam

quarum prima licet de communi lege assistentia spiritus sancti caritas creata et divina acceptatio requiratur ad creaturae grattifficationem nihilominus per dei acceptationem creatura est magis digna quam per caritatem informantem vel assistentiam spiritus sancti est assistentia quod tamen est contra multorum oppinionem

/ prima pars propositionis est de se nota quoniam ad creaturae gratifficationem assistentia spiritus sancti et caritas creata elevat actus ad gratifficandum et prima vitae aeternae accipiendum

2a pars patet per dicta ante in materia praecedente nam sola acceptatione divina po?ta creatura fit deo grata

Unde sequitur hanc conclusionem esse bona deus acceptat creaturam igitur ipsa est deo grata per consequens digna et econtra etiam

sed consequentia non valet spiritus sanctus sit assistit creaturae igitur est deo grata Cuius causa est quoniam influxus spiritus sanctus reducitur quasi ad operationem distinctam ab acceptione et etiam caritas creata

et per consequens aliter se habet acceptatio quam illa duo

Confirmatur illud nam vivificatio quam dat spiritus sanctus non est nisi instrumentalis respectu divinae acceptationis et per consequens divina acceptatio principialior est 3o ad creaturam esse dignam vita aeterna requiritur libertas immensa qua vult deus hanc esse dignam igitur ibi aliquod concurrit immensum modo caritas non est illud nec spiritus sancti assistentia ut sic est assistentia igitur restat quod sit divina acceptatio Et haec non est creturae communicabilis nec spiritum sancto competibilis ut dictum est igitur etc

Secunda propositio

Ex quo sequitur correlarie consequentiam istam non valere tota perfectio creaturae vel caritatis creatae concurrit igitur talem compositum sit iustum simpliciter patet hoc quoniam tota perfectio creaturae est citra talem gradum unde dato adhuc quod esset essentialis deno non esset tota essentialiter et intrinsece deno?to quo ad omnes gradus requisitos

Ex quo sequitur falsitatem oppinionis patere dicentium aliquam creaturam rationalem esse inpeccabile per naturam non quod caritas possit ydentice concurrere sed ymaginatur quod esse natura esse denominatio perfectionis sumitur et esse caritatem sic ita quod possit communicari alicui creaturae et quod esset sic impeccabilis

Sed tamen teneo oppositum videlicet quod non sicut est / licet tamen per hoc reddatur aliqualiter apta nata movere citius in deum tamquam in summum bonum et sic non est denominatio totaliter essentialis / licet partialis

Tertia propositio: si habitudo dignitatis passivae[?] et acceptati posset intrinsece communicari creaturae, tunc talis creatura esset impeccabilis

Ulterius sequitur quod si dignitatis habitudo potentiae passionis posset creaturae competere essentialiter et intrinsece esset inpeccabilis patet quia intrinsece haberet unde esset digna et sic haberet medium competens et sufficiens nec deus eo ipso posset facere eam non digna / Sed quod passio diligibilitatis non sit essentialis patet / quia a libera dei arbitrio dependet quod est contingere respectu huius

Quarta Propositio: quod in divinam bonitatem reducitur tota radix bonitatis et meritorum creatura.

Et patet ex alio nam in divina voluntatem reducitur tota radix meritorum creaturae Quantum nec ex libero arbitrio nec ex caritate creata nec ex spiritus sancti motione reducitur igitur in ipsam divinam bonitatem sive voluntatem qua quid deus vult misericorditer agere

/ Et hoc satis lucide patet per apostolum ad titum nam "non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit"

Quinta Propositio: quod nec concursus activus increatae caritatis nec creatae dignificat sufficienter creaturam

Ex quo sequitur quod nec concursus est actus increatus nec creatus digni?tat creatura / patet etiam per apostolum dicentem "Non sunt condignae passiones huius temporis" etc Et hoc est contra magistrum iohannem de rippa dicentem quod ex concursu caritatis creatae et spiritu sancto redditur creatura iusta iustitiae communitive

Sexta Propositio: quod actus productus a caritate cum Spiritu Sancto specialiter assistente circumscripta divina acceptatione esse

Ulterius sequitur quod actus productivus a caritate et spiritu sancto circumscripta acceptatione divina esset virtuosus licet non tamen meritorius tamen nobilissimus etiam esset ex eo quod caritas est nobilissima virtutum ut patet per apostolum nam dicit quod maior autem horem est caritas et sic in genere suo virtuosum redderet hominem vel habentem quoniam virtus habentem perficit et opus eius bonum reddit ut videtur velle aristotelem in ethicorum

Septima Propositio: quod Spiritus Sanctus caritas possunt stare cum culpabili actu

Ulterius sequitur quod licet caritas et spiritus sanctus non possit de potentia dei absoluta ad peccatum concurrere tamen cum ipse possit stare

et haec paret quoniam alias spiritu sancto non moveretur creatura in peccato existens sed tenetur quod aliquociens ymmo et concurrit mo?do eam quia nonquam ad malum concurrit incitando hoc est ei impossibile et per consequens semper ad bonum modo creatura existens in peccato aliquando disponitur ad bonum et ad caritatem et hoc non videtur esse nisi ex spiritu sancti motione igitur etc

/ 2a pars corelarii probatur cum divina acceptatio est separabilis ab huiusmodi assistentia et per consequens stat creaturam bene inclinare se qua caritatem pro etc et cum hoc in eodem gradu movebitur spiritus sanctus et tamen creatura non ibit ad nu?m spiritus sancti quare sequitur quod habitudo spiritus sancti aliud mentem uno?us ferretur et creatura ad oppositum ipsius sed secundum legem nunc factatam non videtur bene consonum

Item est respectu peccati venialis spiritus sancti bene in creatura assistentia igitur et respectu mortalis

vel stabit quod caritas inclinabit ad malum et sic non esset formalis repugnantia ipsius caritatis ad peccatum sive ad malum Tamen ord? quod quocumque habet peccatum privatur caritate lege stante qui Ex quo sequeretur quod staret habitualem operationem caritatis esse rectam a tamen actualem esse deturpatam et mortificatam patet quia vocatio dispositio est compossibilis male actuatum cuius oppositum in mortificationibus videmus

Alia tamen est oppinio sed eam pro nunc dimittet

Conclusiones

Secuntur ergo conclusiones textuales super 38vam distinctionem 2i prima est quod va?os an sit bona vel mala a suo fine / nam dicit deo quod a fine denominatur ne? Et f?? vel deo est fis creaturae et hoc eest bonus / vel creatura quod finis sive aliud etc male

2a hoc a??? potest ca?te?nus esse fu?m potest deum et hoc intelligitur de caritate aeterna unde ipsa cast?s aeterna est ipsemet deus / sed si poneretur pro dono creato non sit esset / unde magister ponit ipsam caritatem deum esse iuxta causatam iohannis Qui manet in caritate in deo nam patet et deus in eo etc

3a alius bonae voluntates hict diversos fies et hoc intelligitur a finibus mediis / sed quo modo entis sit semper deum pro fine debet omnis bonus habere

4a non debemus nobis deus fines consti?ne

5a conclusio fine voluntatis est delectatio et hae est dupliciter vel est respectu boni summi vel respectu boni spa?lis prima delectatio bona 2a o?v mala

6a voluntas qua vult homo veritatem et non est bona et ponitur pro actu volitionis et sic volitio est media et ad hoc quasi etc et haec de lectione die sabbbe et post ochmei

PrevBack to TopNext