Text List

Lectio 91, de Caritate

Lectio 91, de Caritate

Tertia opinio de intensio formarum: quod intensio formarum non fit per additionem gradus ad gradum

Consequenter videndum est de aliis oppinionibus quarum 3a sequitur in ordine quod intensio qua?tis non fit per appositionem partis ad partem / sed per sui contrarii remotionem videlicet qu??tis contrariae per quam operatio eius magis apparet

Deficientia opinionis

Prima deficientia

/ Sed ista defficit primo qui multae sint qualitates quae non habent contraria sicut lux et scientia nam ipsa anima est tamquam tabula rasa in quq nihil depingitur scilicet in principio suae creationis licet depinguibilis sit moribus scientiis et virtutibus et sic non oportet quod aliquid contrarii remitatur

Secunda deficientia

2o patet de lumine nam per applicationem lucidi potest intendi et tamen non habet contrarium mediate quo possit intendi igitur non potest salvari bono modo eius intentionem per contrarium

Tertia deficientia

Item sequeretur quod aliquis esset in peccato etiam caritate simul consequens est falsum antecedens tamen patet quia contrarium caritatis est peccatum igitur

Quarta deficientia

2o principaliter arguitur sic nam si sic esset sequeretur contradictio / nam sit quaedam qualitas quae debeat sic intendi tunc ista fit a tunc arguitur a intenditur igitur intenditur a suo contrario et per consequens alia remittitur vel a eadem qualitas intenditur et remittitur quod implicat

Quinta deficientia

Item non videtur quomodo remitteretur nisi aliquid intenderetur de qualitate contraria et sic ista oppinio incideret intrinseca quam vult evitare

Sexta deficientia

Item de a qualitate ipsa est ipsa est tota latitudo et sibi contraria intrinsece summa igitur duae qualitates contrariae existentes in summo gradu essent in eodem subiecto adaequate et per consequens oppinio talis non est solida

Quarta opinio de intensione formarum

4a oppinio quod qualitas intenditur reducere de potentia ad actum / unde ipsa est individualis intensive / sed applicationem agentis constituitur tantae potestatis et ante erat / sed tamen activior et potentior redditur nam aliquo luminis gradu producto secundum agentis applicationem ab aliquo lucido per appositionem alterius redditur maior qualitas et ista licet fundamentum bonum non habeat repro?da non est omnimode / Oportet tamen quod habeat huiusmodi qualitas aliquam virtutem influxam vel aliter ad hoc non sufficeret

Quinta opinio de intensione formarum

5a oppinio ponit quod essentia qualitas distinguitur a suis gradibus aliquo modo et gradus distinguntur inter se natura rei vel formali cuius ymaginaria alias tacta est / nam de rippa hoc videtur ymaginari vel conformae quoniam esse aliquo modo distinguitur a vivere et hoc confert ad oppinionem declarandum nam oportet ymaginari quod sicut in trinitate est una et eadem essentia quae non est alia ita in hoc ymaginaretur / et sic fieret intensio formae non per generationem novae essentiae sed per novorum graduum successionem Et eius remotio per novorum graduum positionem / unde ista oppinio videtur cum illa de distinctione formatum coincidere sicut potest ymaginanti patere

Sed ista difficilius ponit quam sit trinitatis articulus ponenedo unam essentiam esse quae fit priores res

Et argueretur sic de aliquo gradu noviter producto / hic gradus incipit esse et hic gradus est essentia igitur haec essentia incipit esse per sillogism expositorium Item si sic tunc quaeritur a quo corrumpitur vel quis car?tur

/ tunc ergo aliquid corrumpitur vel non si non tunc ille gradus nihil est si est tunc est essentia tunc essentia corrumpitur quod videtur inconveniens

Sexta opinio de intensione formarum: quod intensio formarum fit per additionem gradus ad gradum in eodem situ adaequate

Sexta oppinio quae tenenda est in hac materia videlicet quod quod intentio formarum sive qualitatum fit per graduum sive partium additionem scilicet partium eiusdem rationis simul licet sine situ / Et hoc experientiae videtur consonare

/ Nam aqua igni apposita continuando suam actionem causaliter successive intenditur si semper applicetur ignis

/ Similiter de lucido et tamen primum non desint lucere quare etc

Sed arguitur contra nam philosopho 2o de anima dicit quod duo acciditur non possunt esse in eodem subiecto modo si sic esset ut dictum duo accidentia essent in eodem igitur

Sed ad hoc dicitur quod intentio aristotelis fuit quod non possunt simul et semel praecise et adaequate in eodem subiectum secundum sui perfectionem licet alteri alterius speciei sed non quam subiecto eiusdem speciei Unde notandum est quod res suos habet gradus quo ad eius perfectionis et hoc satis ymaginatur commentator in de substantia orbis Et scias quod sicut formae substantiali repugnat intendi / ita essentiae tali / licet inclinationem habeat ad hoc et tendentiam ratione suae perfectionis neque ne?os est in potentia ad hoc scilicet ut uniantur sive recipiantur gradus inter se / et ergo sic dicta aristotelis non repugnant dictis

2o subiectum non ordinantur ex natura sed tamen active non est capax eiusdem rationis

Item ex ordine naturae sis?nere aliquid et sic esset ottiosa quod videtur falsum quoniam deus et natura nihil faciunt frustra / Licet aliquid certa istud de distinctione formarum posset inferri praeter eo

Responsio ad rationes

Ad primam

Et venio ad rationes in principio quaestionis prius factas Ad primam igitur rationem in qua dicebatur vel inducebantur rationes multorum gentilium philosophorum

dicitur quod humana rem non posset ad hoc pertingere nec est eis credendum quia testes ydonei non fuerunt

Ad secundam

Ad aliam cupiditas potest naturaliter tolli negatur antecedens et consequentiam si quod caritas pro a?ta tolleretur nam in statu innocentiae in adam erat / et tamen non in gratia sed ultra sta?ium Et ad probationem scilicet virtutes possunt accipi in tanto gradu quod ratio plena dominabitur et su? vires inferiores obiedient superioribus et rationi negatur hoc ymmo dicitur qudo nec vera virtus sine caritate potest acquiri nec aliqua alia tamquam a causa pri?vtur et debita va?ata cuius si influentia defficeret non exibit aliquis in actum virtuosum propositum Et igitur patet quod ex puris naturalibus non possit acquiri gratifficatio Et tunc ad clotinum philosophum qui ponit qua differentes virtutes una est purgatoria et tollit viciorum passiones alia purgatrix 4 exempla ex quibus videtur referre prius qua dicta omnium totalis caritas extingueretur

Respondetur quod clotinus est speculative locutus sicut etiam seneca et sic abstracte b?do co?sus? solutio eset possibilis nam ymaginaretur virtus tanta quod tollet omne vicium /

Et de socrate qui fuit dicens suarum voluntatum d?r quod hoc potius fuit per gratiam in fasam quam per aliud sicut augustinus videtur dicere de iob / unde multa gentiles sic fuerunt Verissive de socrate fuit quoniam meretur mortuus est ab athenientibus quia unicum deum adorabat vel coli?dete ait

2o pro claritate intellectu advertendum est quod caritas et cupiditas non sunt contrariae proprie loquendo nam existens in caritate essentiae potest habere cupiditatem sicut videtur fuisse de beato paulo quod ipsemet testatur dicens se sentire cupiditate legis resistentis unde de se non sancti con?le sed quo ad suos effectus primos

Unde e?n stat cupiditas cum actibus caritatis sicut ad experientiam potest patere de fate elemo?nam sed vitam non sic se habent qui non sunt compossibiles caritati et sic anno non valet nec consequentia concedenda

Ad aliam rationem

Ad aliam in qua dicebatur quod caritas non est donum dei et arguebatur de sorte

/ sed quicquis dicatur non valet consequentia si sortes facit quod in se est igitur est in caritate / licet ista vale n t sortes facit quadam nam si et et haec est lex christi demonstrando legem christi igitur gratifficatur et sic est de gratia dei benigna quare tota copulativa non est in sortis potestate / Et si dicatur quod vanitas sortis abligatur ad impossibile negatur quia habet residuum nam deus sibi dat gratiam et per consequens non obligatur ad impossibile

Ad aliam rationem

Ad aliam nullum donum gratuitum requiritur ad creaturae grattifficationem

Respondetur quod nullum necessario ymmo sufficit sola dei acceptatio nihilominus dona creationem stante lege nunc currente requiritur

Conclusiones

Secuntur conclusiones textuales 43ae distinctionis qua p prima est utrum de actu interiori et exteriori sit Quid et dicitur quod non est vult quare utrum actus exterior addat ad super alium et respondetur quod non scilicet ubi cetera sunt paria tamen nihil additur et stat radix in hoc est utrum voluntas habeat suum actum et sit actuata si quod non possit exire in alium actum et hoc omnino facit nisi ob aliquis impediatur et sic actus exterior non adderet bonitatem vel malitiam

Instantia tamen ponendo quod sint duo hutes eandem voluntatem recipiendum baptismum et sacerdos uni confirmat alteri non tunc illo qui?n hab?te? maiorem habet gratiam quia sacerdotum consit sibi eam ultra primam igitur etc

Respondetur que licet maiorem gratiam recipiat hoc non est ratione sui sed potius sacramenti et dei et sic non facit contra / Sed quaeretur utrum actus malus interior et exterior debeat dici dua peccata vel unum dicitur quod duo licet poena temporalis aliter et aliter se habeat ad illos actos et hoc satis videtur iohannis in evangelio innumere Qui vidit mulierem ad cuius cupis?dem eam iam mechatus est eam mihi corde et hoc si sensus sunt omnimode deliberati ad talem actum et non sit ligatus sicut in sompnante dormiente et in tota isto consistit difficultas trium conclusionum 42ae distinctiones

postea ponit alias conclusiones de processu peccatorum et hoc tam de actibus exterioribus quam imperatis et dicit vel simile quod si sortes habeat potestatem suos actus reprimendi et non reprimat peccat obmissive secundum aliquas commissive est

verus ea dicit quod peccatum prima facie dicit commentatore et delictum obmissionem

In ultima 6o conclusione dicit quod 7 sunt peccata mortalia quae dicuntur capitalia et dicit quod cupiditas fuit fomes omnium et radix peccatorum et videtur velle quod fuit principia licet dicatur quod superbia fuit sed potest sic salvari quia licet fuerit causa tamen denominatur ab effectu scilicet ab elatione quae est spiritus superbiae quam quodam elationem luciferi habuit ad se s?r ex tollendo creatori suo assis?ri voluit / vel potest dici quod sicut finis prior est in intentione artificis ordinalis domum ita esset de capite quare non

PrevBack to TopNext